Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 3, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 3, M. 3, C. 2

QUO MODO CHRISTUS MERUIT PER ACTIONEM.

Consequenter quaeritur quo modo meruit Christus per actionem.

Ad quod sic: 1. Christus ab initio conceptionis habuit plenitudinem gratiae et virtutum; ergo quidquid meruit per passionem, meruerat ante per dilectionem et operationem, quia quantitas meriti attenditur penes quantitatem gratiae et caritatis; ergo, cum per passionem meruerit apertionem ianuae et liberationem, ergo et hoc antemeruerat.

2. Item, "Christus quolibet motu suo meruit nobis vitam aeternam, quod maiusest" quam apertio ianuae vel liberatio; ergo in "quolibet motu meruit quod minus est, scilicet ianuae apertionem" et liberationem.

3. Item, si "quolibet motu suo meruitnobis vitam aeternam, ergo et illud quod de necessitate annexum est vitae aeternae" ; ergo et apertionem ianuae et liberationem; ergo et ante passionem illud meruit.

4. Item, Luc. 3, 21: "Baptizato Domino aperti sunt caeli", dicit Beda quod per Baptismum aperta est ianua paradisi. Item, dicunt aliae auctoritates quod per ascensionem aperta est ianua paradisi; non ergo per passionem.

Contra: a. Ambrosius, Super Epistolam ad Romanos: "Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi unigenitus DeiFilius pro nobis morereturdebitoribus mortis".

Respondeo: 1. Dicendum quod quantum ad vim merendi, quae attenditur penes gratiam et caritatem, tantum meruit ante passionem quantum post, sed non quantum ad effectum meriti; quantum autem ad effectum meriti meruit nobis aditum regni. Tota enim vis meriti consistit penes gratiam et caritatem, "non tamen totus effectus, sicut tota vis comburendi ligna consistit penes ignem, non tamen totus effectus", sicut dictum est prius. Et sic patet solutio ad primum.

2. Ad aliud dicendum quod ex caritate est meritum vitae aeternae, sed ex caritate informante passionem est meritum remissionis poenae. Propterea non sequitur meruit ex caritate nobis vitam aeternam, ergo meruit quod minus est, scilicet liberationem, quia ad liberationem requiritur solutio poenae, quia hoc est meritum remissionis poenae.

3. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur meruit quolibet motu suo nobis vitam aeternam, intelligi potest dupliciter: in potentia et in effectu. In potentia meruit nobis quolibet motu vitam aeternam, non tamen quod erat annexum, scilicet apertionem ianuae et liberationem; in effectu vero non meruit nisi exhibita satisfactione pro originali reatu. Unde dicendum est quod quodlibet opus Christi ante passionem fuit nobis meritorium, sed passio nobis meritoria et satisfactoria: meritoria vitae aeternae et satisfactoria quoad remissionem poenae.

4. Ad ultimum dicendum quod in Baptismo Christi dicitur aperiri ianua paradisi per figuram. Illa enim apertio caeli in Baptismo Christi iuit figura quod baptizatis vel baptizandis Baptismo Christi ex virtute passionis aperiretur ianua; in passione vero dicitur aperiri ianua per causam et meritum, in ascensione vero per effectum.

PrevBack to TopNext