III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 5, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, M. 5, C. 1
UTRUM IUSTE POSSINT BONI MALOS SPOLIARE.
Ad primum sic obicitur: 1. Sicut dicunt Sancti, in illo praecepto Exod. 20, 14 "non furtum facies" prohibetur omnis contrectatio rei alienae invito domino. Si ergo spoliare haereticos et paganos est res eorum contrectare, non erit licitum spoliare haereticos et paganos et generaliter quoslibet malos.
2. Item, Matth. 5: "Qui aufert tua, ne repetas". Qui ergo praecipit non repetere sua, multo magis prohibuit rapere aliena; ergo nullo modo Christianis erit licitum rapere res haereticorum vel aliorum malorum.
3. Item, reprehendit Apostolus Corinthios, I, 6, 7, de repetitione suarum rerum, dicens: "Quare non magis iniuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini" ?
4. Item, obiciebant haeretici Augustino, quo modo illi catholici erant ausi res, in quibus ipsi non laboraverant, usurpare, cum dicat Psalmista: "Labores manuum tuarum quidmanducabis, beatus es". Et cum praecisione loquitur Scriptura, ut ostendat illum miserum et infelicem, qui manducat alienos labores.
Contra: a. Augustinus, " Ad Vincentium: Si consideremus quid scriptum est in libro Sap.10, 19: "Iusti vero tulerunt spoliaimpiorum"; item, quod legitur in Prov.13, 22", nostra littera: "Custoditur iusta substantia peccatoris", et alia littera: " "Thesaurizant iusti: divitiae impiorum", tunc videbimus non esse quaerendum qui habent res haereticorum, sed qui sunt in sociecietate iustorum", [ Causa ] XXIII, quaest. 7.
b. Item, Augustinus, Contra Petilianum, eadem quaest.: "Ad omnes iniquos impios illa vox Dominivalet, Matth.21, 43: "Auferetur a vobis regnum Deiet dabitur genti facienti fructus eius"".
c. Item, Augustinus, contra eumdem, ibidem: "Si quae iam praecisi possidere coepistis, quae a vobis ablata nobisDominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quiaillius imperio, cuius sunt omnia, facta suntnostra. Et iuste nostra sunt; vos enim utebamini ad praecisionem, nos autem ad unitatem. Alioquin primo populo Dei possent obicere ilii alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, qui ea terra male utebantur, expulsi sunt".
b. Item, in eodem: "Ipsi Iudaei, a quibus ablatum est "regnum", secundum verba Domini, et datum est "genti facienti"iustitiam, possent obicere alienae rei concupiscentiam, quia Christi Ecclesia possidet ubi persecutores Christi regnabant".
e. Item, Augustinus, Contra Petilianum: "An frustra scriptum est: "Labores iniustorum pii edent"? Quapropter magis admirari debetis quod adhuc aliquid tenetis quam quod aliquid amisistis".
Respondeo: Dicunt quidam, quia mali aut sunt in unitate Ecclesiae aut sunt praecisi vel extra unitatem Ecclesiae. Si sunt de unitate Ecclesiae quantum ad numerum, quamvis non quantum ad meritum, non sunt suis rebus spoliandi. Unde Augustinus, in epistola Ad Vincentium: "Si corpus Christi tollit "spolia impiorum", et corpori Christi "thesaurizant divitiae impiorum", non debent impii foras remanere ut calumnientur. In Christi ergo compagem corporis veniant, et labores suos, non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant".
Si vero quaeratur de Iudaeis quare non auferuntur ab eis omnia, respondent quod Ecclesia de misericordia parcit eis.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud vero quod primo et secundo obicitur, dicendum quod auferre res haereticorum et Saracenorum ex edicto principis habentis legitimam potestatem, non est contrectare rem alienam nec rapere. Unde Augustinus: "Quamvis quaeque res terrena non recte a quoquam possideri possit nisi vel iure divino, quo cuncta iustorum sunt", I Cor. 3, 22: "Omnia vestrasunt", "vel iure humano, quod in potestate est regum terrae, ideo vos, haeretici, falso res appellatis vestras, quas neciuste possidetis et secundum legesterrenorum regum amittere iussi estis".
3. Ad tertium vero dicendum quod Apostolus reprehendit Corinthios, quia repetebant sua iniuste et illicite. Iniuste, quia cum fraude et dolo; unde I Cor. 6, 8 dicitur: "Vos iniuriam facitis et fraudatis". Illicite, quia coram iudice infideli; unde in eodem dicitur: "Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos" ?
4. Ad quartum respondet Augustinus, secundum praedicta, dicens haereticis: "Frustra dicitis" quod vos in divitiis congregandis laborastis, "cum scriptum legatis: "Labores impiorum iusti edent"". Quae sententia videtur accipi ex Eccle. 2, 25: "Peccatori dedit Deusafflictionem ei curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradatei qui placuerit Deo" ; et Iob 27, 13: "Haec est pars hominis impii" ; et subditur: "Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta, praeparavit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum eius innocens dividet".