IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 2, M. 2, Praeambulum
Et ponuntur quinque: mantice, maleficium, sortilegium, augurium, praestigium. Praeter has etiam est mathesis, quae fit in constellationibus, sicut sunt genethliaci, qui considerant nativitates et alia quae similiter considerantur sub notationibus siderum. Est etiam divinatio quae fuit in aris idolorum, et tales dicebantur arioli; quaedam etiam divinatio fit per somnia.