Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 1, T. 3, D. 2, Praeambulum

Cum, sicut supra dictum est, in Lege quaedam mala fuerint punita, quaedam vero permissa, in parte praecedenti inquisitum est de lege permissionis, in hac vero parte inquirendum est de legibus punitionis.

Notandum quod pro culpis in Lege duplex genus poenae infligebatur: corporalis et temporalis. Corporalis, quae inducebat passionem in corpore; temporalis, quae inferebat detrimentum in possessione. Item, corporalis poena in Lege triplex erat: secundum misericordiam in poena flagellationis; secundum aequitatem in poena talionis; secundum severitatem in poena impugnationis seu interfectionis.

De poena flagellationis dicit Lex, Deuter. 25, 2-3: "Si iudices eum qui peccavit, dignum viderint plagis, prosternent, et coram se facient verberari. Pro peccati mensura eritplagarum modus, ita ut quadragenarium numerum non excedat, ne foede laceratus ante oculos tuos abeatfrater tuus".

Item, de poena talionis dicit Lex, Exod, 21, 23—25: "Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, vulnus pro vulnere" etc.; et Levit. 24, 20: "Qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur" ; et subditur: "Aequum iudicium sit inter vos" ; et Deuter. 19, 18-19: "Cum invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddentei sicut fratri suo facere cognovit" ; et subditur: "Oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede exiges".

De poena impugnationis ei interfectionis dicit Lex, Deuter. 7, 16: "Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus" ; et Exod. 22, 18: "Maleficos non patieris vivere" ; et Deuter. 20, 10—12: "Quando accedes od expugnandum civitatem, offeres ei primum pacem. Si autem foedus inire noluerint, etcoeperint contra te bellum, oppugnabis eum" ; et sequitur: "Percuties omne, quod in ea est, in ore gladii absque mulieribus et infantibus".

De poena vero temporali sive pecuniaria dicit Lex, Exod. 22, 1, 4: "Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Si inventum fuerit quod furatusest apud eum vivens, duplum restituet". Secundum hoc ergo in parte ista inquirendum est: Primo de lege flagellationis; secundo, de lege talionis; tertio, de legibus impugnationis et occisionis; quarto, de legibus satisfactionis per poenam temporalem.

PrevBack to TopNext