III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 2, C. 1
UTRUM MORS CHRISTI DEBEAT INTELLIGI SEPARATIO HUMANITATIS A DEITATE.
Ad primum arguitur sic: 1. Sicut dicit Damascenus: "Caro unita est deitati mediante anima et intellectu". Ergo per animam uniebatur caro deitati; soluta ergo unione animae et intellectus ad carnem, solvetur necessario unio deitatis ad eamdem: separato enim medio coniungente extrema, separatur necessario extremum ab extremo. Cum ergo in morte constet quod facta est separatio animae et intellectus a carne, ergo facta est separatio deitatis ab eadem.
2. Item, dicit Augustinus: "Mors, quam timent homines, separatio est animae a carne; mors autem, quam non timent, separatio animae a Deo; utraque vero diaboli suasu homini propinata est". Si ergo mors Christi debuit delere mortem, quam diabolus propinaverat homini, ergo mors Christi debuit esse separatio animae a carne et a deitate.
3. Item, Ambrosius tractans illud Matth. 27, 46: " "Iesus, clamans voce magna, dixit: Deus, Deus meus, ut quid medereliquisti"? Clamat homo separatione deitatis moriturus; nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat nisi vita discederet, quia vita deitas est". Ex quo relinquitur primum.
4. Item, Athanasius: "Maledictus, qui totum hominem, quem assumpsit Dei Filius, denuo assumptum vel liberatum tertio die a mortuis resurrexisse nonconfitetur". Relinquitur igitur quod "denuo assumptus est homo in resurrectione, quem assumpserat inincarnatione; deposuerat ergo eum in morte".
5. item, cum in Christo sit unio carnis ad animam et unio carnis ad divinitatem, prior est natura unio carnis ad animam et ordinatur ad unionem carnis ad divinitatem; si ergo prima est dissolubilis per mortem, ergo et secunda.
6. Item, unio divinitatis ad carnem est per gratiam; sed subiectum gratiae non potest esse nisi rationalis substantia; separata igitur a carne anima, separatur rationalis substantia; separatur ergo et gratia; ergo et unio cum divina natura.
7. Item, Ioan. 10, 17-18: "Ego pono animam meamet iterum sumo eum; nemo tollit eam a me, sed ego pono eum". Constat quod istud non dicit caro, sed divinitas; ergo divinitas proposuerat deponere animam, Item, cum caro non habeat potestatem a se ponendi vel sumendi animam, ergo ista non poterunt esse vera ratione carnis. Si ergo vera sunt, vera sunt ratione divinitatis; ergo divinitas deposuit animam in morte.
8. Item, cum anima de sui natura per subtractionem gratiae sit separabilis a divina natura, similiter et corpus, quaeritur an e converso divinitas sit separabilis de sui natura ab anima et carne, quibus fuit unita. Quod si dicatur, ergo simpliciter est separabilis divinitas ab humanitate.
Contra: a. Augustinus 1, Super Ioannem, 10, 17: "Ego pono animam meam" etc.: "Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima separata a Verbo, sed caro posuit animam, quando expiravit; qua redeunte, resurrexit. Morsergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a Verbo Dei".
II. Item, Ioannes Damascenus: "Si mortuus est ut homo et sancta eiusanima ab eius corpore divisa est, tamen divinitas inseparabilis ab utroque permansit neque ita una hypostasis in duas divisa est. Etenim corpus et anima secundum idem a principio in Verbihypostasi habuerunt subsistentiam etin morte a se invicem divisa singulumeorum manserunt, unam hypostasim Verbi habens; neque enim corpus neque anima propriam habent hypostasim praeter Verbi hypostasim".
c. Item, Leo Papa "Tanta est unio Dei et hominis ut nec supplicio possentdirimi nec morte distingui". Non igitur mors Christi debet intelligi separatio animae vel carnis a divinitate, sed separatio animae a carne. — Quod concedendum est.
Et respondendum est ad obiecta: 1. Ad primum distinguendo, quod est medium unionis inter aliqua extrema dupliciter: necessitatis et congruitatis. Necessitatis medium, sicut vita vegetabilis et sensibilis media sunt unionis vitae rationalis ad carnem, ita ut, separata vita vegetabili et sensibili a carne, separatur vita rationalis a carne. Medium vero congruitatis est, ut aqua est medium inter terram et aërem. Congruit enim ut inter terram, quae est frigida et sicca per naturam, et aërem, qui est humidus et calidus per naturam, sit aqua media, quae est frigida et humida; non tamen necessitatis est medium, quia, remota aqua, nihilominus unietur aer terrae. Dicendum ergo quod anima et intellectus est medium congruitatis unionis divinitatis ad carnem, non necessitatis. Intellectus enim et anima propter naturam incorporeitatis magis conveniunt cum divina natura quam caro; et ideo congruitatis medium est, non tamen necessitatis, quia divina natura non indiget aliquo ad sui unionem cum aliqua creatura. Inde est quod, separatione tacta animae a carne, non sequitur separatio carnis a divinitate.
2. Ad secundum dicendum quod mors Christi virtutem habuit delendi mortem, quam diabolus propinavit homini, ex hoc quod erat mors Dei; mors autem Dei esse non potuit quantum ad divinam naturam; ergo mors Dei esse non potuit nisi quantum ad humanam, quam assumpserat, naturam. Moriebatur ergo Christus habens humanam naturam in ipsa humana natura, separata anima a carne, coniunctis anima et carne cum divinitate. Et ideo nihil ad propositum, quod arguunt ex auctoritate Augustini.
3. Ad tertium dicendum quod sic intelligitur separatio in auctoritate Ambrosii sicut intelligitur derelictio in auctoritate Evangelii: "Ut quid me dereliquisti" ? Derelictio enim intelligitur non quantum ad recessum divinitatis ab homine quantum ad unionem, sed solum quantum ad recessum quantum ad protectionem. "Si enim illaderelictio intelligeretur unionis solutio, ante mortem tacta fuissetDei et hominis solutio", quia ante mortem dixit: "Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti" ? "alioquin fuisset aliquod tempus, quandoChristus adhuc homo vivus erat et non Deus": quod est absurdum. Separatio ergo divinitatis a carne debet intelligi quantum ad subtractionem protectionis, qua per potentiam non amovit violentiam passionis, non quantum ad solutionem unionis.
4. Ad quartum dicendum quod in verbis Athanasii assumptio intelligitur non secundum carnem tantum, sed secundum totum. "Non enim dicit simpliciterhominem assumptum denuo, sed totum hominem", ut ostendat totum hominem assumptum, id est denuo coniunctum in resurrectione, qui prius in morte fuerat divisus, separata anima a carne.
5. Ad quintum dicendum quod non sequitur haec unio sequitur vel ordinatur ad illam, ergo si haec separatur, et illa. Quod patet: est unio manus vel pedis ad corpus ordinata ad unionem corporis cum anima et tamen contingit esse separationem manus et pedis a corpore, manente tamen unione corporis cum anima; ita, quamvis unio carnis ad animam ordinetur ad unionem carnis ad divinam naturam, non sequitur quod separata unione animae et carne, separetur unio carnis a divinitate.
6. Ad sextum dicendum quod est gratia, quae conformat naturam spiritualem divinae quantum ad cognitionem et amorem, et huius gratiae subiectum est natura rationalis; et est gratia quae conformat, secundum quod possibile est, naturam corporalem ad divinam quantum ad susceptionem divinae actionis et virtutis, et huius gratiae subiectum potest esse natura corporis, et gratia haec fuit summe in carne Christi, ut esset assumptibilis a Verbo Dei et susceptibilis divinae unionis.
7. Ad septimum dicendum, secundum Augustinum, quod "caro ponit et sumit animam, non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem divinitatis" ; verba ergo illa sunt Christi ratione carnis, in quantum habet in se potestatem divinitatis.
8. Ad ultimum dicendum quod divinitas non est separabilis de sui natura ab anima et carne, quibus fuit unita, sicut e converso; et hoc est, quia natura divina, quae est summum bonum quantum est de se, nulli deest nec deficit creaturae; tamen creatura per naturam suam, quae defectibilis est, quia est ex nihilo, deficit illi.
On this page