IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 5, C. 4
DE EVASIONE RAPTORIS A POENA.
Quarto quaeritur de evasione raptoris, de quo dicitur in Concilio Aurelianensi: "De raptoribus id constituendum esse censemus ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit et feminam ipsamviolentiam pertulisseconstiterit, statim liberetur de potestate raptoris et raptor, mortis vel poenarum impunitate concessa, aut ad serviendum subiectus sit aut redimendi se liberam habeat facultatem". Ex quo accipitur quod "privilegio ecclesiae raptor, confugiens ad ecclesiam, mortis evasionem promeretur".
Sed obicitur ratione praedictae auctoritatis. 1. Dicitur enim in illa quod concessa est impunitas poenarum raptori; videtur ergo ex hoc quod liber sit ab omni poena. — Contra. Dicit Ambrosius, in Apologia David, quod raptor debet solvere quinquaginta drachmas aureas patri puellae; non ergo liber est ab omni poena.
2. Praeterea, in eadem auctoritate dicitur quod subiectus debet esse ad serviendum ipsi patri puellae. Sed qualiter hoc, cum alibi dicatur quod accipiat in coniugem? Numquid ex hoc punietur puella quod accipiet servum in virum?
4. Praeterea, dicitur in illo Canone 4 quod "liberam habeat facultatem redimendi se". Numquid est in optione raptoris aut quod primo serviat et deinde se redimat?
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non conceditur ei simpliciter impunitas poenarum, sed poenarum corporalium; non autem liber est a poena pecuniaria vel alia huiusmodi poena.
2. Ad secundum dicendum quod hoc quod dicitur quod "ad serviendum subiectus sit" non ex hoc accipitur quod puniatur poena servitutis, sed recompensari debet in servitio ad satisfaciendum patri.