Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 4

DE OBSERVANTIA SABBATI.

Deinde quaeritur de observantia sabbati. Et quaeruntur duo: Primo, de observantia sabbati tempore Legis; secundo, an debeat observari tempore gratiae.

ARTICULUS I

De observantia sabbati tempore Legis.

Quantum ad primum I. quaeritur secundum litteram quantum ad quid intelligatur vacatio sabbati, et determinatur in Lege sic: "Omne opus servile non facietis in ea". Sed quaeritur quid dicatur opus servile.

Ad quod sic: 1. Marc. 1, 21: "Sabbatis ingressus Synagogam", Glossa: "Docet nos verum sabbatum, ut ab omni opere servili, id est ab omnibus vitiis vel illicitis, abstinere studeamus". Ergo opus servile dicitur peccatum.

2. Item, in Luc. 13, 14: "Sex dies sunt" etc., Glossa: "Lex in sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari, prohibet". Ergo in praecepto de sabbato solum prohibetur vacatio ab opere malo.

3. Item, Marc. 3, 4: "Si licet sabbato" etc., Glossa: "Arguit quod praecepta prava interpretatione violant, aestimantes in sabbato a bono opere feriandum, cum Lex dicat: "Omne opus servile non facietis in eo, id est peccatum"".

4. Contra: Exod. 34, 21: "Sex diebus operaberis", in "die septimo cessabis arare et metere". Ergo erat vacandum ab huiusmodi operibus; non ergo solum a peccato.

5. Item, Exod. 16, 23: "Requies sabbati sanctificata est Domino; cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite". Ergo in sabbato non licebat coquere cibos.

6. Item, Ioan. 19, 42: "Propter parasceven Iudaeorum", Glossa: "Accelerata est sepultura, ne advesperasceret, quando nihil tale facere licebat".

7. Item, Num. 15, 36, dicitur quod ille qui colligebat ligna in die sabbati lapidatus est. Ex hoc ergo relinquitur quod in praecepto de sabbato interdicebatur opus necessitatis corporalis; servile igitur opus dicetur opus relatum ad corpus, et non solum peccatum.

8. Item, Matth. 24, 20: "Orate, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato", Glossa: "In altero prohibetduritia frigoris, in altero transgressio Legis, si fugere velint". Ergo non erat licitum itinerare in sabbato.

Sed contra hoc obicitur: a. Nam, sicut dicit Ioannes Damascenus, "omnis israel circumciditurin sabbato et sacerdoteset levitae in tabernaculi operibus contaminant velsolvunt sabbatum, et inculpabiles sunt".

b. Item, Elias, "non solum per ieiunium, sed etiam per itinerationem quadraginta dierum in sabbatis se ipsum affligens, solvit sabbatum: et non est iratus ei qui Legem dedit, sed in Horeb se ipsum eimanifestavit", III Reg. 19. Ex quo relinquitur quod itinerare in sabbato non erat illicitum.

c. Item, Damascenus: "Omnis Israel septem diebus arcam Domini circumferentesin circuitu Ierichontinos muros subverterunt, in quibus omnino fuit sabbatum".

d. Item, si dicatur quod istae corporales actiones factae sunt auctoritate divina, et ideo licitae, alias autem non essent licitae, sicut de spoliatione Ægyptiorum — contra: Matth. 12, 11-12, opponebat Dominus Iudaeis: "Quis ex vobis habens unam ovem, et si ceciderit die sabbati in foveam, nonne tenebit et levabit eam" ? Post concludit: "Italicet sabbatis benefacere". Et constat quod levare ovem de fovea non est divina auctoritate, et est corporalis actus; servile igitur opus, quod prohibetur fieri in sabbato, non est corporalis actus.

e. Item, in Luc. 13, 15: "Nonne unusquisque vestrum solvit bovem aut asinum suumet ducit adaquare" ?

f. Praeterea, quaeritur quantum ad quid dicatur opus servile, utrum dicatur solum opus quod est peccatum aut opus corporale.

g. Item, utrum opus servile dicat genus actus aut circumstantiam actus. Nam si diceretur genus actus, scilicet actus corporalis, in contrarium est, quia actus corporalis aliquis licite poterat fieri in sabbato, exigente necessitate, sicut supra probatum est. Dicetur h ergo opus servile propter circumstantiam actus. Si hoc dicatur, in contrarium est, quia, sicut patet ex praecedentibus, in sabbato prohibebantur genera operam, ut arare, metere, cibos coquere et huiusmodi.

Solutio: Dicendum quod opus servile dicitur duobus modis. Moraliter, peccatum. Unde Glossa in Luc. 13, 14: "Lex in sabbato servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibet" ; et in Marc. 3, 4: "Si licet sabbatis", Glossa: "Opus servile peccatum". Litteraliter, omnis actus impediens vacationem quae est ad Deum tempore quo vacandum est, et hoc modo ad litteram intelligitur, "omne opus servile non facietis in eo", hoc est non implicabitis vos actibus quibus impeditur vacatio ad Deum, et determinavit Lex quosdam actus, ut arare et metere et alios qui dicti sunt. Unde in Luc. 13, 14: "Sex dies suntin quibus oportet operari" etc., Glossa: "Moyses sabbato a servili opere et noxia actione feriandum praecepit, praefigurans tempus in quo nostra saecularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum, cessabunt". Ex quo relinquitur quod saecularia opera dicit servilia.

[Ad obiecta]: 1-3. Et per hoc patet responsio ad obiecta, quibus videbatur concludi quod opus servile intelligeretur solum peccatum.

4-8. Ad alia vero quibus videtur concludi quod omnis corporalis actus dicatur opus servile ordinatum ad corpus, dicendum quod corporalis actus aut impedit libertatem spiritus, cum vacandum est Deo, quemadmodum sunt mechanica opera et arare et huiusmodi; aut non impedit, quemadmodum est loqui, moderatus incessus et huiusmodi; talis actus non dicebatur servilis in Lege, primus autem actus dicebatur servilis.

a-c. Et per hoc patet responsio ad secundo obiecta.

f—g. Ad ultimo vero obiecta quibus videbatur ostendi quod corporales actus boni non essent serviles, distinguendum quod corporales actus, qui dicuntur in Lege serviles, eo quod prohibent vacationem ad Deum, aut fiebant cogente necessitate aut exigente utilitate aut nec sic nec sic, sed sola voluntate. Si cogente necessitate, non reputabatur actus ille servilis, quamvis ex suo genere servilis esset, et hoc est unde erat licitum, et hoc est quod dicitur Marc. 2, 27: "Sabbatum propter hominem factum est", Glossa: "Sabbatum custodiri praeceptum est, ut, si necessitas fuerit, non sit reusqui violaverit. Machabaei in sabbato pugnant, quod non est licitum in Lege, necessitas tamen licitum facit; sicet hodie in ieiuniis, si quis ieiunium iregerit necessitate, non tenetur reus". - Item, si exigente utilitate, non dicitur per interpretationem actus servilis. Unde in Marc. 2, 27 super illud: "Sabbatum propter hominem", Interlinearis: "Ideo prima salus hominiscustodia sabbati, prout hominis utilitas exigit" supple, debet servari; unde ibi dicit Glossa quod "sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necessarium" et etiam utile saluti. Si vero sit actus, ut dictum est, impediens libertatem spiritus vacandi Deo, non exigente utilitate nec cogente necessitate, secundum Legem reputabatur servilis et illicitus in die sabbati. Et per hoc solvuntur obiecta.

Tamen nota adhuc distinctionem circa actus qui sunt ex genere serviles, sed tamen sunt necessarii et utiles. Nam aut sic erat quod poterant tales actus ante vel post diem sabbati fieri sine detrimento utilitatis vel periculo necessitatis, sicut erat coquere cibaria, ligna colligere et huiusmodi; aut non poterant fieri ante vel dimitti usque post sine damno, sicut pugna irruentibus hostibus vel extractio ovis de fovea. Si primo modo, tales actus reputabantur serviles; secundo modo non, dispensante in hoc necessitate vel utilitate.

II. Item, iuxta hoc quaereret aliquis an observantia sabbati magis esset in praecepto quam ceteri actus qui in aliis praeceptis Decalogi iubentur vel prohibentur.

Ad quod arguitur: a. Hieronymus: "Quis dubitat sceleratius esse commissum, quod gravius est punitum?" Sed praevaricatio sabbati gravius puniebatur quam periurium vel furtum; ergo gravius erat peccatum; ergo magis obligabat praeceptum de sabbato. Quod gravius puniretur transgressio sabbati, patet, quia puniebatur morte corporali, sicut patet Numer. 15, 36, de illo qui colligebat ligna in sabbato, non autem furtum vel periurium.

Contra: 1. Praeceptum de sabbato recipiebat dispensationem per evidentem necessitatem, alia non, sicut periurium; ergo minus erat obligatorium.

Solutio: Sicut actiones legales erant in figura, similiter et poenae. Unde notandum quod in Lege augmentum poenarum erat et magnitudo aliquando ratione maioris reatus quantum ad litteram, ut de interficiendo idololatra ; aliquando autem ratione maioris reatus quantum ad figuram, quo modo punita est praevaricatio sabbati. Unde Num. 15, 36 de illo qui lapidatus est, dicit Glossa: "Calumniantur impii quod tam atrociter trucidetur qui colligebat ligna in sabbato. Sed "omnia in figura contingebant illis". Qui enim diem sabbati violare ausus est, dum ligna colligeret, et ideo punitus est, significavit eum qui hodie in Christo signatus invenitur agere carnale opus, qui, si fuerit deprehensus, lapidabitur et occidetur, quia a spiritualibus iudicatur". Aliter vero respondetur supra, Quaestione De continentia Legis, capitulo utrum quidquid continetur in Lege sit iustum.

ARTICULUS II.

An tempore gratiae esset sabbatum observandum.

Deinde quaeritur an tempore gratiae esset sabbatum observandum.

Quod videtur: 1. Exod. 16, 23: "Requies sabbati est sanctificata Domino", Interlinearis: "Ut illi soli vacetis". Si ergo secundum Legem electa est dies vacationis soli Deo, et concordat rationi bene ordinatae, ergo non erit mutanda.

2. Si dicatur quod dies illa eligebatur ratione figurae, quia figurabat futurum, similiter dies Dominica eligitur ad figurandum futurum. Si ergo tempore gratiae non sunt servandae figurae, qua ratione non servatur sabbatum, nec servabitur Dominica; sed hoc est inconveniens.

3. Item, sabbatum figurat illud quod semper est faciendum, scilicet cessare a peccato; sed tale figurale non evacuatur tempore gratiae, quemadmodum nec thurificatio, quae significat devotionem; ergo sabbatum erit servandum.

Contra: a. Matth. 12, 3, legitur quod Salvator solvit sabbatum, ubi dicit: "Nonne legistis" etc., Glossa: "In hoc facto nihil aliud instruimur nisi ut sabbatum non ad litteram, sedspiritualiter observemus".

17. Item, Exod. 35, 2: "Septima dies erit sabbatum", id est requies, Glossa: "Alia praecepta in Novo Testamento observanda ad litteram non dubitamus; illud autem de sabbato velatum et in mysterio praeceptumfuit, ut hodie a nobis non observetur, sed solum significatum intueamur".

c. Item, ad hoc est ratio: Veniente veritate, debet cessare figura; sed sabbatum specialiter erat figura quietis animarum per receptionem primae stolae ex beata fruitione; sed haec per mortem Christi collata est ; ergo non erit aliquo modo servanda dies sabbati post Christi mortem. Unde Augustinus, II libro Contra Faustum: "Cum quaeris quare sabbati otium non observet christianus, respondeo, quia quod ea figura figuratur, iam Christus implevit".

[Solutio]: Quod concedendum est. Tamen distinguendum quod observatio sabbati potest intelligi duobus modis, ut dictum est prius. Uno modo indeterminate, ut dicatur dies sabbati dies requiei sive vacationis ad Deum, et hoc modo dies Dominica potest dici dies sabbati et quaelibet dies instituta ad divinam vacationem. Unde et Deuter. 5, 14 est interpretatio talis: Sabbatum "est, id est requies Domini Dei tui" ; unde dicebatur dies sabbati dies requiei Domini: et hoc modo semper servatur etiam tempore gratiae. Alio modo dicitur dies sabbati determinata dies, scilicet septima, Exod. 35, 2: "Sex diebus facietis opus, septima dies erit sabbatum", et hoc modo, quamvis esset morale disciplinae, erat tamen figurale; unde, figura impleta, transit.

[Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet solutio ad primum obiectum.

2. Ad secundum dicendum quod sabbatum habuit figuram principalem, qua figurabatur futurum, videlicet quietem animarum post mortem Christi, et haec erat principalis ratio institutionis sabbati. Item, habuit figuram faciendi, videlicet cessationem a peccato, quae duobus modis accipitur: vel secundum partem temporis, sicut accipiebatur a rudibus et carnalibus Iudaeis, qui credebant tune temporis solum esse vacandum a peccato; aut semper, sicut accipitur a christianis, qui sciunt se debere omni tempore ab illicitis abstinere: ideo particula temporis ad figurandam cessationem eligitur Iudaeis, christianis vero non, sicut dicit Ioannes Damascenus. Ideo sabbatum, in quantum est figura faciendi, non est servandum tempore gratiae.

3. Ad illud ergo quod obicitur quod sabbatum figurat quod semper faciendum est, dicendum quod dupliciter intelligitur: divisim, scilicet quod significat cessationem a peccato, quae semper facienda est; vel coniunctim, id est figurat cessationem a peccato ut semper facienda est, et hoc modo falsa est; non enim significat quod semper sit abstinendum, licet in veritate semper sit abstinendum.

2. Ad illud vero quod obicit de die Dominica, dicendum quod non instituta est ad significandum quod futurum est, sed quod iam praeteritum et praesens est, videlicet resurrectionem Domini, quae facta est octava die, et iam gloria resurgentis praesens est in caelis. Unde Innocentius Papa: "Diem Dominicam ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Iesu Christi nonsolum in Pascha celebramus, verum etiam per singulas hebdomadas ipsius diei imaginem frequentamus", De consecratione, dist. 3, cap. Sabbato etc.

PrevBack to TopNext