Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 6, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 6, C. 2

DE CAUSALITATE PASSIONIS CHRISTI.

Ultimo quaeritur de causalitate passionis. Nam Pater tradidit Filium, Rom. 8, 32: "Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibustradidit illum". Filius tradidit seipsum, I Petri 2, 23: "Tradebatiudicanti se iniuste" etc. Iudas etiam tradidit ilium, Marc. 4: "Iudas Iscarioth, qui tradidit eum". Similiter et Iudaei tradiderunt eum, unde Matth. 27, 18: "Sciebat autemPilatus, quod per invidiam tradidissent illum" etc. Sed actio Patris et Filii fuit bona, actio Iudae et Iudaeorum fuit mala.

Obicitur ergo sic: 1. Contrariarum causarum sunt effectus contrarii ; voluntas Dei et Christi, et voluntas Iudae et Iudaeorum sunt causae contrariae; ergo effectus contrarii; ergo passio Christi non erit effectus illorum.

2. Item, si Deus vult passionem Christi et Iudaei volunt idem, ergo volendo hoc conformant voluntatem suam voluntati divinae; ergo non peccant.

3. Item, cum Pater fuerit causa, et Filius et Iudas et Iudaei, aut eodem genere causae aut differenti. Non differenti, cum sint in genere causae efficientis. Non eodem, quia una causa in genere boni, sicut dicitur 20 dist. III libri Sententiarum.

4. Qualiter ergo Pater et Filius iuste potuerunt tradere innocentem ad mortem? Est enim iniustum innocentem punire.

Respondeo: Potest dici quoniam Pater et Filius tradiderunt, quia potentiam suam, ne fieret, non exercuerunt; si enim voluissent exercuisse potentiam, nullatenus ipsum Iudaei crucifixisse potuissent.

Sed ultra distinguendum est, quoniam est bonum multipliciter: ex genere sui, et bonum ex fine. Similiter e contrario dicitur malum multipliciter: potest utique quod est bonum ex genere, esse malum ex fine, et e converso, quod est malum ex genere, esse bonum ex fine vel ex circumstantia. Secundum hoc dicendum quod ipsum tradere erat malum ex genere, et absolute erat malum; ipsum tamen tradere ut genus humanum redimeretur, erat bonum ex fine. Secundum hoc ergo dicendum quod Pater tradidit Filium et ipse semetipsum. ad hoc ut poenam sustineret pro liberatione humani generis: hoc autem bonum erat. Et hoc est quod dicit Apostolus Gal. 4, 4—5: "Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege: ut eos, qui sub Lege erant, redimeret, ut adeptionem filiorum reciperemus". Et ideo Filius se tradidit, ut obediret Patri: unde "factus est Patri obediens usque ad mortem" etc., Philipp. 2, 8. Non autem Iudas et Iudaei ex hoc fine tradiderunt, sed Iudaei, ne amitterent "locum et gentem", Ioan. 11, 48, et Iudas similiter ex avaritia; et ideo isti peccaverunt. Intentio enim informat operationem; unde bona vel mala dicitur ratione intentionis; unde dicit Ambrosius quod intentio sive "affectus nomen operi imponit."

[Ad obiecta]: 4. Et sic patet solutio ad quarto obiectum.

1. Ad primum autem dicendum quod est effectus causae quo efficit, et est effectus quem efficit. Contrarii autem fuerunt effectus voluntatum Dei et Iudaeorum, quibus effecerunt, quia contrariae intentiones Dei et Iudaeorum et actus consequentes; tamen effectus, quem effecerunt, est idem, videlicet passio Christi, quamvis ex diversa intentione. Et istud non est inconveniens, quemadmodum distinguitur opus operans et opus operatum. Opus ergo operans non fuit idem, tamen idem fuit opus operatum. Et per hoc patet responsio ad primum.

2. Ad secundum dicendum quod conformatio voluntatis humanae ad divinam non est in volendo quod Deus vult, sed in volendo eo modo quo Deus vult nos velle: quod non fuit in Iudaeis.

3. Ad tertium dicendum quod Deus Pater fuit causa efficiens mortis Christi, ut permittens et ut non prohibens mortem, cum posset ; Christus vero ut passionem voluntarie suscipiens nec prohibens, cum posset; Iudaei vero et Iudas ut causa procurans; crucifixores vero [ut] causa inferens mortem.

II. Item, quaeritur de effectu passionis Christi, an sit bonus vel malus. Cum enim passio Christi sit bona, et ipsam operati sint Iudas et Iudaei, videtur quod Iudas et Iudaei operati sint bonum.

Respondeo: Dicendum quod non, quoniam passio Christi non erat bona nisi ex fine; quem finem Iudas et Iudaei non habebant, sed potius contrarium. Dicendum ergo quoniam passio Christi comparatur ad patientem et ad causam inferentem. Ut est effectus actionis Iudae et Iudaeorum quae mala est, est ipsa passio mala, quoniam bonus effectus non potest esse a causa proxima mala. Ut autem illa passio est patientis volentis et desiderantis per suam passionem genus humanum redimere, bona est et meritoria, quoniam non sic est passio pura, sed prout refertur ad inferentes, est passio pura, et ideo non meritoria.

PrevBack to TopNext