III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 2, M. 1, C. 1
AN DISTINCTIO MANDATORUM DECALOGI FUERIT IN NATURA BENE INSTITUTA.
Quantum ad. primum ergo quaeritur an distinctio mandatorum Decalogi fuerit in natura bene instituta vel solum sit secundum naturam corruptam.
Ad quod sic: a. Ad quodcumque faciendum vel vitandum in bonis et malis secundum se tenetur homo peccator, etiam tenebatur ante peccatum, quia in natura bene instituta erat in maiori debito boni faciendi et mali vitandi quam in natura corrupta. Si ergo omnia praecepta Decalogi sunt vel ad bonum faciendum, quod est bonum de se, vel ad malum vitandum, quod est malum de se, ergo ante peccatum tenebatur homo ad omnia iacienda quae in Decalogo praecipiuntur et ad omnia vitanda quae ibi prohibentur. Ergo in natura bene instituta erat distinctio Decalogi quae et modo.
b. Item, homo in statu innocentiae sive naturae bene institutae tenebatur vitare quodlibet malum; item, ipse erat spirituali mente praeditus, ut dicunt Sancti: unde tunc habebat maiorem cognitionem de bono faciendo et malo vitando quam in statu naturae corruptae. Si ergo maior erat cognitio, et eadem tentio maior, eo quod plus cognoscebat; praeceptum autem nihil aliud dicit nisi cognitionem boni faciendi et mali vitandi et tentionem ad illa; ergo magis erat distinctio Decalogi in natura bene instituta quam corrupta.
Contra: 1. Ante peccatum non tenebatur homo refrenare concupiscentiam, quia non erat; sed, postquam natura corrupta est, tenetur, quia tunc regnavit concupiscentia; unde Gen. 4, 7: "Sub te erit appetitus tuus". Ergo non erat tunc istud praeceptum "non concupisces", aut, si esset aliquo modo, aliter tamen quam modo; ergo non fuit haec distinctio mandatorum secundum naturam bene institutam.
2. Item, secundum statum illum omnia erant communia nec erat aliqua inclinatio ad appropriationem; ergo vana esset et cassa tunc prohibitio furti, quia furtum est contrectatio rei alienae sive alii appropriatae. — Item, virtutes in via sunt ad dirigendos actus, in quibus consistit perfectio vitae activae; quia vero in patria cessabunt ilii actus, ideo cessabunt virtutes in quantum regulae ad illos actus; sed in statu ante peccatum non erant huiusmodi actus mali quorum est prohibitio in Decalogo nec inclinationes ad malum; ergo similiter nec regulae sive praecepta ad illos actus et inclinationes cavendas; ergo non erant ista praecepta Decalogi secundum statum naturae ante peccatum "non concupisces, non occides" etc. Non ergo erat tunc distinctio mandatorum Decalogi.
3. Item, sicut homo post peccatum est in debito quoad Deum, sic etiam est in debito quoad proximum, et secundum hoc distinguuntur duae tabulae; similiter ante peccatum erat in hoc duplici debito. Quaeritur ergo an essent plura tunc mandata particularia quoad Deum quam modo, an plura quoad proximum an pauciora quam modo ordinantia ad proximum secundum debitum, an plura utrobique an pauciora. Plura enim, ut videtur ex dictis, videntur modo esse ordinantia ad proximum quam tunc.
4. Si dicatur quod distinctio mandatorum non est secundum naturam ante peccatum, sed secundum naturam corruptam, istud non videtur esse verum, scilicet quod sit secundum naturam corruptam, quoniam natura corrupta prona est in malum; unde Gen. 9: "Proni sunt sensus hominis et cogitatio in malum ab adulescentia sua". Si ergo distinctio praeceptorum Decalogi respicit naturam corruptam, ergo debet esse distinctio ipsorum per distinctionem vitiorum. Sed non est ita, quia si acciperetur distinctio vitiorum sicut accipitur I Ioan. 2, 16, scilicet per illa tria: "Omne quod est in munda" etc., ergo Decalogus non haberet nisi tria mandata; et si acciperetur secundum capitalia vitia, illa non sunt nisi septem, ut dicit Gregorius ; ergo non essent nisi septem mandata in Decalogo, quorum utrumque falsum est; ergo non est ipsorum distinctio secundum naturam corruptam.
Solutio: Dicendum, secundum quod habetur Eccli. 17, 1, 9-12: "Deus creavit hominem de terra" etc., "addidit illis disciplinam et legem vitae, iustitiam suam et iudiciasua ostendit illis, et magnalia honoris eius vidit oculus eorum et honorem vocis audierunt aures illarum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo, et mandavit unicuique de proximo". Nota igitur tria per quae ostenduntur et designantur tria praecepta ordinantia ad Deum, quae sunt in prima tabula. In hoc enim quod dicit "magnalia honoris eius vidit oculus eorum" tangitur et ostenditur magnificentia maiestatis, ad quod est primum praeceptum, quod est de adoratione et magnificentia divinae maiestatis, Exod. 20, 3: "Non habebis deos alienos" etc. - In hoc autem quod dicit "et honorem vocis audierunt aures illorum" ostenditur honorificentia ipsius veritatis sive sapientiae Filii: vox enim Dei est ipsa sapientia Dei, et sic istud pertinet ad notitiam et reverentiam sapientiae et veritatis, ad quod datum est secundum mandatum ordinans ad Deum, scilicet: "Non assumas nomen Dei tui in vanum". — In hoc autem quod dicitur "attendite ab omni iniquo" ostenditur detestatio malitiae et iniquitatis, ut ipsi essent fixi in amore bonitatis et reverentia, ad quod est tertium mandatum primae tabulae de sanctificatione sabbati, quia mandatum illud specialiter datum est ad honorem divinae bonitatis, ut homo vacet Deo et quiescat in ipso. Et sic dedit Deus homini post creationem ante peccatum tria mandata sibi indita ex conditione ordinantia ad Deum; unum autem dedit ad proximum, scilicet mandatum de dilectione proximi, quod intelligitur per hoc quod dicitur: "unicuique mandavit deproximo suo".
Secundum hoc ergo dicendum quod Lex, quantum ad praecepta ordinantia in Deum in primo statu et in isto non mutatur quantum ad primam rationem mandatorum vel praeceptorum, immo illa tria erant quae modo sunt, sed mutatur quantum ad ordinem ad proximum, quia modo sunt plura mandata ordinantia ad proximum, tunc autem unum solum. Et ratio huius est, quoniam idem debitum debet homo Deo ante peccatum et post; non autem sic est quoad proximum, et hoc est quoniam ex parte Dei non est facta mutatio, immo, cum ipse sit bonum immutabile, si aliquid debetur ei ante peccatum, eadem ratione et post; nec debet mutari sicut nec ipse illud debitum, et ideo non est mutatio quoad ordinantia ad Deum in ratione prima debiti. Sed, cum proximus sit mutatus per peccatum, quia factus est pronus ad malum, ideo mutata sunt mandata ad proximum, ita quod tunc erat unum solum, modo sunt plura; et hoc est quia proximus ante peccatum non erat indigens: unde non indigebat pater filio nec e converso; nec etiam pronus erat ad malum; erat etiam secundum quemdam modum immortalis; erant etiam omnia communia: unde non mandavit quod unus succurreret alii, ut filius patri; nec quod servaret se ab occisione, sed solum quod esset dilectio ad proximum. Modo autem propter istas pronitates ad malum et corruptiones per peccatum, mandantur plura ordinantia ad proximum, scilicet prohibitio furti, quia modo est appropriatio et non ante peccatum; et prohibitio? occisionis, quia modo est mortalis et modo est inordinatio voluntatis et inclinatio ad malum per peccatum, quod tamen ante non erat, et ideo plura mandantur ad proximum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod debet esse eadem distinctio quoad proximum, quia ad quaecumque tenetur homo post peccatum, et ante, in bonis, dico, faciendis et malis vitandis, dicendum quod Decalogus, ut dictum est supra, est secundum legem naturae et de dictamine ipsius naturae. Sed quiddam dictatur ibi absolute, quiddam autem sub conditione. Natura enim homini dictat absolute quod unus non noceat alteri, et propter hoc dicit "unicuique mandavit de proximo suo", sed non hoc modo vel illo erat mandare. Similiter natura dictat absolute omnia esse communia, aliqua vero esse propria, istud dictat sub conditione, scilicet status naturae corruptae; unde dictat quod in natura corrupta sit appropriatio, et super hoc dictamen fundantur ista praecepta: "non furtum facies" et alia quae sunt ad servandam : ordinationem circa hoc. Quia ergo variatur dictamen naturae in natura bene instituta et in natura corrupta, ideo variatur et praeceptum. Vera est ergo illa propositio: Ad quaecumque etc., sub conditione scilicet status naturae corruptae.
3. Ad illud quod post quaeritur an sint plura vel pauciora quoad Deum et proximum, dicendum quod ex parte proximi plurificatur Decalogus et mutatur, et hoc propter pronltatem naturae ad malum post peccatum et propter miseriam et indigentiam nostram; ex parte Dei non sunt plura nec pauciora, cum ipse sit immutabilis et debitum ordinationis hominis ad ipsum immutabile.
4. Ad illud quod obicitur quod distinctio mandatorum debet esse secundum distinctionem vitiorum, dicendum quod non, immo alia et alia ratione multiplicantur praecepta et vitia. Peccatum enim accipit multiplicationem ex causis quibus est aversio Deo et conversio ad bonum commutabile, et secundum hoc est illa distinctio trium radicum peccati, I Ioan. 2, 15, per quas anima avertitur a Deo et convertitur ad bonum commutabile. Et secundum triplex bonum commutabile est illa distinctio: anima enim, aversa a Deo et conversa ad bonum commutabile, aut convertitur ad bonum commutabile exterius, et hoc est bonum temporale, et iuxta hoc sumitur concupiscentia anulorum; aut convertitur ad bonum commutabile inferius, quod est delectatio carnis, et iuxta hoc sumitur "concupiscentia carnis" ; aut convertitur ab bonum commutabile interius, quod est amor propriae excellentiae et elationis, et ab hoc sumitur tertia radix, quae est "superbia vitae". Similiter distinctio capitalium vitiorum sumitur penes aversionem animae a Deo et conversionem ad bonum cummutabile, et hoc vel per inordinationem factam in vi vegetabili, et secundum hoc sumuntur duo capitalia vitia, scilicet gula et luxuria; sed differenter, quia gula sumitur secundum inordinationem vis nutritivae, luxuria vero secundum inordinationem generativae. Secundum autem inordinationem factam in sensitiva, per huiusmodi aversionem et conversionem sumuntur alia duo, scilicet ira et avaritia; secundum autem inordinationem factam in rationabili sumuntur tria alia, scilicet superbia, invidia, acidia, quorum distinctio alibi patebit. Distinctio autem praeceptorum Decalogi non decurrit penes has vias, immo penes rationem boni ut debiti, ut videbitur, et ideo non est distinctio praeceptorum secundum distinctionem vitiorum sive radicalium sive capitalium.