Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 8

DE OPPOSITO HAERESEOS.

Octavo quaeritur de oppositione huius peccati. I. Cum enim haeresis opponatur fidei, quaeritur cui primo directe opponatur, utrum scilicet fidei formatae vel informi.

Quod autem fidei formatae, videtur a. Fides enim formata est fundamentum christianae religionis, sicut habetur I Cor. 3, 1: "Fundamentum aliud" etc., Glossa: "Id est "fides, quae per dilectionem operatur", per quam Christus habitat "in cordibus"". Sed haeresis directe destruit fundamentum christianae religionis; ergo per se et primo opponetur illi.

Contra. 1. Quicumque peccat peccato mortali cadit a fide formata, in quantum huiusmodi, necdum tamen incidit in haeresim; ergo haeresis non est quod primo opponitur fidei formatae; et opponitur primo fidei formatae vel fidei informi; ergo opponitur primo fidei informi.

[Solutio]: Ad quod dici potest quod utrique opponitur ratione ipsius fidei, cui per se et primo opponitur. Nec hoc est ratione fidei in quantum est formata nec ratione eius quod est informis, sed quia, destructa fide in comparatione ad creditum, destruitur tam fides informis quam formata, ideo utrique dicitur opponi.

II. Ratione etiam praecedentis quaeritur: Cum fides, spes et caritas sint virtutes ad invicem coniunctae et habeant opposita peccata, scilicet haeresim, schisma et desperationem, propter quid duo ita graviter puniuntur poena temporali, scilicet haeresis et schisma, desperatio autem non?

[Solutio]: Ad quod respondendum quod non est simile de opposito spei et de oppositis aliarum duarum virtutum. Opposita enim peccata duarum virtutum non tantum laedunt personam in qua sunt, sed corrumpunt alias personas ad modum leprae, quae est morbus contagiosus, sicut habetur Matth. 7, 15: "Attendite" etc., ubi dicitur quod "haeretici, pietatis veste contecti, venenato animo et intentione nocendi "lupi sunt", velexterius, si copia datur, persequendo vel interius corrumpendo". Et idem potest dici de schismaticis. Desperatio autem per se laedit personam in qua est, et ideo non ita graviter punitur poena temporali in praesenti quemadmodum alia duo peccata, quae ita Ecclesiam sunt corrumpentia vel maximi nocumenti generativa.

PrevBack to TopNext