III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 2, M. 1, C. 1
QUO MODO DICATUR APPARITIO.
Ad primum multum potest inveniri ex verbis Augustini, in libro De Trinitate, ubi dicit quod legitur Dominus apparuisse in Veteri Testamento, ut Abrahae, Gen. 18, 2, et Moysi in rubo, Exod. 3, 2; legitur et apparuisse in Novo post resurrectionem, sicut habetur in fine omnium Evangeliorum. Si ergo sunt apparitiones et hae et illae, quaeritur utrum eiusdem rationis sint, et si non, in quo conveniant et in quo differant.
[Solutio]: Ad quod dicimus quod illa apparitio quae fuit in Veteri Testamento, potest dici manifestatio. divinae naturae immutabilis in subiecta creatura mutabili. Oportebat enim, sicut dicit Augustinus, in dicto libro, quod creatura illa esset mutabilis, quia, sicui dicit ibi, omne quod visibile est, mutabile est. Apparitio vero prout in Novo, potest dici corporis impassibilis quasi passibilis ostensio.
On this page