Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 4, C. 6

DE COMMUNIONE CUM SCHISMATICIS.

Sexto quaeritur de communione cum schismaticis vel suo opposito.

Et videtur quod non sit communicandum, a. per exemplum quod habetur in libro Num. de filiis Chore, ubi dicitur: "Separamini a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere de omnibus quae sunt ineis, ne simul pereatis in peccatis eorum". Ex quo accipi potest quod cum ipsis schismaticis non est communicandum.

b. Praeterea, Eccli. 13, 1 dicitur: "Qui tangit picem, coinquinabitur ab ea". Cum ergo schismatici ad modum picis sint, non est communicandum cum eis.

c. Praeterea, excommunicati sunt, sicut habetur XXIII, quaest. 5, De Liguribus ; excommunicatis autem non est communicandum.

Sed videtur contrarium, per hoc quod dicit Augustinus, in libro Contra Donatistas, ubi dicitur quod Baptisma potest recipi a schismaticis in aliquo casu sine peccato. Si ergo sacramentum potest recipi a schismaticis in aliquo casu sine peccato, potest ergo aliqua communio haberi sine peccato.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est communicandum cum schismaticis scienter, maxime in sacramento Communionis. Sacramentum tamen quod est necessitatis, si aliter fieri non potest, in articulo necessitatis est ab eo recipiendum. Si tamen aliter fieri potest et scienter recipiat, sacramentum Baptismi recipit, sed effectum salutis nondum percipit. Dicit enim Augustinus quod "induunt homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando autemulterius usque ad vitae sanctificationem", et hoc accidit cum digne suscipiunt.

PrevBack to TopNext