Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 2

AN LEX MOVSI SIT NECESSARIA AD SALUTEM.

Secundo quaeritur an Lex sit necessaria ad salutem.

Ad quod sic: 1. Hugo de S. Victore, in libro Sententiarum, dicit quod in lege naturali fuerunt tria, scilicet praeceptio, et ista fuit de necessariis; prohibitio, et ista fuit de noxiis; et concessio, de indifferentibus. Sed nullum peccatum ita excaecat hominem quin cognoscat per naturale iudicatorium legis naturalis quid faciendum et quid vitandum. Unde Augustinus, in Quaestionibus Veteris et Novi Testamenti: "Quis nesciat quid bonae vitae conveniat aut ignorat quia quod sibi fieri non vult, alii non debeat fieri?" Ergo sine lege Moysi poterat homo cognoscere quid sibi esset necessarium ad salutem; non igitur erat necessaria saluti.

2. Secunda ratio. In nobis est ipsa virtus diiudicativa eorum quae sunt necessaria ad salutem, scilicet synderesis; similiter in nobis est ipsa virtus apppetitiva salutis. Ergo sine Lege poterat homo videre sive cognoscere et desiderare quod sibi erat necessarium ad salutem; ergo Lex non fuit ei necessaria.

3. Tertia ratio. Augustinus: "Ignorantia neminem sic excusat ut homo sempiterno igne non ardeat", et intelligitur istud de ignorantia eorum quae sunt necessaria ad salutem; sed ignorantia legis Moysi hominem excusat ut non ardeat aeterno igne, sicut patet de beato Iob et aliis sanctis, qui ignoraverunt Legem tempore Legis nec erant de Iudaeis ; ergo ipsa lex Moysi non erat necessaria ad salutem.

Ad oppositum: a. Ad salutem necessaria est cognitio credendorum et operatio agendarum; sed lex Moysi, quantum ad figuralia, facit cognitionem credendorum et ad ipsam pertinet; quantum vero ad praecepta moralia pertinet ad operationem agendarum et etiam eorum cognitionem; ergo est necessaria ad salutem.

Solutio: Dicendum quod lex Moysi includit legem naturalem per explicationem in moralibus, legem vero gratiae per figurationem in caerimonialibus. Et ideo debet dici necessaria saluti quantum ad moralia, quae sunt legis naturalis, utilis vero saluti quantum ad caerimonialia et figuralia ante lationem iis qui non erant de gente Iudaeorum; necessaria vero post lationem iis qui de gente Iudaeorum erant, quibus data est Lex.

Et ex hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext