Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 1, C. 2

UTRUM IN CHRISTO PONENDA SIT GRATIA SECUNDUM QUAM EST CAPUT ECCLESIAE.

Consequenter quaeritur an in Christo ponenda sit gratia secundum quam est caput Ecclesiae.

a. Ad Ephes. 1, 22: "Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius", et hoc secundum humanam naturam. Si ergo Christus est "caputsuper omnem Ecclesiam", et hoc habet ex dono Patris, quia dicit "ipsum dedit" etc.; et istud donum est gratia, ergo ex gratia habet quod sit caput Ecclesiae.

b. Item, " Augustinus, Ad Dardanum: In Christo habitat omnis plenitudo" gratiae sicut in capite, "in quo sunt omnes sensus". Ergo ipse est velut caput ex gratia Dei ; ergo in ipso est gratia secundum quam est caput.

c. Item, Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis, dicit: "Sicut spiritus hominis mediante capite ad membra descendit vivificanda, sicSpiritus Sanctus per Christum venit ad christianos, cuius plenitudo quidem est in capite, participatio veroin membris".

Ad oppositum: 1. Supponitur haec propositio, quae asseritur a Sanctis: Corruptio originalis traducta est per peccatum Adae et per carnem traducitur in nobis - quia enim caro est ex traduce et ex carne generatur caro, ideo traducitur de carne in carnem per generationem — sed gratia non traducitur, quia anima est subiectum gratiae, anima vero non est ex traduce ; unde sicut non traducitur anima ab anima, ita nec gratia a gratia; sed cum corruptio originalis sit in carne, sicut traducitur caro ex carne, ita corruptio. — Ex iis obicitur: Animae non sunt ex traduce, immo sunt divise et distincte a Deo creatae immediate, iuxta illud Psalmi: "Qui finxit sigillatim corda eorum". Ergo ab anima Christi non traducitur gratia ad animas nostras; ergo non perficiuntur animae ab ipsa gratia animae Christi; non potest ergo anima ipsius transfundere gratiam nec influere ad animas nostras. Sed alia ratione non dicitur caput nisi quia, sicut caput vitam et spiritum transfundit aliis membris, ita Christus gratiam membris suis, quae sunt fideles animae. Cum ergo hoc non possit esse, relinquitur quod in eo non est gratia secundum quam sit caput.

2. Item, Augustinus: "Mensnulla interposita natura ab ipsa prima Veritate formatur". Sed haec formatio nihil aliud est quam perfectio, quae est gratia in anima vel in mente; ergo ipsa gratia est immediate in animabus nostris ab ipsa prima Veritate.

3. Item, nullius creaturae est dare gratiam, quia sicut anima immediate est a Deo, ita eius perfectio, quae est gratia; ergo gratia nullo mediante est a Deo; ergo, cum Christus in quantum homo sit creatura, non potest esse medium influentiae gratiae Dei ad nos; sed alia ratione non dicitur habere gratiam, secundum quam dicitur caput Ecclesiae; ergo non est in ipso ponenda gratia secundum quam dicatur esse caput Ecclesiae.

Solutio: Dicendum quod in Christo, secundum quod homo, est ponere gratiam secundum quam est caput Ecclesiae. Ad istud intelligendum notandum est quod influentia gratiae est a Deo sine medio et per medium.

Sine medio Christus, secundum quod Deus, immediate est dator gratiae auctoritate et in propria ratione efficientis, unde Isai. 43, 25, dicitur: "Ego sum, ego sumipse, qui deleo iniquitates propter me".

Per medium Christus, secundum quod homo, multis modis: est enim medium per modum fidei, per modum meriti, per modum desiderii sive orationis, per modum dispositionis. Per modum fidei, prout ipse consideratur in fide: fides enim, quae de Christo sive de Deo homine est, disponit immediate animam ad gratiam, immo impossibile fuit sine fide illa aliquem gratum esse Deo ; unde propter hoc dicit Pater, Matth. 3, 17: "Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui", Glossa: "Id est per ipsum mihi alii placent". Unde Augustinus: Sine fide Mediatoris nunquam aliquis placuit Deo. Similiter per modum meriti, quia per passionem suam meruit a Patre ut daretur gratia omnibus credentibus in ipsum et amantibus ipsum, secundum quod dicitur Isai. 53, 11-12: "Iniquitates eorum ipse portabit, ideodispertiam ei plurimas". Similiter per modum desiderii sive orationis, quia omnibus credentibus et desiderantibus orat gratiam et desiderat, secundum quod legitur Rom. 8, 33-34: "Deus qui iustificat, quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui sedet ad dexteram Patris, qui et interpellat pro nobis" ; et I Ioan. 2, 1—2: "Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris". Ipse enim est medium, sicut advocatus et orans pro nobis, ut nobis detur gratia. Item, per modum dispositionis quantum ad naturam, quia tota natura humana ante incarnationem erat digna odio et reprobatione propter peccatum originale; sed cum fuit natura humana assumpta a Filio Dei in unitate personae, disponebatur ratione praedestinatorum ad gratiam dispositione congruitatis sive dignitatis. Sicut ergo per unum hominem fuit lapsa, ita per unum hominem Deum, scilicet Christum, per unionem cum deitate iuit disposita ad iustificationem, unde ad Rom. 5, 18, dicitur: "Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam inomnes homines in iustificationem vitae" ; quia dedecus esset Filio habenti humanam naturam, si ipsa tota perderetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum in contrarium dicendum quod peccatum traducitur uno modo et gratia alio modo. Peccatum enim traducitur per naturam corruptionis, gratia vero per Spiritum Sanctum. Sicut ergo videmus continuationem ab Adam usque ad ultimum filium Adae, et hanc continuationem facit natura, et quia ipsa corrupta fuit in Adam, ideo corrupta est in omnibus filiis Adae, et ideo per ipsam traducitur corruptio originalis in filiis Adae: sic Spiritus Sanctus, per quem abundat gratia in anima Christi quantum ad omnem gratiae actum, in aliis sanctis consimilem gratiam infundit. Et sicut unus est spiritus capitis et membrorum, vivificans caput et membra, sic idem Spiritus per quem in nobis est gratia et in Christo. Et hoc est quod dicit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Sicut spiritus hominis mediante capite admembra descendit vivificanda, sic Spiritus Sanctus per Christum venit ad christianos, cuius plenitudo quidem est in capite, participatio vero in membris" ; unde Spiritus ille plenissime vivificat caput, consequenter alia membra, et in capite sunt omnes sensus, in membris vero est sensus unus, scilicet tactus, sicut dicit Augustinus. Est ergo hoc modo gratia in nobis ab anima Christi per Spiritum Sanctum.

2. Ad aliud quod opponitur, quod "mens nulla interposita natura ab ipsa prima Veritate formatur", dicendum quod aliud est dicere animam formari per gratiam et animam accipere gratiam. Inter formationem animae per gratiam et Deum, nullum est medium, immo ipsa Trinitas format ipsam, id est reducit in divinam formationem et similitudinem, et haec formatio est gratificatio. Sed in acceptione gratiae ab anima potest intercidere medium, quia acceptio respicit dantem et accipientem ; sed inter dantem et accipientem potest esse medium, medium dico vel fidei vel meriti vel aliorum modorum, quos diximus supra.

3. Ad aliud, quod obicitur quod nullius creaturae est dare gratiam, dicendum quod dare gratiam per modum auctoritatis est solius Dei, sed dare gratiam per modum impetrationis et meriti, et sic de aliis modis, potest esse creaturae, et sic est ipsius Iesu Christi secundum quod homo.

PrevBack to TopNext