Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 2

UTRUM AMOR SUI SIT CAUSA MORTALIS PECCATI.

Secundo quaeritur utrum amor sui sit causa mortalis peccati.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio ; ponit enim rationem mortalis peccati: "Spreto incommutabili bono, adhaerere commutabili". Sed haec adhaerentia sive conversio est per amorem, sicut ipse explanat ; ergo amor male accendens est causa omnis mortalis peccati.

b. Item, super illud Psalmi: "Comprehensus est pes eorum", "id est affectus", Glossa: "Pes animae amor est, qui, si pravus est, dicitur cupiditas sive libido; si vero rectus est, dicitur caritas. Amore enim movetur anima quasi ad locum quo tendit, scilicet ad delectationem bonam vel malam". Sed caritas est principium omnis meriti; ergo suum oppositum est principium demeriti; sed hoc est amor male accendens; ergo amor male accendens est causa omnis mortalis peccati.

c. Item, Augustinus, in libro De doctrina christiana: "Caritatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum et se atque proximopropter Deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore nonpropter Deum". Haec autem sunt opposita sicut virtus et mortale peccatum; ergo amor male accendens, qui est in cupiditate, est causa omnis mortalis peccati.

d. Item, ad hoc facit quod dicitur Iac. 1, 15: "Concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum, cum consummatam fuerit, generat mortem".

Contra. 1. Super illud: "Incensa igni et suffossa", Glossa: "Duae res faciunt omnia peccata in homine, amor scilicet male accendens et timor male humilians". Non ergo omne peccatum mortale est ex amore male accendente.

2. Praeterea, amor et odium sunt actus disparati; cum ergo odium aliquando sit causa peccati, sicut est in invidia, secundum quod invidia est odium felicitatis alienae, restat ergo quod non omne peccatum est ex amore male accendente.

3. Similiter, potest obici per hoc quod quatuor distinguuntur affectiones, scilicet dolor et gaudium, metus et spes ; sed amor male accendens in duobus tantum est, scilicet in spe vana et gaudio illicito; ergo non omne peccatum est ex amore male accendente.

4. Item, disparati actus sunt qui sunt cognitivae et motivae, scilicet credere et discredere, diligere et non diligere; cum ergo diversae virtutes ponantur fides, spes, caritas, diversa peccata ponentur infidelitas, desperatio et amor male accendens, quae eis opponuntur; non ergo omne mortale peccatum est ex amore male accendente.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod omne peccatum mortale est ex amore male accendente tamquam ex causa prima, sed non semper est ex amore male accendente tamquam ex causa proxima.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc solvitur quod obiectum est de timore male humiliante et amore male accendente. Potest enim esse ex amore male accendente tamquam ex propinqua causa et ex timore male humiliante tamquam ex remota. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Quo modo possum arbitrariistos carere libidine, qui pro iis rebus digladiantur quas possunt amittere inviti?" Et in eodem libro: "Non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret; namqui metuens hominem occidit, amat utique sine metu vivere".

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet amor et odium sint actus disparati, odium tamen unius rei reducitur ad amorem alterius, et secundum hunc modum peccata, quae sunt ex odio, in amore aliquo illicito primo radicantur.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet sint quatuor affectiones animi e diverso distinctae, quae aliquando sunt licitae, aliquando illicitae, tamen omnes, cum sunt illicitae, ad amorem male accendentem reducuntur secundum propinquius aut remotius. Dolor enim et metus, cum sunt circa determinatam materiam mali, reducuntur ad gaudium et spem sive cupiditatem respectu oppositi boni, illa vero reducuntur ad amorem male accendentem. Et sic omnia peccata, quae veniunt ex iis quatuor perturbationibus, ad amorem male accendentem secundum propinquius aut remotius reducuntur.

4. Ad quartum vero dicendum quod, licet actus cognitivae et actus motivae sint disparati, tamen omnes in voluntate tamquam in causa prima radicantur, secundum quod circa illos actus peccatum consistit, et ideo amor male accendens, qui est in voluntate, causa est infidelitatis, desperationis et aliorum peccatorum. Nec oportet sic esse in peccatis quemadmodum in virtutibus: virtutes enim simul infunduntur. Licet naturaliter una virtus prior dicatur altera, unaquaeque potest esse principium sui actus sufficiens. Si tamen considerentur secundum quod referuntur ad caritatem, in quantum est primum principium actus meritorii, secundum hunc modum sicut omne meritum est ex amore bene accendente, ita omne demeritum erit ex amore male accendente.

PrevBack to TopNext