IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 4
UTRUM IUDAEI AD FIDEM SINT COMPELLENDI.
Quod non, videtur. a. Dicitur enim in Concilio Toletano: "De Iudaeis praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre. Sicut enim homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se Dei gratia propriae mentis conversione quisque credendo salvatur. Non ergo vi impellendisunt, sed potius suadendi". Et hoc idem dicit Gregorius. Restat ergo quod non sunt ad fidem cogendi.
b. Item, dicit Augustinus: "Inviti aliquidfacere possumus, credere tamen non possumus nisi voluntarii". Per compulsionem ergo nullus ad fidem ducendus est.
Contra. 1. Augustinus, Ad Macedonium: "Beneficentiae consolatione vel disciplinaecorrectione adducat homo proximum ad colendum Deum". Disciplina autem intelligitur per verbera; ergo verberibus aliquis ad fidem est ducendus.
2. Item, XXIII, quaest. 6, Iam vero, dicitur quod "flagellis tribulationum mali sunt cohibendi a malo et provocandi ad bonum". Ergo flagellis quis ad iidem est cogendus.
3. Praeterea, in Canone legitur quod aliqui "ad christianitatem" cogebantur, "sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisembuti".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter intelligitur de convertendis, ad fidem, qui nunquam crediderunt, et aliter de iis qui aliquando crediderunt, sed a fide recesserunt vel eam contempserunt. Si enim intelligitur de iis qui nunquam crediderunt, non sunt omnino cogendi; si vero aliquando crediderunt, compellendi sunt fidem servare vel ad fidem redire. Et hoc modo intelliguntur praedictae auctoritates. Distinguendum est autem quod duplex est coactio: absoluta et conditionalis. Absoluta coactione nullus est cogendus qui nunquam credidit, et secundum hoc intelliguntur auctoritates quae de hac loquuntur: non enim hoc modo habetur fides nec caracter baptismalis imprimitur, sicut habetur in Extra, De Baptismo et eius effectu. Si vero est coactio conditionalis, sicut per minas vel per verbera, hoc modo aliqui fidem recipiunt et caracterem baptismalem, quia adest voluntas, et hoc modo aliquando aliqui fuerunt compulsi, et tales compellendi sunt "tenere fidem, quam necessitate susceperunt, "ne nomen Domini blasphemetur", et fides, quam susceperunt, vilis et contemptibilis habeatur", sicut habetur in dist. 45, De Iudaeis.