Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 1

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 5, M. 1

An sit gratiae causa meritoria. ex parte nostra.

Ad primum sic: 1. Maius bonum quam sit gratia cadit sub merito, scilicet beatitudo aeterna; gratia ergo, cum sit minus bonum, cadit sub merito, et ita non est donum gratis datum.

2. Item, aliquis potest mereri gratiam a rege terreno ; ergo, cum similis sit ratio ex parte ista, qua homo habet gratiam a Deo sive a Rege caelesti, ergo homo potest mereri gratiam Regis caelestis.

3. Item, solet dici per distinctionem quod non possumus mereri gratiam secundum substantiam gratiae, sed possumus mereri augmentum gratiae, secundum quod dicit Augustinus, Ad Bonifacium: "Gratia meretur augeri, ut aucta mereatur etperfici". — Sed tunc obicitur: Possumus mereri augmentum gratiae; sed augmentum gratiae est gratia, quia est gratis datum; ergo possumus mereri gratiam.

Ad oppositum: a. Augustinus, Ad Bonifacium: "Cum fides impetrat iustificationem, non gratiam Dei praecedit aliquid meriti humani" etc. Si ergo aliquid meriti non praecedit gratiam, ergo gratia non cadit sub merito.

b. Item, si gratia cadit sub merito, omne autem meritum est a gratia, ergo gratia est a gratia; ergo idem est a se, quod nihil est dictu. Ergo gratia non cadit sub merito.

c. Item, omne meritum determinatur per rectam intentionem; recta vero intentio determinatur respectu boni aeterni; ergo et meritum determinabitur respectu boni aeterni; sed gratia non est bonum aeternum; ergo meritum non determinatur respectu gratiae; ergo gratia non cadit sub merito.

Solutio: Dicendum quod gratia, secundum rationem nominis gratiae, non cadit sub merito. Et quamvis res gratiae possit cadere aliquo modo sub merito, tamen ratio gratiae, in quantum gratia est, nullo modo potest cadere sub merito, quia gratia dicitur eo quod gratis datur: haec enim est interpretatio sui nominis; sed quod gratis datur, non datur ex merito, et ideo gratia secundum rationem nominis dicitur per exclusionem meriti. Nunquam ergo gratia, secundum rationem gratiae, cadit sub merito, quia sicut primum principium movendi non movetur, neque primum principium fiendi fit, ita nec primum principium merendi debet cadere sub merito.

[Ad obiecta]: ]. Ad primum in contrarium dicendum quod meritum habet principium a quo, et hoc est gratia; item, habet finem, et hic est praemium vel gloria aeterna. Sicut ergo non possemus dicere quod principium motus esset illud in quod est motus, immo est illud a quo est, terminus autem finalis est illud in quod est motus, ita nec principium meriti, a quo est omne meritum, potest esse illud in quod sit meritum, sed finis meriti, scilicet e beatitudo; et ideo meritum non dicitur respectu gratiae, dicitur tamen respectu praemii esse, scilicet respectu beatitudinis aeternae.

2. Ad secundum dicendum quod meritum gratiae regis terreni potest esse a nobis et principium meriti illius quo meremur illam. Sed principium, quo meremur gratiam Regis caelestis, non potest esse a nobis, quia in homine non est quod possit habere gratiam Dei sine acceptione a Deo sicut in homine. Et Bernardus, in libro De libera arbitrio, ponit talem rationem: "Nostra bona voluntas a Deo creata", supple bonitate naturali, "perfecta non erit, quousque Creatori perfecte subiecta sit". Et per hoc distinguit ipse duplicem statum voluntatis, scilicet statum creationis et statum perfectionis. Et arguit hoc modo: "Absit, ut ipsius voluntatis perfectionem ipsi voluntati, non Deo creatori, tribuamus, cum longe melius sit esse perfectum quam factum". Et post subiungit: Perfectio autem est ex gratia.

3. Ad tertium dicendum quod Augustinus dicit quod gratia meretur augeri etc., sed non dicit quod ab alio quam ab ipsa gratia. Non enim est augmentum gratiae ab operatione liberi arbitrii causaliter, licet quodam modo cooperatur; sed gratia, cum permanet, de se meretur augeri. Unde non propter hoc dicitur cadere sub merito hominis augmentum gratiae; unde statim subdit Augustinus: "Voluntate concomitante, non ducente, pedissequa, non praevia".

PrevBack to TopNext