Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 5

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 5

UTRUM HUMANA NATURA POSSIT REPARARI PER SE AN PER ALIUM.

Habito quod non potest reparari humana natura sine satisfactione peccati per quod lapsa est, quaeritur utrum homo possit hanc satisfactionem facere per se. Ad cuius rei inquisitionem quaerenda sunt duo: Primo generaliter, an possit homo satisfacere de aliquo peccato; secundo, an possit aliquo modo satisfacere pro originali peccato, quod est peccatum per quod natura humana lapsa est.

ARTICULUS I

Utrum possit homo satisfacere de aliqua peccato.

Ad primum obicitur sic: 1. II Tim. 2, 13, dicitur: "Deus se ipsumnegare non potest". Augustinus: "Cum sit iustus, non potest negare suam iustitiam peccantibus". Cum ergo pronior sit ad miserendum per misericordiam quam ad condemnandum per iustitiam, non potest negare suam misericordiam ad se confugientibus. Cum ergo homo possit per liberum arbitrium confugere ad misericordiam iaciendo quod in se est, ergo per liberum arbitrium potest consequi veniam et remissionem peccati; ergo per liberum arbitrium potest satisfacere de peccato.

2. Item, ad idem: Nulla iustitia exigit ab aliquo supra posse illius; si ergo homo non habet potentiam satisfaciendi supra suam potentiam, ergo Summa iustitia non exigit ab eo quod faciat pro peccato nisi secundum suam potentiam; sed quod est in sua potentia, potest; ergo potest facere pro peccato quantum exigit divina iustitia; ergo et satisfacere.

Contra. a. Offensa Dei excedit omnem creaturam, et hoc declarat Anselmus, dicens: "Cumconsidero actionem malam, levissimum quoddam video, sed cum intueor quod sit contrarium voluntati Dei, gravissimum damnum et nulli damno comparabile intelligo". Si igitur voluntati Dei contrarium est gravissimum, cum omne peccatum mortale sit huiusmodi, ergo omne peccatum mortale est gravissimum malum; ergo offensa eius excedit omnem creaturam; sed "secundum mensuram peccati debet fieri satisfactio de peccato" ; ergo satisfactio de peccato mortali debet excedere omnem creaturam; ergo nec homo nec aliqua creatura potest satisfacere pro illo.

b. Item, ad idem, quaerit Anselmus et discipulo sic: "Quid reddes Deo pro peccato?" Et ille respondet: "Poenitentiam, cor contritum, abstinentias" et huiusmodi. Et Anselmus: "In omnibus iis non reddis Deoquod ei non debeas ante peccatum, et hoc ratione creationis tuae et boni, quod accepisti a Deo". Unde dicit sic: "Omnia ista debes Deo, quae dicis; unde tantus debetesse amor, ut nullam laetitiam sentire debeas nisi de iis quae auxilium autspem dant perveniendi ad Deum". Homo itaque, etsi non peccasset, se totum et quidquid facere potest, Deo debet. Si ergo non debent computari in satisfactione ea quae ante peccatum debentur, ergo non potest homo aliquid facere, quod possit computari in peccati satisfactione; ergo homo per se non potest satisfacere pro peccato.

Respondeo: Cum quaeritur utrum homo per se possit satisfacere pro peccato, dicendum est quod non per se sine dono gratiae.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod, si homo ad Deum confugiat faciendo quod in se est, Deus dat ei gratiam, et tamen hoc non est ex dignitate hominis facientis quod in se est, sed hoc est ex liberalitate summae bonitatis. Satisfactio est digna recompensatio pro peccato, sed quamdiu est homo in peccato est indignus Deo nec aliquod servitium dignum Deo facere potest; ergo nec potest de se facere satisfactionem dignam; ergo ad hoc quod satisfaciat, oportet quod Deus det dignitatem, scilicet gratiam gratum facientem, et sic homo de se non potest facere satisfactionem de peccato sine divino auxilio. — Si obicitur: Si homo faciat quod in se est, Deus dat ei gratiam; ergo per se potest satisfacere - non sequitur, immo satisfaciat ex gratia sibi collata.

2. Ad secundam rationem, cum dicitur Deus non exigit a creatura supra posse, distinguendum est quod est duplex eius posse: est enim posse potentia activa et est posse potentia susceptiva. A creatura autem rationali, scilicet homine, non exigit Deus supra posse potentia susceptiva: potest enim homo suscipere gratiam, quamdiu vivit, qua suscepta, habet potestatem satisfaciendi de peccatis. Unde, si Deus exigat ab homine satisfactionem, non exigit supra posse hoc modo dictum; si autem exigit ab homine, qui est in peccato, satisfactionem, quamvis in homine non sit posse satisfacere potentia activa, non est inconveniens, quia hoc accidit ex culpabili defectu hominis renuentis aut negligentis suscipere facultatem satisfaciendi, quae est ex gratia.

ARTICULUS II

Utrum homo possit per se satisfacere pro originali peccato.

Consequens est quaestio utrum homo possit per se satisfacere pro originali peccato.

Ad quod sic: 1. Si aliquis potest satisfacere de maiori, potest satisfacere de minori; sed quilibet homo per gratiam sibi datam potest satisfacere de peccato mortali actuali, quod maius est quam peccatum originale; ergo quilibet homo potest satisfacere de peccato originali per gratiam sibi datam. — Quod autem peccatum mortale actuale maius sit quam originale, patet, quia peccatum maius secundum Dei iustitiam magis punitur; sed peccatum mortale magis punitur quam peccatum originale, quia actuale punitur poena duplici, scilicet poena damni, quae est carentia visionis Dei, et poena sensibili, quae est poena gehennae, originale vero solum punitur poena damni, scilicet carentia visionis Dei; ergo actuale est maius originali.

2. Item, sicut dicunt Sancti, Deus non dimittit peccatum in parte, sed in toto. Et hoc est intelligendum secundum Sanctos, quia dimittendo unum peccatum dimittit aliud quantum ad offensam et poenae aeternae reatum; unde dicunt Sancti quod profanum est a Deo in parte sperare veniam. Sed homini facienti quod in se est, per gratiam iustificationis sibi datam dimittitur peccatum actuale mortale; ergo et peccatum originale sibi dimittitur per gratiam, faciendo quod in se est; ergo quilibet homo per gratiam iustificationis potest satisfacere pro peccato originali.

4. Item, in Adam idem fuit numero peccatum originale et actuale; ergo, si Adam satisfecit pro peccato actuali, satisfecit pro originali; ergo, si non est in nobis peccatum originale nisi ab ipso, patet quod deletum est peccatum originale per satisfactionem Adae; ergo per hominem potuit fieri satisfactio.

5. Item, sicut lux et tenebra opponuntur, ita peccatum et gratia opponuntur, secundum Damascenum ; sed adveniente luce nullo modo remanet tenebra; ergo adveniente gratia in Adam et in sanctis Patribus, sicut in Abraham et in Iacob, nullo modo tenebra originalis peccati potuit remanere, quae excludit a visione Dei et excaecat oculum mentis ne intueatur gloriam Dei; ergo potuit fieri satisfactio et remissio peccati originalis per gratiam iustificationis sine incarnatione Filii Dei.

6. Item, quamdiu fuit morbus, fuit medicina; cum ergo per virtutem circumcisionis remitteretur suo tempore originale peccatum sicut modo per Baptismum, non necesse fuit propter remissionem illius Deum incarnari.

Ad oppositum sic primo obicitur: a. Nihil posterius natura potest agere in id quod est prius natura; sed motus quicumque voluntarius est naturaliter posterior peccato originali; ergo nullus motus voluntarius potest in peccatum originale; ergo nullus motus voluntarius potest esse remissorius peccati originalis; sed omnis motus noster satisfactorius est motus voluntarius; ergo nullo modo potest esse ad deletionem originalis ; ergo homo nullo modo potest satisfacere pro peccato originali. — Quod autem omnis [motus] voluntarius sit posterior natura peccato originali, patet, quia conceptio hominis antecedit omnem motum voluntarium in ipso; sed peccatum originale concomitatur conceptionem; ergo peccatum originale antecedit omnem motum voluntarium in homine; ergo et satisfactorium et quemlibet alium. — Quod autem peccatum originale concomitetur conceptionem, patet per Psalmistam, dicentem: "Ecce enim ininiquitatibus conceptus sum et in peccatisconcepit me mater mea" etc.

b. Item, secundum quod dicit Anselmus, "non sufficit ad hoc quod aliquis satisfaciat, reddere quod ablatum est, nisi etiam plus restituat quam abstulit". Sed homo primus per peccatum originale se totum et totam humanam naturam in posteris Deo abstulit, Rom. 5, 12: "Per unum hominem mors intravit in mundum, in qua omnes peccaverunt" ; ergo nullus homo potest satisfacere pro peccato originali, quia oporteret quod plus redderet quam se totum et plus quam sit tota humana natura, quod non potest esse.

c. Item, Ambrosius, super illud Hebr. 2, 10: "Decebat eum, per passionem" etc.: "Nisi Christus moreretur, homo non redimeretur et non redemptus periret". Sed, nisi Christus incarnaretur, non moreretur, et sic homo periret penitus; hoc autem est impossibile, secundum Anselmum, et a summa bonitate "penitus alienum ut creaturam rationalem perire penitus sinat" ; sed redemptio humanae naturae fit per satisfactionem peccati originalis; ergo ad satisfactionem peccati originalis necessaria est incarnatio Christi.

d. Item, Rom. 5, 12: "In Adam omnes peccaverunt". Peccatum enim originale transiit in omnes homines; unde I Cor. 15, 22: "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita etin Christo omnes vivificabuntur". Peccatum ergo originale universale est omni naturae humanae; sed satisfactio unius hominis est bonum singulare; ergo nulla satisfactio alicuius hominis est commensurabilis culpae originali; sed secundum mensuram peccati dicitur fieri satisfactio pro peccato ; ergo nullus homo singularis potest satisfacere pro originali peccato, etiam si sibi gratia conferatur.

e. Posset dici ad hoc quod immo poterit homo satisfacere pro peccato originali, secundum quod in se est, quia sic singulare est: et eius satisfactio singularis — contra: Peccatum originale non est in aliquo singulari, sicut in Petro, quia Petrus est vel quia hoc singulare est, sed quia est de genere Adae; unde in ipso est a parte suae originis et non a parte suae personae; ergo peccatum originale, in quocumque homine sit, est vitium generis, satisfactio autem hominis singularis est actus personae; sed nullus actus personalis potest expiare vitium generis; ergo nullo modo potest aliquis homo satisfacere pro peccato originali, nec in se nec in alio.

f. Item, sicut est ponere genus humanum et quamlibet partem illius generis, ita est ponere vitium personale, quod est vitium personae, sicut peccatum aliquod actuale, quod est ex voluntate alicuius personae, et est ponere peccatum generale totius generis, et hoc est peccatum originale. Sed sicut se habet culpa ad personam, ita se habet satisfactio culpae ad personam; sed persona non habet potestatem nisi in illum actum cuius est principium; cum ergo actus culpae originalis non sit actus voluntarius alicuius personae hominis, quod sit filius Adae, sed est vitium generis, ergo nec satisfactio illius erit ex actu personae.

g. Item, differt dicere naturam et rem naturae, sicut dicit Hilarius, quia natura dicitur ipsa species, sicut homo, res naturae vero dicit personam; res autem naturae nunquam dat esse naturae, sed magis e converso; sed quod nunquam potest esse principium ad esse alicuius, nec ad reparationem esse; ergo res naturae humanae non potest esse principium reparationis esse humanae naturae; sed reparatio humanae naturae fit per satisfactionem peccati originalis; ergo satisfactio peccati originalis non potest fieri per aliquam personam humanam, et ita nec per aliquem hominem singularem.

h. Item, omne peccatum est iniustitia ; sed quaedam est iniustitia quam facit homo sibi, et haec fit per peccatum actuale; alia est iniustitia, quae fit homini, et haec fit per peccatum originale; sed secundum modum fiendi peccatum est satisfactio pro peccato; sed iniustitia quae est a peccato originali, inest personae istius hominis ab alio et non a se; ergo et iustitia per quam fit satisfactio pro peccato originali, fiet personae hominis ab alio; ergo nullus homo potest satisfacere pro peccato originali, etiam pro eo quod est in ipso, sed oportet quod sita ab alio satisfactio.

Respondeo: Ad satisfactionem peccati requiritur gratia Dei, per quam fit absolutio reatus aeterni et sustinentia poenae temporalis: primum est ex Dei misericordia, secundum ex iustitia. Ideo sicut ad remissionem peccati actualis, quod est peccatum hominis ex seipso, requiritur cum gratia dolor seu contritio ad hoc ut satisfaciat pro peccato, quae quidem est poena temporalis, ita ad satisfactionem originalis peccati, quod est peccatum hominis ab alio contractum, non ab actu suo, requiritur cum gratia exsolutio poenae temporalis ab alio sive per alium, ut locum habeat divina iustitia.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, respondetur quod, cum peccatum actuale sit ab actu personae ex ipsa, peccatum vero originale est ex vitio naturae ipsi personae, et non ex ipsa, sed ab alio, sicut dicit Anselmus quod "persona corrupitnaturam, sednatura corrumpitpersonam", ideo non sequitur quod, si persona potest satisfacere pro actuali, quod possit satisfacere pro originali, quod est minus, quia actuale et originale non sunt peccata eiusdem generis, et ideo non est propria comparatio secundum magis et minus inter ea.

2. Ad secundum dicendum quod, cum dicitur Deus non dimittit peccatum in parte, sed in toto, hoc intelligendum est quantum ad offensam et reatum aeternae poenae, quem Deus dimittit per gratiam iustificationis de sua summa misericordia. Sed non intelligendum est de debito temporalis poenae, quae requiritur ratione iustitiae: aliter Deus relinqueret peccatum impunitum.

3. Ad tertium dicendum quod duplex honor debetur Deo: unus in natura, alius in persona. Honorem in natura aufert culpa originalis; honorem personae, culpa actualis. Honorem ergo in persona, quem abstulit culpa actualis, per gratiam iustificationis potest Deo reddere persona; honorem vero in natura, quem abstulit culpa originalis, non potest Deo reddere persona alie cuius hominis, nisi sit talis quae praeponderet in plus quam sit tota humana natura.

4. Ad quartum dicendum quod originale et actuale in Adam fuit idem, quantum ad actum, sed non fuit idem quantum ad reatum. Peccatum enim Adae duplicem habuit respectum, quia, si ipse servasset praeceptum a Deo datum, esset remunerationis causa quantum ad personam et quantum ad naturam, quia ex obedientia remunerationem habuisset in se et in sua posteritate, sicut dicit Anselmus. Ideo et reatus fuit duplex in praevaricatione praecepti: actualis, in quantum abstulit praemium personae, et originalis, in quantum abstulit. praemium naturae. Unde peccatum Adae obligavit personam et obligavit naturam, maxime quia tota erat in Adam et Eva. Et sic "persona corrupit naturam", ut dicit Anselmus. Nec sequitur Adam per gratiam satisfecit pro reatu actuali, ergo et pro originali, quia persona Adae potuit per gratiam satisfacere de reatu personae, sed non pro reatu naturae, sicut supra ostensum est.

5. Ad quintum dicendum quod in Patribus per gratiam dimittebatur peccatum originale quantum ad offensam et reatum poenae aeternae, quae erat tenebra aeternae carentiae visionis Dei, non tamen dimittebatur poena temporalis, quae erat carentia visionis Dei, quousque fuisset satisfactum, prout dictum est.

6. Et similiter dicendum est ad ultimum, quia medicina circumcisionis sanabat originale quantum ad offensam et aeternum reatum, sed non quantum ad temporalem.

PrevBack to TopNext