Text List

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 2, Q. 2, T. 1, M. 4

Qua ratione dicatur fides informis.

Postea quaeritur qua ratione dicitur fides informis.

Ad quod sic: a. Ad Rom. 1, 17, super illud: "Ex fide in fidem", Glossa: "Fides daemonum estet nominetenus Christianorum; nam "et daemones credunt, et contremiscunt", Iac.2, 19. Haec est informis qualitas mentis; et dicitur informis, quia non habet sociam caritatem, quae est forma virtutum".

Contra arguitur: 1. "Vita non potest suscipere mortem; ergo, cum fides sit vita, ad Rom.1, 17: "Iustus ex fide vivit", ergo non potest recipere mortem; ergo nec informitatem".

2. Item, arguunt: "Nullum peccatum potest fieri formatum; ergo nulla virtus potest fieri informis". Ergo nec fides.

3. Item, si dicatur quod fides dicitur informis, cum est sine caritate, caritas autem est amor Dei, cum ergo contingat amorem Dei esse naturali affectione in incredulis sive ex ipsa bonitatis comprehensione, ergo simili modo dicetur dilectio informis, quia sine fide.

4. Item, quare dicitur fides formari caritate? Nam, cum quaelibet virtus informetur sua differentia et suo fine, fides autem et quaelibet virtus habet propriam differentiam et finem, ergo et propriam formam.

5. Item, cum contingat dilectionem Dei esse in existenti in peccato mortali, etsi non debitam sicut et fidem, quare non dicitur caritas informis sicut et fides?

Respondeo: Fides dicitur informis, quia caret ordine amoris, ex quo est forma omnis virtutis; ex qua ratione dicit Augustinus, De civitate Dei: "Virtus est ordo amoris". Amor autem dicitur duobus modis quemadmodum et bonum. Bonum enim dicitur secundum intentionem et rationem; item, bonum dicitur secundum rationem et non secundum intentionem. Secundum intentionem et rationem dicitur bonum ut bonum; secundum rationem vero et non intentionem dicitur verum bonum, sive gloriosum sive aeternum, in quantum movent rationalem appetitum. Cum ergo bonum sit finis cuiuslibet virtutis, bonum secundum rationem et intentionem finis est caritatis et obiectum. Fidei vero bonum secundum rationem qua appetitur, non secundum intentionem qua consideratur, finis est et obiectum fidei, quia hoc non est aliud nisi verum in quantum induit rationem boni, qua appetitur a vi rationali, quemadmodum gloriosum finis est spei. Et secundum hoc amor dicitur duobus modis: communiter et proprie. Communiter, secundum quod est amor veri, quod est bonum rationabilis; amor gloriosi, quod est bonum irascibilis; amor boni ut bonum, quod est bonum concupiscibilis. Proprie vero amor dicitur boni ut boni. Hinc dicitur ordo amoris informare virtutes; et caritas, penes quam residet ordo amoris proprie dicti, dicitur informare virtutes, quia ratio amoris communiter dicti in aliis virtutibus reducitur ad rationem amoris proprii illo modo quo verum, quod est finis et obiectum fidei, et gloriosum, quod est finis et obiectum spei, induunt rationem boni. Fides igitur, cum privatur amore boni movente in finem Deum, deficit ab ordine amoris, et ita a forma virtutis. Cum autem caritas subtrahitur, subtrahitur ratio amoris proprie dicti, et ita per consequens ratio amoris communiter dicti. Si enim anima non amat bonum ut bonum, ergo nec verum quia bonum, nec gloriosum quia bonum. Sine caritate igitur sunt fides et spes virtutes informes.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur primo quod, cum dicitur quod fides, quae est vita, non potest suscipere informitatem, dicendum quod, si intelligatur per compositionem, verum est; si vero per divisionem, falsum, "quia habitus potest recipere informitatem, qui" quidem habitus "est fides vita", sicut dictum est. Et notandum quod fides informis, quae dicitur a B. Iacobo fides "mortua", differt a fide formata, hoc est fide viva, duobus modis: quantum ad vivacitatem et quantum ad luminositatem. Quantum ad vivacitatem, velut lumen, quod est in umbra, a lumine radii: lumen enim, quod est in umbra, admixtum est tenebris et infrigidatum ac mortuum; sic lumen, quod est fidei informis, quod est admixtum tenebris peccatorum. Lumen vero radii non est admixtum tenebris, sed est calidum atque vivificum; sic lumen fidei formatae, quae est socia caritatis. Item, quantum ad luminositatem, quia lumen fidei formatae est velut lumen diurnum solis; lumen vero fidei informis est velut lumen nocturnum lunae.

2. Ad secundum dicendum "quod aliud est fieri" peccatum "non—peccatum et aliud fieri peccatum formatum, quia plus est" fieri formatum "quam non esse peccatum; sed nihil aliud est fidem fieri informem quam" fidem "fieri non-virtutem, et ideo non est simile. — Si" vero obiciatur quod "nullum peccatum potest fieri non-peccatum, ergo nulla virtus potest fieri non-virtus", respondent quod "haec est falsa: nullum peccatum potest fieri non-peccatum" ; et instant in ignorantia iuris divini sive canonici, quod tenetur scire sacerdos habens curam, prout pertinet ad Ordinem: haec ignorantia ante poenitentiam est ei peccatum. — Sed tamen advertenti nulla est similitudo. Non enim ita se habet peccatum ad formationem sicut virtus tus ad deformationem sive informitatem, quia peccatum est actus transiens, virtus vero est habitus manens, et ideo actui transeunti non potest forma indui, quamvis habitui manenti possit forma detrahi.

3. Ad tertium dicendum quod illud quod obicit de amore naturali, non facit hic ad propositum: nam hic loquimur de amore gratuito et cognitione gratuita fidei. Praeterea, amor informat cognitionem, non cognitio amorem: bonum enim dicit rationem completiorem quam verum; unde, etsi dicatur caritas informare fidem secundum hanc rationem, non tamen fides informare caritatem.

4. Ad quartum patet responsio ex praedictis.

5. Ad ultimum dicendum quod non est simile de caritate et fide. Et ratio est, "quia nulla dilectio potest talis esse quod ea diligantur omnia diligenda et Deus super omnia, quae sit cum peccato", et hoc est, quia dilectione, quae est cum peccato, non diligitur Deus ut diligendus est, nec etiam homo debito modo diligit se, cum peccare sit sibi mortem spiritualem iniicere. Fides vero potest omnia credenda credere et primae Veritati super omnia et esse cum peccato. Inde ergo manifestum est quod caritas non potest esse informis, fides vero potest.

PrevBack to TopNext