III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 1
UTRUM FILIUS DEI SIT PRAEDESTINATUS.
Ad primum obicitur hoc modo: 1. ad Rom. 8, 30: "Quos praedestinavit, hos et vocavit", Glossa: "Praedestinavit non existentes, vocavit aversos". Ergo praedestinatio est non existentis: ergo non convenit Filio Dei, quia nunquam fuit non existens.
2. Item, Origenes: "Destinatur qui est, praedestinatur qui nondum est. Haec verba dicuntur propter illos, qui inUnigenitum Dei impietatem loquuntur etputant eum esse connumerandum inter eos, qui, cum ante non fuerant, praedestinati sunt ut essent". Ergo non est concedendum quod Filius Dei sit praedestinatus.
3. Item, si Filius Dei est praedestinatus ab aeterno, aut secundum divinam naturam aut seculidum humanam. Non secundum divinam naturam, constat, quia ante ipsam nihil; nec secundum humanam, quia ab aeterno non habuit humanam naturam; ergo non est praedestinatus secundum illam.
4. Item, solius creaturae est praedestinari; ergo iste terminus praedestinatus copulat quid creatum Filio Dei; sed nullum creatum inest Filio Dei ab aeterno; ergo non est praedestinatus.
Ad oppositum sic: a. Ioannes Damascenus: "Non scandalizabitur ad nomen creaturae, qui se vermem aut servum aut granum natum de terra nominavit". Cum ergo convenienter dicatur Filius Dei creatura, convenienter dicetur praedestinatus.
b. Item, Augustinus: "Christum factum creaturam, per quem facta est omnis creatura, oportuit omnem creaturam testem habere". Ergo Filius Dei est creatura; cum ergo immediate sequatur ad creaturam rationalem finaliter bonam esse praedestinatam, cum Filius Dei sit rationalis creatura finaliter bona, erit praedestinatus.
c. Item, Ioan. 14, 2 dicitur: "In domo patris mei mansiones multae sunt", respectu quarum dicitur praedestinatio. Si ergo distinctio mansionum est secundum distinctionem meritorum et distinctio meritorum secundum distinctionem gratiarum et personarum, cum ergo meritum sit per se personae, praedestinatus erit Christus secundum quod persona; sed secundum quod persona est Filius Dei; ergo praedestinatio conveniet Filio Dei.
d. Item, quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit filio hominis per gratiam et e converso. Unde sumitur quod quidquid convenit Filio Dei, convenit filio hominis et e converso; ergo, cum filio hominis conveniat esse praedestinatum, et Filio Dei similiter conveniet esse praedestinatum.
Solutio: 1-2. Dicendum quod, cum in hoc quod dico praedestinatum ratione huius praepositionis prae notetur antecessio alicuius ad illud quod dicitur praedestinatum et non est antecessio alicuius respectu Filii Dei, ideo absolute non est concedendum Filius Dei est praedestinatus, nisi cum determinatione diceretur secundum quod homo. Et hoc est quod voluit dicere Augustinus, in illa Glossa ad Rom. 8, 30 et Origenes in praedicta auctoritate. Non ergo absolute concedendum Filium Dei esse praedestinatum, sed secundum quod homo.
3. Ad illud quod obicitur tertio secundum quod homo non fuit ab aeterno vel secundum naturam humanam, ergo non est praedestinatus ab aeterno secundum humanam naturam, dicendum quod non sequitur, nam iste terminus homo vel humana natura ampliatur ad supponendum pro humanitate futura, non quam habet vel habuit ab aeterno, sed quam habiturus erat, sicut cum dicitur aliquis homo praescitus ab aeterno, iste terminus homo supponit pro homine, non qui fuit vel erat ab aeterno, sed qui est futurus in tempore.
4. Ad quartum dicendum quod haec dictio praedestinatus habet in se duo participia inclusa: idem enim est praedestinatus quod praescitus habiturus. Sed hoc quod dico praescitus nihil copulat in praedestinata, sed in praedestinante ; hoc autem quod dico habiturus copulat in praedestinato non de praesenti vel de praeterito, sed de futuro. Et ideo non sequitur: nihil creatum inest Filio Dei ab aeterno, ergo non est praedestinatus secundum quod homo, quia ab aeterno erat dicere quod aliquid ei inerit, scilicet humanitas, respectu cuius est praedestinatio quantum ad habendam gratiam et gloriam.
a. Ad ea vero quae obiciebantur in partem affirmativam, dicendum ad primum quod dicit Ioannes Damascenus quod "non scandalizabitur" etc., quod Filius Dei dicitur creatura secundum quod dicitur servus aut vermis, quia non dicitur ista esse absolute, sed cum reduplicatione, scilicet secundum quod homo. Ita etiam secundum quod homo concedendum est quod est praedestinatus, et hoc propter haereticos, sicut dicit Augustinus, quia cum determinatione est dicendum propter haereticos Filius Dei est creatura secundum quod homo.
b. Ad illud vero Augustini: "Christum factum creaturam" etc., dicendum quod verum est quod Filius Dei, secundum quod est creatura, est praedestinatus.
c. Ad tertium vero quod obicitur quod meritum attribuitur personae etc., dicendum quod, cum Filius Dei sit filius hominis, ratione illa qua dicitur filius hominis, est distinctio meriti secundum distinctionem gratiae, quia gratia est secundum distinctionem hypostasis sive individui hominis ex parte humanae naturae, non ratione personae aeternae sive ex parte divinae naturae; ita etiam praedestinatum.
d. Ad ultimum dicendum quod illa regula B. Augustini est intelligenda: Quidquid convenit Filio Dei, convenit filio hominis et e converso non absolute, sed cum reduplicatione intellecta vel expressa, ut vel Filius Dei est creatura vel coepit esse secundum quod homo, ita etiam Filius Dei est praedestinatus secundum quod homo.
On this page