Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Praeambulum

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Praeambulum

Post tractatum de legibus et praeceptis, quae ad cognitionem cavendorum feruntur et faciendorum, aggredientes inquisitionem de gratia et virtutibus, quae conferuntur ad eorumdem exsecutionem, adiutorium divinae gratiae imploramus a Deo Patre et Domino Iesu Christo.

Modus autem inquisitionis erit ut in primis separatim de gratia disputantes, ad virtutes secundum theologicam et veram acceptionem dona fructus et beatitudines ordine congruo procedamus.

De gratia igitur gratiae auxilio requiremus: An sit; quid sit; de differentia gratiae; de subiecto gratiae; de causa gratiae ; de effectu gratiae; de cognitione gratiae.

PrevBack to TopNext