On this page
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, Praeambulum
III, P. 1, Inq. 1, T. 2, Q. 1, M. 3, Praeambulum
De principio et ratione conceptionis.
Consequenter quaeritur de principio et ratione conceptionis; quaeritur igitur qua ratione dicatur Christus "conceptus de Spiritu Sancto". Ad quod assignantur tres rationes, de quibus quaeritur per singula: Prima ratio est ostensio caritatis; secunda, ostensio gratiae, quam nulla praecesserunt merita; tertia, quia operatione et virtute Spiritus Sancti conceptus est. Quarto quaeritur quare non dicitur filius Spiritus Sancti.