Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 1

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 1

An fides sit necessaria ad salutem.

Ad primum arguitur sic: a. Nulli dubium est neminem Deum colere nisi qui credit ipsum esse et nisi qui credit de illo ea propter quae debet ei cultum impendere. Verbi gratia, nemo impendit ei latriae cultum nisi qui credit ipsum Deum; nemo impendit ei obedientiae servitium nisi qui credit eum Dominum, et iuxta hunc modum nemo orat illum nisi qui credit quod possit ei esse in adiutorium. Si ergo necessarium est ad salutem Deum colere, necessarium erit ipsum Deum et Dominum credere.

b. Item, si ad salutem necessarium est Deum amare super omnia et timere, sed non amatur nisi quia bonus nec timetur nisi quia iustus creditur, erit ergo necessaria ad salutem fides bonitatis et iustitiae.

c. Si diceretur quod est fides dupliciter dicta: uno modo fides est credulitas veritatis manifestae, cui contradici non potest, ut fides principiorum, ut omne totum maius est sua parte etc. et in divinis Deum esse iustum, sive summum Bonum; est iterum fides veritatis occultae, quae non se ita offert intellectui manifeste, ut terram esse centrum mundi et caelum aliquod esse insensibile, quod non videtur. Secundum primum modum diceret forsitan aliquis incredulus quod esset fides necessaria ad salutem, de secunda non, quia ei non potest firmiter inniti intellectus - contra, arguit B. Hilarius, in IV De Trinitate, dicens: "Neque caelestium per se scientiam humanaimbecillitas consequeturneque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet". Ex quo accipitur talis ratio: plus excedunt caelestia et divina humanum intellectum quam intelligibilia humanum sensum; sed impossibile est secundum ordinem naturae quod sensus capiat scientiam intelligibilium; ergo impossibilius erit quod humanus intellectus secundum ordinem naturae comprehendat scientiam divinorum. Si ergo saluti necessaria est intentio in divina, quae non potest haberi sine praeexistenti cognitione, praeexistens autem cognitio non potest esse scientia, ergo praeexistens cognitio erit fides divinorum.

d. Item, B. Hilarius, in IV De Trinitate, arguit sic: "Non subeunt ingenia nostra incaelestem scientiam, nequeincomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi ergo Deo de se credendum est et iis, quae cognitioni nostraede se tribuit, obsequendum". Ex quo relinquitur primum. Ratio ista fundatur super hanc propositionem per se notam: incomprehensibilis virtus et infinita non concipitur a virtute infirma et finita.

e. Item, Hilarius, in IV De Trinitate: "Aut more gentilium denegandus est Deus, si testimonia eius improbantur, aut sicut etDeus creditur, non potest aliter de eo quam ipse de setestatus est intelligi". Sed intelligere testimonio alterius idem est quod credere, ut ostendit Augustinus, Ad Paulinum, De videndo Deo, quia "iis, quae videmus, ipsi testes sumus, sed iis, quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem". Necesse est igitur de Deo secundum suum testimonium credere.

f. Item, Hilarius, in V De Trinitate: "Non est de Deo humanis iudiciis sentiendum. Neque enimnobis ea natura est ut se in caelestem cognitionem suis viribus efferat. A Deo discendum est quid de Deo intelligendum sit, quia nonnisi se auctore cognoscitur". Si ergo cognitio Dei necessaria est ad salutem, et haec non potest haberi per inquisitionem humanam sive scientiam, necessarium est ut habeatur per fidem.

g. Item, Hilarius, in I De Trinitate: "Cum de rebus Dei sermo erit, concedamus sui cognitionem Deo, dictisque eius pia veneratione famulemur. Idoneus enimsibi testis est qui nisi per se cognitusnon est". Ex quo relinquitur quod ad salutem necessaria est fides, qua credimus Deo de se ipso: fides, dico, quia scientia non est possibilis, sicut ostensum est.

h. Item, ad idem sunt auctoritates Apostoli, ad Hebr. 11, 6: "Accedentem ad Deum oportet credere" etc., et: "Sine fide impossibile est placere Deo", et huiusmodi.

Ad oppositum sic: 1. Communis animi acceptio est quod assentire incertis in iis quae ad salutem pertinent est temerarium; iterum, cummunis est animi conceptio quod nullum temerarium confert saluti humanae. Cum ergo omne invisum et incognitum sit incertum, assentire inviso et incognito erit temerarium ; sed talia sunt, quibus fide, de qua quaerimus, assentimus, sicut dicit Augustinus: "Fides est credere quod non vides" ; ergo huiusmodi fides est temeraria; ergo nec saluti necessaria.

2. Item, dicit Petrus Ravennas, quod videtur concordare cum communi animi conceptione, quod non est tutum credere sine ratione. Ergo in iis quae pertinent ad salutem periculosum erit sine ratione credere; sed tale est credere fide, de qua loquimur; ergo non erit tale credere expediens ad salutem.

3. Item, cum homo sit rationalis creatura, natus est et ordinatus ad iudicandum ratione et ad operandum ratione. Si ergo propter hoc quia homo rationalis est, si operetur sine ratione, non est laudabilis, et vituperabilis si operetur contra rationem, ergo similiter iudicium rationis laudabile non erit sine ratione et vituperabile contra rationem; ergo credere sine ratione non est laudabile, credere vero contra rationem vituperabile; sed tale est credere fidei, de qua loquimur; ergo tale credere vituperabile est.

4. Item, ubi periculosum et damnabile est falli, ibi maxime reprobandum ignorare se falli; sed in divinis et in via quae est ad beatitudinem damnabile et periculosum est falli; ergo in huiusmodi maxime reprobandum est ignorare se falli; sed, ubi deficit scientia et cognitio veritatis, ibi est ignorantia oppositae falsitatis; ergo per consequens ignorantia fallaciae emergentis circa veritatem. Cum ergo in fide, secundum quod hic loquimur, deficiat cognitio et scientia veritatis, est hic ignorantia oppositae falsitatis; ergo et ignorantia fallaciae; nescit igitur, qui sic credit, an fallatur; ergo tale credere maxime reprobabile.

Solutio: Dicendum quod fides, hoc est apprehensio et assensus veritatis divinae, necessaria est ad salutem. Et causa est, quia cognitio Creatoris necessaria est ; et sicut rationalis creatura debet dilectionem summae Bonitati et obedientiam summae Maiestati, ita assensum primae Veritati. Veritas autem divina non potest capi per scientiam ab humana creatura propter duplicem causam, quam assignat Hugo de S. Victore: una est excellentia primae Veritatis, alia imbecillitas humanae fragilitatis. Excellentia veritatis, quod monstrat Hugo per divisionem eorum quae a nobis comprehenduntur. Nam, cum quaedam "comprehendamus sensu", ut corporalia, quaedam vero intellectu per rerum similitudines, quaedam vero experientia, ut "ea quae in anima sentiuntur, ut gaudium ettristitia, timor et amor", divina non comprehenduntur primo modo, scilicet sensu, quia "non suntactu praesentia" nec corporalia; nec secundo modo, "quia omnem similitudinem puritatis excellentia transcendunt" ; nec tertio modo, "ut illa quae in nobis sentiuntur, quia non de substantia animi sunt nec de iis quae in animosubsistunt. Ergo sola fide creduntur quia sunt, sed non qualia sunt comprehenduntur. Ergo Deus credi potest, comprehendi non potest". — Item, infirmitas humanae fragilitatis causa est, quia, sicut ostendit Hugo, in suis Sententiis, "erant tria quaedam, corpus, spiritus et Deus. Et corpus quidem mundus erat, animaspiritus, et ipsa animaquasi in medio quodam erat, habens extra se mundum, intra se Deum; et acceperat oculum, quo extra se mundum et ea quae in mundo erant videret, et hic erat oculus carnis; alium oculum acceperat, quose ipsam et ea quae in ipsa erant videret, et hic erat oculus rationis; alium rursumoculum acceperat, quo intra se Deum videret et ea quae in Deo erant, et hic estoculus contemplationis. Postquam autem tenebrae peccati in illamintraverunt, oculus quidem contemplationis extinctus est ut nihil videret; oculus vero rationis lippus effectus ut dubie videret; solus oculus carnis in sua claritate permansit. Homo ergo, quiaoculum carnis habet, mundum videre potest et ea quaein mundo sunt; item, quia oculum rationis ex parte habet, animum similiter ex parte videt et ea quae in animosunt; quia vero oculum contemplationis non habet, Deum et quae in Deo sunt videre non valet. Fides ergo necessaria est, qua credantur quae non videntur".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit dicendum quod duplex est certitudo mentis rationalis: una per modum visus, alia per modum gustus. Per modum visus ex parte cognitionis intellectus, per modum gustus ex parte devotionis affectus. Et secundum hoc distinguendum in fide, quia fides in quibusdam fidelibus habet certitudinem cognitionis, quae habet incontradictivam rationum probationem; in quibusdam vero est certitudo devotionis secundum gustum affectus. Unde dicit Hugo de S. Victore, in suis Senientiis: "Quorumdam fides cognitione magna est, affectu parva; quorumdam vero affectu magna, cognitione parva. Verumtamen affectum magnum magislaudabilem esse in fide quam cognitionem magnam Dominus ipseostendit, ubi fidem grano Sinapis comparavit, Matth.13, 31-32, quod quantitate parvum est, sed non fervore. Mulieri Chananeae parum fidem scienti, sed multum ferventi, dictum est: "Mulier, magna est fides tua"". Patet igitur quod illa propositio, quam assumebat, est falsa: omne invisum et incognitum est incertum, secundum quod invisum et incognitum sumuntur quantum ad intellectum.

2. Ad secundum quod obicit quod non est tutum sine ratione credere, dicendum quod Petrus Ravennas loquitur de credulitate generaliter, secundum quod se extendit ad consequentia ex articulis fidei. Et quia multa de consequentibus ad articulos possent verti in verum et in falsum, ideo de illis dicit quod non est tutum credere sine ratione. Vel potest dici quod hoc dicit ad significandum utilitatem rationum ad defensionem fidei catholicae contra haereticos. Non est ergo tutum Ecclesiae credere sine ratione, id est nisi habeat rationes ad defensionem fidei catholicae, quia dicitur, I Petri 3, 15: "Parati semper ad satisfactionemposcenti rationem de ea quae invobis est fide" et "spe". Illud ergo quod dicit intelligitur de ratione prout est necessaria ad instructionem et defensionem, non prout est necessaria ad probationem.

3. Ad tertium dicendum quod non est simile in operatione et cognitione, ut sicut operari contra rationem est vituperabile, ita credere contra rationem vel non secundum rationem. Et ratio est, quia operatio facienda subiecta est facultati rationis; veritas vero cognoscenda excedit rationis facultatem, et ideo necesse est ut per aliud a ratione credatur laudabiliter: unde universaliter ratio fidei non suffragatur. Quod ostendit Hugo de S. Victore, in Sententiis, per distinctionem, dicens: "Tria genera credentium inveniuntur. Quidam fideles sunt qui sola pietate credere eligunt, quod tamen utrum credendumsit vel non credendum ratione non comprehendunt; alii ratione approbant quod fide credunt; alii puritate cordis et mundaconscientia interius iam gustare incipiunt quod fide crediderunt. In primis sola pietas facit electionem; in secundis ratio adiungit approbationem; in tertiis puritas intelligentiae apprehendit certitudinem". Et ponit exemplum: "Pagani in plures unitatem divinitatis scindunt; Iudaei Salvatorem non recognoscunt; in iis omnibus mens fidelis fluctuat et, nisi pietate teneretur, fortassis, abiectaveritate, falsitatem sequeretur. Accedit, Spiritu Sancto suggerente, ad haecratio: melius est confiteri unum principium quam multa, quia, ubi multitudo est, aut pluralitas superflua estaut unitas imperfecta. Amplius, meliusest Creatorem pariterconfiteri et Salvatorem quam Creatoremsolum, quoniam qui Creatorem dicit, maiestatem confitetur, qui Salvatorem credit, pietatem veneratur. Item, maius bonum hominis estut in Deo suo et maiestatem inveniat, quam oculo cordis contempletur, et humanitatem, quam oculo carnis speculetur, ut totus homo in Deo beatificetur. Iis rationibus animus confortatus ad ampliorem religionis divinae devotionem excitatur; devotione autemmundatur et purificatur, ut iam quodam modo praegustare incipiat idquod cognoscere festinat et quodam modo per contemplationem Deum praesentem habere incipiat, et nulla iam ratione ab eius fide, etiam si totus mundus in miraculaconvertatur, avelli queat".

4. Ad ultimum dicendum quod per fidem, de qua loquimur, certi sumus nos non falli, etsi ignota sit veritas, cui assentimus. Et ratio est, quia in assentiendo ipsi veritati innitimur ipsi Veritati quae Deus est, quae sicut non potest falli, ita nec fallere. Unde dicit Richardus de S. Victore, in I De Trinitate: "Quotquot veraciter fideles sumus, nihil certius et constantius tenemus quam quod fide apprehendimus. Utimur itaque in eorum attestatione seu confirmatione signis pro argumentis, prodigiis proexperimentis. Utinam attenderent Iudaei, utinamanimadverterent pagani cum quanta conscientiae securitate pro hac parte ad divinum iudicium poterimus accedere! Nonne cum omni confidentia Deo dicere poterimus: Domine, si error est, a te ipso decepti sumus? Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, quae nonnisi per te fieri possunt. Certea summae sanctitatisviris sunt nobis tradita, et cum summa attestatione probata, te ipso "cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis"".

PrevBack to TopNext