Text List

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 9, C. 2

III, P. 3, Inq. 2, T. 1, M. 9, C. 2

DE PROFECTU FIDEI.

Postea quaeritur de profectu fidei. Nam dicit Magister, III Sententiarum, secundum Augustinum, quod "fides profecisse videtur secundum temporis processum sicut profecit cognitio".

Circa quod obicitur: a. Nam, cum fides sit veritatis quae est supra tempus, non erit profectus fidei secundum conditionem temporis. Ergo non proiecit fides secundum processum temporis.

b. Item, cum protectus virtutis determinetur secundum protectum caritatis, et in sanctis Patribus ante incarnationem et ante Legem fuerit aequalis caritas sicut in illis qui in Lege et post Legem vel post incarnationem, secundum hoc non erit dicere profecisse fidem sicut nec caritatem.

c. Item, cum in omnibus fidelibus sit fides eadem et eiusdem Veritatis, scilicet primae, et secundum eamdem Veritatem, cui assentit credens super omnia, assentiens autem super omnia non potest amplius assentire, relinquitur ergo quod nullus credens potest amplius credere; ergo nec in fide proficere.

d. Item, sicut dicit Augustinus: "Eadem fides Mediatoris, quae nos salvat, salvos faciebat iustosantiquos, pusillos et magnos". Ergo antiqui habuerunt eamdem fidem Mediatoris quam et nos habemus et eamdem fidem Creatoris. Ergo, cum, secundum Hugonem de S. Victore, duo sint quae proponuntur nobis credenda, Creator et Salvator, ad quae omnia alia reducuntur, et eadem semper fuerit fides Creatoris et Salvatoris, relinquitur quod non profecerit fides per successum temporis.

Contra: 1. Exod. 3, 6: "Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob" ; et: "Nomen meum Adonai non indicavieis". Hoc dictum est Moysi; ergo Moyses amplius habuit de notitia Dei quam praecedentes Patres.

2. Item, Psalmus: "Super senes intellexi", dicit David. Ergo David maiorem habuit cognitionem de Deo quam antiqui Patres, qui fuerunt ante ipsum.

3. Item, Act. 2, 16, B. Petrus retorquet ad sua tempora illud Ioel 3: "Effundam de spiritu meo" etc. "et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae" etc.. Ergo, cum plenior fuerit cognitio Veritatis primae post effusionem Spiritus Sancti quam in prioribus saeculis, etc..

4. Item, Gregorius: "Secundumincrementa temporum crevit scientia sanctorum Patrum spiritualium". "Et quanto viciniores adventui Salvatoris exstiterunt, tanto sacramenta salutis plenius perceperunt. Dehinc etiam audiunt: "Beati oculi, qui vident quae vos videtis", Luc.10, 23, et illud: "Iam non dicam vos servos", Ioan.15, 15, et illud Ioan.15, 15: "Omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis"".

Ex iis igitur relinquitur quod per successionem temporum crevit cognitio primae Veritatis. Cum ergo cognitio primae Veritatis sit in praesenti per fidem, relinquitur quod per temporum successionem crevit fides et profecit.

Solutio: Dicendum quod fides habet comparationem ad credentem et ad creditam veritatem. Item, veritas credita est Veritas prima, et hoc dupliciter: secundum quod cogitatur in se et secundum quod cogitatur in effectu suo. Veritas, secundum quod cogitatur in se, est abstracta ab omni conditione temporis; secundum quod cogitatur in suo effectu, qui est temporalis, ut creationis, recreationis, glorificationis et huiusmodi, cogitatur cum cointellectu conditionis temporis. Si ergo respiciatur creditum quantum ad principale significatum, creditum est supra tempus; si vero respiciatur quantum ad connotatum, creditum est in tempore, secundum quem modum dicitur proficere fides secundum processum temporis. — Secundum vero quod fides accipitur secundum comparationem ad credentem, sic potest fides considerari duobus modis: quantum ad habitum et quantum ad usum. Praetermisso igitur de augmento fidei quantum ad habitum, quia de hoc diversi diversa sentiunt, dicendum quod, si consideretur quantum ad usum, dicitur crescere et proficere, et hoc quatuor modis: cognitione, quantum ad actum rationalis; constantia et firmitate, quantum ad actum irascibilis; fervore et devotione, quantum ad actum concupiscibilis; actione, quantum ad exercitium exterioris operationis. Secundum primum modum dicitur proficiens in cognitione divinorum proficere in fide; secundum autem modum secundum Martyres dicuntur profecisse in fide in sustinentia et constantia patientiae; secundum tertium modum ferventes zelatores fidei dicuntur proiecisse in fide; secundum quartum modum operantes activi dicuntur proficere in fide.

[Ad obiecta]: 1. Et secundum hunc modum patet responsio ad primo obiectum et in parte ad sequentia.

2. Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Hugo de S. Victore, "duo sunt secundum quae fidescrescere dicitur: cognitio et affectus. Secundum cognitionem fides crescit, quando eruditur ad scientiam; secundum affectum, quando ad devotionem excitatur et roboratur ad constantiam. Quorumdam vero fides affectu magna, cognitione parva", aliorum e converso. "Alii vero cognitione et affectu fidem habent magnam; alii vero cognitione et affectu parvam. Affectum magnum in fide magis laudabilem esse quam cognitionem magnam Dominus manifeste ostendit, ubi fidem grano sinapis comparavit, Matth.13, 31, quod quantitate parvum est, sed non fervore. Hinc mulieri Chananaeae, parum scienti, sed multum confidenti, dictum est: "Magna est fides tua"". Secundum ergo Hugonem dicendum est quod, etsi fides fuerit aequalis quantum ad affectionem in antiquis et modernis quantum ad aliquos, non tamen quantum ad cognitionem.

3. Ad tertium dicendum quod assentire veritati habet duos respectus: unus est ad veritatem, alius ad assentientem. Secundum respectum ad veritatem, assentire sive credere uno modo est in omnibus; qui quidem modus exprimitur, cum dicitur assentire primae Veritati super omnia. - Secundum vero quod assentire dicitur in respectu ad assentientem, hoc modo est differentia secundum incrementa et profectum, secundum quod dicit Hugo de S. Victore: "Secundum incrementa fidei tria genera gentium inveniuntur". "Quidamenim fideles sunt, qui sola pietate credere eligunt, sed utrum credendum sit vel non credendum, ratione non comprehendunt. Alii vero ratione approbant quod fide credunt. Alii vero quod fide credunt etratione approbant, purificatae mentis intelligentia experiuntur. In primis sola fides facit electionem; in secundis ratio adiungit approbationem; in tertiis puritas intelligentiae apprehendit certitudinem".

4. Ad quartum dicendum, secundum auctoritatem Hugonis de S. Victore, exponentem auctoritatem Num. 13, 24, de botro, qui portabatur in vecte: "Botrus siquidem in vecteChristus in cruce est, cuius mysteriumin sacramento duo populi portant. Qui praecesserunt portaverunt, sed non viderunt, quia praecedentes adventum eius sacramenta passionis eius per fidem portaverunt, sed non omnes per cognitionem intelligere valuerunt. Secundi autemportant et vident, quia fideles post adventum Christi sacramentum passionis eius per fidem suscipiunt et per revelatam cognitionem iam cognoscunt". Ex quo accipitur quod, quamvis eadem sit fides quantum ad consensum veritatis quae creditur, tamen differentia est in cognitione quantum ad profectum et augmentum, sicut dictum est.

PrevBack to TopNext