III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 4
III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 4
Utrum fides sit virtus generalis an specialis.
Ad quod etc: 1. "Quianon est unicum genus appetendorum, sed diversa genera, non est unica virtus appetendorum, sed diversae in specie". Ergo eadem ratione, cum non sit unicum genus credendorum, sed diversa genera, non erit unica fides, sed diversae in specie; ergo fides est differens species.
2. Item, "aliud est donum, quod est" de aeternis, scilicet sapientia, "et aliud est donum, quod est de humanis, scilicet scientia. Ergo" simili ratione "alia est fides, quae est" de aeternis, ut "de Deo" trino et uno, "alia est fides, quae est de humanis", ut de resurrectione hominum futura et retributione et poena.
3. Item, "dicit Augustinusquoniam diversae voluntates sunt in specie secundum diversa volita" in specie: unde "alia est voluntas" in specie, "quavolo honores mundi; alia, qua volo" voluptates carnis; alia, qua voto divitias. "Ergo eadem ratione diversae" erunt "fides in specie secundum diversa credita" in specie; ergo alia est fides qua creditur deitas, alia qua creditur humanitas, alia qua creditur resurrectio etc.
4. "Item, maxima est distantia inter omnia ea, quaehabent communicantiam", illa quae est "inter creatum et increatum. Si ergo aliqua difterentia trahit in speciem": differentem, et ista trahet; fides ergo quae est de increata et fides de creata est differens secundum speciem.
5. "Item, fides est de suppliciis aeternis, et secundum hoc generat timorem" ; item, fides "est de praemiis aeternis, et secundum hoc generat spem?". Ergo, cum spes et timor sint "diversarum specierum", fides, ex qua generatur timor, et fides, ex qua generatur spes, eadem ratione erunt diversarum specierum.
8. Item, "secundum" unamquamque "virtutem gratuitam est aliquid amatum" ; sed nihil est amatum in divinis "nisi sit cognitum cognitione quae est fidei" ; ergo "fides circuit finemuniuscuiusque virtutis gratuitae, sive" illud "sit verum sivearduum sive sit bonum: non enim quaerereturnisi cognitum; cognoscitur autem per fidem". Relinquitur igitur quod fides est virtus generalis.
Contra. a. "Licet" multi sint articuli fidei "secundum temporaleet aeternum", creatum et increatum, "unatamen est veritas" per quam omni articulo inhaeremus. Ergo "non multiplicatur fides secundum temporale et aeternum, sed una erit" propter unitatem medii, quod, est veritas.
b. Item, omne "quod est verum a prima Veritate verum est", sicut dicit Augustinus, quod "nulla creatura veritatem habet in se nisi a prima Veritate, cum sit in se vanitas" ; ergo, cum nulla creatura a se veritatem habeat, "nulli" creatae veritati "adhaerendum estper se. Cum ergo fidei sit proprium adhaerere veritati per se, non adhaerebit fides nisi solummodo Veritati" increatae; "ergo, cum primae Veritati et soli per se adhaereat fides, licet sint diversi articuli, non multiplicabitur secundum species, sed secundum unam adhaerentiam una erit".
0. Item, bonum et malum, secundum quod accipiuntur a fide, accipiuntur praeter actum, scilicet sub ratione veri; secundum vero quod accipiuntur a spe et timore, accipiuntur secundum actum suum et sub differenti ratione. Ergo sicut differentia acceptionis rationis boni et mali facit differentem speciem spei et timoris, eodem modo unitas vel indifferentia acceptionis rationis boni et mali, quae est ratio veri, faciet fidem unius speciei; non multiplicabitur ergo per species.
Solutio: Dicendum quod fides est virtus specialis. "Licet" enim "sit diversitas articulorum", quia tamen est convenientia in illis, est una fides omnium illorum. "Est" autem "convenientia" articulorum "in tribus": primo, "in subiectocreditionis" ; secundo, "in ratione credendi" ; tertio, "in" fine sive "termino. In subiecto creditionis" convenientia est, quia omnes articuli sunt de increato Vero, sed quandoque cum cointellectu increati, ut de Deo trino et uno et huiusmodi; quandoque vero cum cointellectu creati, ut de Deo incarnata, passo et huiusmodi. In ratione vero credendi est convenientia, quia in omnibus credendis prima Veritas est ratio credendi. In fine vero creditionis est convenientia, "quia secundum omnes" articulos "tenditur in unum" Verum, quod est summa et prima Veritas.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod non est simile in appetendis et credendis, quoniam in appetendis secundum virtutes differentes, sunt et particulares et propriae rationes appetendi. et ideo sunt differentes virtutes circa appetenda, sicut patet: caritas appetit Deum secundum rationem boni, spes secundum rationem gloriosi, fides secundum rationem veri. Quia ergo diversae sunt rationes boni, gloriosi et veri, ideo diversae sunt virtutes fides, spes, caritas, similiter in aliis virtutibus. In credendis vero non similiter est, quia "unica est ratio omnium credendorum" propria "et particularis" circa omnia credenda sive circa "omnes articulos", quae est prima Veritas. "Si" enim "quaeratur quare credis hoc vel illud, non est nisi una responsio, scilicet quia ita docet prima Veritas". Unde si "Geometria" dicitur "una scientia, quia" est "a de uno subiecto", licet diversas passiones probet de eo et "per diversamedia, multo fortius una" erit "fides" specie, "quia est de uno subiecto et per unum medium credit quidquid credit".
2. Ad secundum dicendum "quod sapientia donum simpliciter est de aeterno, scientia vero de temporali" per se, et ideo diversa sunt dona secundum speciem. "Fides" vero, "licet sit de articulo continente tempus" seu continente divinam actionem circa hominem seu creaturam, "semper tamen est de aeterno et" increato, et semper "dirigitur in aeternum" et increatum, "et ideo non multiplicatur per species", sicut patet de caritate, quae quidem est ex parte "dilectionis proximi de temporali", ex parte vero dilectionis Dei de aeterno, "et tamen" caritas "non multiplicatur per species", et hoc est quia una est ratio diligendi Deum et proximum, scilicet summa Bonitas. Eodem modo ex hac parte una est ratio credendi aeternum et temporale, scilicet prima Veritas.
3. Ad tertium respondent quoniam non sequitur: "secundum diversavolita sunt diversae voluntates; ergo secundum diversa credita" diversae fides. "Non est" enim similis ratio in actibus "ethabitibus, quia ex uno habitu possunt exire actus diversarum specierum". Verbi gratia, "ex habitu naturali, qui est visus, procedunt diversi actus, scilicet videre album et videre nigrum, qui sunt diversarum specierum. Similiter lex illo habitu, qui est fides, procedunt diversi actus in specie", scilicet "credere Deum esse, credere Filium Dei natum esse de Virgine" et huiusmodi. "Sed quoniam omniaista eadem ratione creduntur, ut praedictum est, ideo non habent nisi unum habitum" in specie, "ex quo procedunt".
4. Ad quartum iam patet responsio, "quia fides semper est de increato, sed aliquando cum cointellectu" creati, sicut infra patebit.
5. Ad quintum dicendum est, sicut dictum est, "quod fides est de poenis aeternis et praemiis" secundum rationem unam, quae est primum Verum, et ideo non est differens specie fides huius et illius. Spes autem est de praemiis, timor de poenis, non secundum rationem unam, sed secundum differentes, quae sunt bonum et malum, et ideo sunt differentes specie. — "Si quis" tamen obiceret "quod fides est de bono in quantum bonum et de malo in quantum malum, quia aliter non generaret fides spem et timorem", dicendum "quod ista duo, verum et bonum, opponuntur tamquam disparata, alio modo non. Dico autem oppositionem disparationumsecundum rationes. Nam bonum, cum creditur esse bonum, bonum, in quantum bonum, cognoscitur; et praeter hoc, cum sit cognitum, manens huiusmodi, est sub ratione veri, et ita in quantum bonum cognoscitur et in quantum verum cognoscitur; sed cum dicitur in quantum bonum cognoscitur, dicitur ratio ex parte cogniti; cum vero dicitur in quantum verum cognoscitur, redditur ratio ex parte cognoscenti: haec estenim ratio generalis rei cognoscibilis, in quantum est actu cognitum apud intellectum. Si vero cognitumdicat rationem ex parte cognoscentis, secundum hoc fides non est de bona, sed potius de vero, secundumquod dicitur ratio ex parte cogniti est de bono, et secundum hanc rationem bonum movet affectum sive intellectum practicum".
6. Ad ultimum dicendum quod, "licet fides sit generalis quantum ad cognitionem, non tamen generalis est secundum quod virtus; nec genus" est, "secundum quod genus habet sub se species" ; sed "secundum quod" dicitur "genus a generando, potest dici quod fides generat spem et spes caritatem et caritas generat rationem, secundum quam reducit omnem virtutem in finemipsius caritatis, scilicet in bonum. De hacgeneratione dicitur", Matth. 1, 2: " "Abraham genuit Isaac"etc." Interlinearis: " Fides generat spem et spes caritatem. Et cum fides-virtus non sit sine affectione, licet ambitus cognitionis circumeat omnem finem, tamen affectio restringit eam circa certum finem proprium, et ideo non multiplicatur in species".
On this page