III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 3
III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 2, T. 1, M. 1, C. 3
DE COMPARATIONE POTESTATIS REGALIS AD SACERDOTALEM.
Tertio quaeritur de comparatione potestatis regalis ad sacerdotalem. Habetur autem quo modo comparentur secundum ordinem, quae illarum sit superior, supra, Quaestione De differentia iudicum. Iterum, qualiter comparentur quantum ad executionem potestatis, utrum scilicet sacerdotes possint occidere, supra, inquisitione de illo praecepto "non occides", Quaestione utrum in isto praecepto prohibeantur occidere qui habent spiritualem potestatem. Iterum, utrum sacerdotes possint arma movere, supra, Quaestione De lege bellorum.
In hac vero parte quaeritur utrum potestas sacerdotalis obnoxia sit potestati regali. Nam supra determinatum est qualiter potestas regalis obnoxia et subiecta sit potestati sacerdotali, scilicet inquisitione De persona iudicis, Quaestione De differentia iudicum.
ARTICULUS I
Utrum per aliquod servitium potestas sacerdotalis sit obnoxia regali.
Ad quod sic obicitur: 1. Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis: "Sicut praelatorum debitum est subiectis possidendadebite dispensare et eos contra iniustitiamdefendere, sic subiectorum debitum est in se et in suis praelatis servitium exhibere. Est autem servitium aliud determinatum, sicut census et tributum, quae annuatim solvuntur; aliud fortuitum, quod pro culpis et casu accidentibus exigitur". Cum ergo potestas sacerdotalis teneatur regali solvere tributum de suis, hoc est de rebus quas possidet, ergo est obnoxia potestati regali.
2. Item, ad hoc videtur facere quod dicit Apostolus, ad Rom. 13, 7: "Reddite omnibus debita, ut cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal".
3. Item, dicit Canon B. Urbani, [ Causa ] XXIII, quaest. 8: "Tributum in ore piscis piscante Petro inventum est", Matth. 17, 26, "quia de exterioribus suis, quae palam cunctis apparent, tributum Ecclesia reddit".
4. Item, idem B. Urbanus: "Non totum piscem dare iussus est, sed tantum staterem, qui in ore elus inventus est", Matth. 17, 26, "quia non Ecclesia dari Imperatori, non pontificalis apex, qui in ore capitis Ecclesiae praeeminet, subici potest regibus, sed sane quod in ore piscis invenitur pro Petro et Domino dari iubetur, quia de exterioribusEcclesiae quod constitutum est antiquituspro pace et quiete, qua nos tueri et defensare debent, Imperatoribus persolvendumest".
5. Item, B. Ambrosius: "Tributum Caesaris est, Caesari nonnegatur; Ecclesia Dei est, Caesari utique non debetur".
6. Item, Hugo de S.Victore: "Ad potestatem regis pertinent quae terrena sunt et ad terrenam vitam tacta omnia". Ergo, si Ecclesia possideat aliqua terrena, pertinebunt ad regis potestatem; ergo de terrenis, quas possidet potestas sacerdotalis, obnoxia est et debet servitium potestati regali.
Contra: a. Gen. 47, 20: "Emit Ioseph omnem terram Aegypti subiecitque eam Pharaoni, praeter terram sacerdotum", Glossa: "Hocsignificat Ecclesiae terram, in qua veri sunt sacerdotes, liberam esse a censu mundiali".
b. Item, [ Causa ] XXIII, quaest. 8: "Cum tempore famis cunctorum Aegyptiorum terram emeret Pharao", Gen. 47, 20, "atque sub eadem tame suae servituti cunctos subiceret, sacerdotibus ita necessaria ministravit ut nec possessionibus nec libertate nudarentur, Domino ex tunc praenuntiante sacerdotes in omni gente liberos esse oportere".
c. Item, Matth. 17, 24-25: "Reges terrae, a quibus accipiant tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? Et dixit" Petrus: "Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii". Hieronymus, in Glossa: "Liberi sunt filii regniin omni regno; multo magis "liberiisunt filii"illius regni sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno".
Ex iis videtur relinqui quod in nullo, nec in possessionibus nec in personis, potestas sacerdotalis sit obnoxia regali.
Respondeo: Quaedam possidet Ecclesia sorte spirituali et iure divino, ut decimas et oblationes, Num. 18, 21: "Filii Levi dedi omnes decimas in possessionem". Item in eodem: "Locutus est Dominus ad Aaron: Dedi tibi custodiam primitiarum mearum, omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi pro officio sacerdotali et filiis tuis". Et subditur: "Omnis oblatio et sacrificium et quidquid pro peccato redditur mihi, tuum erit et filiarum tuorum". Simili modo loca deputata ad divinum cultum, ut territoria ecclesiarum, et alia loca deputata ad spirituale officium, ut cimiterium. Unde Num. 18, 5, 1 dicitur sacerdotibus: "Excubate in custodiam tabernaculi et in ministerio altaris. Omnia quae ad cultum altaris pertinent, per sacerdotes administrabantur. Si quis externusaccesserit, occidetur". De iis dicit Canon Concilii Parisiensis, iuxta leges canonizatas: "De ecclesiastico agro et manso, vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid ecclesiae largitus fuerit, de decimis etiamet oblationibus fidelium nullus presbyteroscensum persolvere cogat". Alia vero possidet sorte temporali, ut titulo venditionis vel titulo concessionis, salvo debito servitio; et de iis potestas sacerdotalis "principibusconsueta debet obsequia, ut et annua eispersolvat tributa", [ Causa ] XXlll, quaest. 8.
[Ad obiecta.]: 1-6, a-c. Ad ea vero quae obiciuntur dicendum quod auctoritates, quae dicunt quod potestas sacerdotalis non est obnoxia census vel tributi, intelliguntur de iis quae possidet sorte spirituali et titulo iuris divini. Auctoritates vero contrariae intelliguntur de iis quae possidet sorte temporali et titulo iuris humani. Illa enim quae possidet sorte spirituali dicuntur spiritualia, quia annexa sunt et attributa iure divino officio spirituali, quemadmodum alia dicuntur terrena, quia obnoxia sunt obsequio temporali; ideo ista subiecta sunt terrenae potestati, illa vero minime.
Notandum tamen ad plenam evidentiam praedictorum distinctionem Hugonis, in libro De sacramentis, de iis quae Ecclesia possidet sorte temporali. Distinguit enim sic: "Terreni principes in terrenis possessionibus, quas in subiectis vel sine subiectis possident, Ecclesiae aliquando concedunt solam utilitatem, aliquando et utilitatem et potestatem. Utilitatem sine potestate concedunt, quando fructum quidem possessionis ad usum Ecclesiae transferri decernunt, sed potestatem iustitiae exercendae in ipsa possessione ad eius ditionem transire non permittunt. Aliquando et utilitatem et potestatem simul tribuunt. Ubi tamen diligenter attendendum quod Ecclesia, licet fructum terrenae possessionis in usum accipiat, potestatem tamen exercendae iustitiae per ecclesiasticas personas aut iudicia saecularia exercere non potest. Potesttamen ministros habere laicas personas, per quas iura et iudicia ad terrenam potestatem pertinentia secundum tenorem legum et debitum iuris terreni exerceat, sic tamen ut et ipsum quod potestatem habet, a principe terreno se habere agnoscat et ipsas possessiones nunquam ita a regia potestate elongari posse intelligat quin, si ratio postulaverit et necessitas, et illis ipsa potestas debeat patrocinium, etilli ipsae possessiones debeant in necessitate obsequium. Sicut enim regia potestas patrocinium, quod debet, alterinon potest dare, sic ipsa possessio, etiam ab ecclesiasticis personis obtenta, obsequium, quod regiae potestati pro patrocinio debetur, iure negare non potest, sicut scriptum est: "Reddite quae sunt Cæsaris, Caesari: et quae sunt Dei, Dea"".
ARTICULUS II
Utrum personae ecclesiasticae pro peccatis obnoxiae sint potestati regali.
Item quaeritur utrum pro peccatis personae ecclesiasticae seu sacerdotales obnoxiae sint potestati regali.
Quod violetur 1. per illud Rom. 13, 3, 4: "Vis non timere potestatem? bonumfac. Si autem male feceris, time; non enim sine causa gladium portat", id est, "iudiciariam potestatem", sed ad hoc, sicut dicit Glossa, "ut malos puniat". Si ergo sacerdos vel clericus male iecerit, poterit puniri a saeculari potestate.
2. Item, quilibet delinquens sortitur forum ratione delicti. Si ergo sacerdos vel clericus delinquat in iis quae terrena sunt vel quae! pertinent ad terrenam vitam, sortietur forum potestatis saecularis, quia, sicut dicit Hugo: "Ad potestatem regis pertinent omnia quae terrena sunt et ad terrenam vitam ordinata".
Contra: a. Sic se habet potestas sacerdotalis ad regalem sicut vita vel homo spiritualis ad animalem, secundum quod dicit Hugo ; sed ita est quod animalis vita non potest diiudicare spiritualem, etiam delinquentem, quemadmodum animal non habet indicare hominem delinquentem; ergo relinquitur quod potestas regalis non habet diiudicare personam ecclesiasticam vel sacerdotalem. Unde I Cor. 2, 15: "Spiritualis iudicat omnia, etipse a nemine iudicatur".
Respondeo: Secundum Hugonem de S. Victore, "spiritualis potestas terrenam potestatem et instituerehabet ut sit et iudicare habet, si bona non fuerit. Ipsa vero a Deo primum instituta est, et, cum deviat, a solo Deo iudicari potest, sicut scriptum est: "Spiritualis diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur"". Inde est quod summa potestas sacerdotalis, qualis est in Summo Pontifice, non potest ab homine iudicari, sed habet de omnibus iudicare: et de personis quae vitae spirituali deputatae sunt, ut universaliter omnes personae ecclesiasticae, et de personis quae ad vitam terrenam deputatae sunt sub terrena potestate, ut personae laicae, et hoc in causis spiritualibus animarum. Unde in typo Ieremiae potestati spirituali summae dicitur: "Ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas, dispardas et dissipes, aedifica et plantes", Ierem. 1, 10. Potestas vero terrena non habet iudicare nisi de personis quae terrenae vitae sunt deputatae, ut personae laicae.
[Ad obiecta]: 1—2. Unde ad solutionem obiectorum nota determinationem Hugonis de S. Victore: "Sciendum est quod iustitia illa, quae terrenae potestati in subiectis data est, quinque modis determinatur: secundum personam, secundum causam, secundum modum, secundum locum et secundum tempus. Secundum personam igitur iustitia violaretur, si iudex saecularis in ecclesiasticam personam manum mitteret; secundum causam, si ecclesiastica negotia examinanda susciperet; secundum mensuram, si mendacium velmaledictum suspendio puniret; secundum locum, siloca sacra violare praesumeret et confugientibusad illa, etiam reis et pro sceleribus suis condemnandis, inordinateviolentiam inferre tentaret; secundum tempus, si sacris et solemnibus diebus reverentiam non exhiberet, quando etiis parcendum est quibus pro culpis suis supplicia debentur".