Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 10

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 10

DE PRIVATIONE COMMUNIONIS HAERETICORUM.

Decimo quaeritur de privatione communionis haereticorum. Et quaeritur utrum sit communicandum cum ipsis vel non.

Et videtur quod non. a. II Cor. 6, 17-18: "Exite de medio eorum etseparamini et immundum ne tetigeritis et ego recipiam vos", et loquitur ibi de infidelibus; praemittitur enim: "Nolite iugum ducere cum infidelibus". Cum ergo haeretici sint huiusmodi, non est communicandum cum ipsis.

b. Item, dicitur I Cor. 5, 11: "Si is, qui nominatur inter vos, fornicatur aut avarus" etc., "cum iis nec cibum sumere". Multo fortius ergo nec cum haereticis.

c. Item, hoc expressum est in Extra, De haereticis, Ad abolendam, et iterum, Excommunicamus etc., ubi habetur quod haereticus, sive occultus sive manifestus, ipso iure est excommunicatus.

Contra. 1. Dicitur Matth. 13, 29-30: "Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum, sinite utraque crescere usque ad messem". Et exponitur a Domino quod "messis" dicitur "consummatio" "saeculi", per "zizania" intelliguntur infideles sive haeretici, sicut per "triticum" fideles; non ergo debent separari haeretici a fidelibus. Et ratio videtur ad hoc, quia palea in principio non separatur a tritico, immo melius triticum cum palea conservatur; a simili magis videntur conservari fideles, si cum ipsis maneant haeretici ad exercitium.

[Solutio]: Ad quod dici potest quod duplex fuit status Ecclesiae: unus status, in quo multitudo erat haereticorum; alter status, in quo non erat multitudo haereticorum praevalens multitudini catholicorum. Item, quidam haeretici sunt occulti, quidam manifesti, et iterum quidam corrigibiles, quidam incorrigibiles ; iterum, fidelium quidam sunt firmi in fide, quidam infirmi. Secundum hoc ergo potest dici quod, cum fuit multitudo haereticorum praevalens, non fuit recedendum ab eis corporaliter, maxime firmis in fide. Unde super illud II Cor. 6, 17: "Exite de medio eorum", Glossa: "Non corporaliter, sed spiritualiter, ut non taceatis, sed increpetis eorum scelera. Tolerandi enim sunt mali pro pace, nec corporaliter ab eis receditur". Item, ibidem: "Spiritualiter, non corporaliter recedere debemus a malis, quia maius malum in separatione [bonorum] committimus". Et iterum: "Si corporaliter recedit, "superbus est"et schismaticus". Ubi vero timetur de lapsu, etiam separatio corporalis est utilis, ne fides corrumpatur in infirmis per "calloquia prava". Salva tamen pace Ecclesiae, hoc idem expediebat pro tempore quo fuit multitudo haereticorum non praevalens; pro utroque autem tempore non erat communicandum cum ipsis spiritualiter. Aliquando autem non subtrahitur communio ecclesiastica in sacramentis propter multitudinem delinquentium, et hoc potuit esse in primo statu tempore Iuliani. Augustinus, Contra Parmenianum: "Cum idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud restat bonis quam dolor et gemitus" ; et Glossa super illud Matth. 13, 28: "Vis, imus" etc.: Multitudo non est excommunicanda nec princeps populi, et hoc propter periculum pacis et unitatis Ecclesiae destruendae. In moderno non sic. In primo etiam statu haeretici occulti non privabantur a consortio Ecclesiae, in statu autem moderno et ii et illi. — Praeterea, alia est excommunicatio generalis et alia personalis. Generali excommunicatione excommunicantur haeretici, sicut dictum est ; personali vero non excommunicatur nisi cum convictus fuerit. Et hoc modo intelligitur illud I Cor. 5, 11: talis enim dicitur nominatus "in aliquo delicto".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod dicitur in Evangelio, dici potest quod hoc intelligi potest de occultis haereticis, quorum haeresis deprehendi non potest. Tales enim, etsi priventur a communione sacramentorum generaliter, personaliter tamen non privantur a consortio fidelium nec gladio materiali exterminantur, nisi hoc fuerit quia cum multitudine infidelium manifestorum inveniantur. Et de talibus potest intelligi illud: "Sinite utraque crescere usque ad messem". Vel de malis catholicis hoc potest intelligi; unde dicit Rabanus: "Habens exemplum discretionis, aequanimiter debes tolerare malos propter bonos". Secundum autem quod messis dicitur tempus illud quo haeretici propter suam corruptionem activam et manifestam abscidendi sunt falce evangelica, secundum hoc permissio intelligitur pro tempore illo quo non discernitur plene utrum sit haereticus; cum autem plene innotuerit Ecclesiae sua corruptio, tunc praecidendus est personaliter.

a-c. Est ergo attendendum ex praedictis quod multiplex est communio, similiter et multiplex communionis privatio per oppositum. Est enim communio spiritualis, quae est in consensu vero vel interpretativo, et hoc modo accipitur in prima auctoritate, quo modo non est communicandum cum haereticis. Est iterum communio in sacramentis, quo modo intelligitur tertia ratio, et hoc modo etiam non est communicandum cum haereticis non notatis, qui, licet non sint notati sive nominati, tamen, quantum est de se, privantur effectu communionis sacramentorum, sicut habetur in Decretali. Est iterum communio fidelium in cibo et potu et huiusmodi, et ista communione privantur illi qui praecisi sunt ab Ecclesia nominatim. Est iterum communio corporalis sive vocalis, sicut est cohabitationis in eadem civitate, et talis communionis privatio in principio non fiebat propter multitudinem haereticorum et adhuc etiam in aliquibus partibus non fit huiusmodi privatio. Si tamen aliquibus timeretur de lapsu, securius esset non cohabitare propter contagionem peccati.

Et per hanc distinctionem possunt solvi quae obiecta sunt.

PrevBack to TopNext