IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 4
UTRUM IN MATRIMONIO POST VOTUM CONTINENTIAE EMISSUM PECCET SEMPER PERSONA QUAE VOTUM EMISIT, PETENDO VEL REDDENDO DEBITUM.
Quarto quaeritur utrum in matrimonio post votum continentiae emissum persona peccet semper quae votum emisit, petendo vel reddendo debitum, aut non.
Et videtur quod semper peccet, 1. quia facit contra votum: vovit enim continentiam; cum ergo in qualibet copula carnali agat contra votum, nec videtur debitum esse exigendum nec reddendum.
Contra. a. Votum continentiae simpliciter emissum impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum ; manet ergo matrimonium; manente autem matrimonio et copula carnali subsecuta, tenetur reddere debitum; nullus autem tenetur ad contraria;.ergo non peccat reddendo debitum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod agere debet poenitentiam de voti transgressione et secundum ius matrimonii, quod stat, reddere debet debitum; nec peccat sic reddendo, cum consummatum sit matrimonium. Indultum enim est propter bonum matrimonii quod non dissolvatur matrimonium per huiusmodi votum simplex: maior enim est dignitas significationis sacramentalis in ipso matrimonio quam in ipso voto. Licet ergo non possit petere debitum, tamen tenetur reddere quod est alienum. De hoc autem amplius dicendum est in Tractatu de voto.