IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 3
DE MOTIVO PECCATI HVPOCRISIS.
ARTICULUS I.
Utrum velle videri bonus sit secundum se malum.
Tertio quaeritur de motivo huius peccati, quod est velle videri bonus, de quo quaeritur utrum sit secundum se malum.
Et videtur quod non. 1. Aliqua enim addita circumstantia est bonum, alia addita est malum; ergo est indifferens.
2. Item, ostendi potest per simile. Velle enim placere hominibus aliquando potest fieri bono fine, aliquando malo, similiter et velle videri bonus ; ergo est indifferens.
Contra. a. Dicitur Matth. 6, de hypocritis: "Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus", et ita ponitur finis hypocritarum proprius, et ita est malum secundum se.
b. Item, super illud Iob 20, 9: "Oculus, qui eum viderat", Glossa: "Locus hypocritae cor adulantium; ibi quippe requiescit, ubi favores invenit". Favorem autem invenire quaerit, ut bonus videatur, sicut habetur super illud Psalmi: "Vani filii hominum, mendaces", Glossa: "Volunt videri iusti, cum sint mendaces". Ergo velle videri bonus est secundum se malum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non sequitur, si velle videri bonus potest fieri recte et non recte ex diversis causis, quod propter hoc sit omnino indifferens. Est enim malum multipliciter. Quoddam enim est malum secundum se, quod nulla circumstantia addita potest fieri bonum, ut fornicari. Est aliud malum ex defectu circumstantiae debitae, potest tamen per additionem circumstantiae bonum fieri, sicut est occidere, quod est malum si non addatur circumstantia debita, si vero addatur, ut si dicatur occidere pro conservatione iustitiae ab eo cuius est officium, bonum est. Est etiam aliquid in se bonum, quod tamen ex defectu circumstantiae, quae requirenda est, est malum, ut iurare, id est Deum testem invocare, in se bonum est; si vero sine causa debita fiat, malum est, et hoc modo dicitur in Evangelio: "Ego autem dico, omnino non iurare". Est iterum aliquid in se bonum, quod tamen aliqua addita circumstantia est malum, ut cum dicitur comedere carnes in Quadragesima. - Cum ergo quaeritur de eo quod est velle videri bonus, dicendum est quod illud malum est, quia non additur circumstantia per quam ad bonum trahatur, ut velle videri bonus ut Deus glorificetur et proximus aedificetur. Cum autem non additur talis circumstantia, in se malum est, quia ponitur pro fine quod non debet esse finis, vel si ordinetur ad alium finem ulteriorem indebitum, ut si dicatur vult videri bonus ut laudetur ab hominibus vel ut ditetur.
ARTICULUS II.
Utrum aliquis possit sine peccato simulare se esse bonum.
Et videtur quod. sic. 1. Ponatur enim quod aliquis appetat videri bonus ut detur ei aliquid ad sustentationem, non videtur peccare, quia nec in hoc quod vult videri bonus, cum hoc non appetat propter se, nec in hoc quod vult habere sustentationem, cum indigeat; ergo non peccat in hoc quod vult videri bonus, ut detur ei aliquid ad sustentationem.
2. Item, dicit Augustinus quod libido est principium omnis peccati, in libro De libero arbitrio ; hoc autem est, cum nimis delectatur in creatura; sed hoc modo non videtur de isto; ergo non peccat.
Contra. a. Occidere hominem, cum sit malum in se, non est licitum propter temporalia; pari ergo ratione, cum velle videri bonus sit malum in se, non erit licitum propter temporalia.
b. Item, ille qui sic vult videri bonus, aut vult videri bonus in se aut in Deo; non in Deo, quia nullum habet ibi respectum; ergo in se tantum; ergo Dei gloriam usurpat; ergo peccat.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod in hoc est peccatum quod ignobilius ponitur finis nobilioris: sustentatio enim corporalis minus nobile est quam videri bonus; et ratione istius inordinationis dicitur esse peccatum, sicut est in illo qui praedicat ut habeat victum temporalem, et licet praedicare in se sit bonum et sustentari in necessitate, tamen haec ordinatio est mala.