III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 1
III, P. 3, Inq. 2, T. 2, Q. 1, C. 1
QUID SIT ARTICULUS.
Ad primum praenotandum est quod articulus tripliciter definitur. Secundum Hugonem de S. Victore sic: "Articulus est natura cum gratia". Item, secundum eumdem, aliter sic: "Articulus est perceptio veritatis divinae tendens in ipsam". Item, secundum Richardum de S. Victore, tertio modo sic: "Articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum".
1. Nam videtur repugnare prima et tertia. Nam prima, quae dicit articulum esse "naturam cum gratia", ponit articulum in complexione et compositione veritatis; tertia vero, quae dicit articulum indivisibilem veritatem, ponit articulum in simplici acceptione veritatis.
2. Item, cum multa sint credibilia et credenda sine quibus non est salus, quae non continent veritatem de Deo, ut quod dicitur in Symbolo: "Credo sanctam catholicam Ecclesiam" et "carnis resurrectionem", et alia, quae in Symbolis non continentur, ut fornicationem esse mortale peccatum et cetera huiusmodi, ergo non est verum quod dicitur in secunda et tertia definitione, quod articulus est veritas de Deo etc., quia cum praecisione intelligitur definitio.
3. Item, cognitio philosophica de Deo, qua in Metaphysica probatur quod Deus est et omnipotens et aeternus, est veritas de Deo, et per rationes necessarias "arctat nos ad credendum". Ergo talis cognitio est articulus, si tertia definitio vera est, qua dicitur quod "articulus est indivisibilis veritas de Deo" etc.
4. Item, cum ii, qui sunt in peccato mortali, fideles, credant Deum esse, sicut in Symbolis confitemur, unum, omnipotentem etc., non tamen credant in Deum, quia credendo per amorem non tendunt in eum, ergo in ipsis est perceptio veritatis non tendens in ipsam. Ex quo relinquitur quod, si articulus est perceptio veritatis divinae "tendens in", quod ipsi non eredunt aliquem articulum.
5. Item, qua ratione dicitur in tertia definitione: "articulus indivisibilis veritas?" Nam intentio articuli invenitur in quadruplici facultate: in Grammatica, ad distinctionem dictionis vel suppositorum ; in Rhetorica, ut dicit Tullius, in ii Rhetoricae: "Articulus dicitur, cum singula verba intervallis distinguuntur, caesa oratione, hoc modo: Acrimonia, voce, vultu adversarios perterruisti" ; in Physica articuli distinctiones digitorum; et in unaquaque facultate articulus dicitur minimum in suo genere et habet rationem distinctionis, sive in dictione, ut in Grammatica, sive in oratione, ut in Rhetorica, sive in membro, ut in Physica. Quaeritur ergo, cum articulus accipiatur in Theologia, an accipiatur secundum intentionem aliarum scientiarum. Nam si accipitur secundum intentionem indivisibilitatis, male definit Hugo, dicens quod "articulus est natura cum gratia". Si secundum rationem distinctionis, ergo qui habent fidem implicitam non credunt omnes articulos.
Solutio: Articulus accipitur stricte et proprie et communiter. Stricte accipitur articulus, secundum quod arctatur ad partes Symboli Apostolorum, et hoc modo accepit Hugo, cum dixit articulum esse "naturam cum gratia": nam in singulis articulis illius Symboli confessioni naturae divinae vel humanae adiungitur effectus gratiae. Verbi gratia, cum dico "Credo in Deum Patrem" etc., significo naturam; cum adiungo "Creatorem caeli et terrae", adiunge gratiam: ex gratia enim, non ex debito, fuit quod communicare voluit suam bonitatem in creatione rerum. Simili modo, cum dico "Et in iesum Christum" etc., confiteor naturam; cum addo "Qui conceptus est de Spiritu Sancto", adiunge gratiam. Accipitur autem hic natura pro ipsa natura, quae divina est, vel quae assumpta est a Deo, scilicet humanitate. — Proprie accipitur articulus secundum pertectam rationem ut est obiectum fidei formatae, et hoc modo accipitur in illa definitione "articulus est perceptio veritatis divinae in ipsam tendens", ut per hoc quod dicitur "perceptio veritatis divinae", significetur intentio communis fidei formatae et informis; per hoc vero quod additur "in ipsam tendens" determinetur et approprietur fidei formatae et significetur duplex perfectio articuli: perfectio intellectus, in hoc quod dicitur "perceptio veritatis divinae" ; perfectio affectus in hoc quod dicitur "in ipsam tendens". Articulus enim formatus non solum illustrat intellectum ad perceptionem veritatis, sed etiam movet affectum ad desiderium veritatis. Communiter accipitur articulus secundum quod est obiectum fidei formatae et informis; et ad hanc intentionem respiciens Richardus dicit quod "articulus est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum". Et per hoc quod dicit "indivisibilisveritas de Deo", tangit essentiam articuli; per hoc vero quod dicit "arctans nos ad credendum", tangit effectum articuli, in quantum articulus est. Et ex hoc insinuat nominis rationem: eo enim quod arctat rationem ad assentiendum, articulus dicitur.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur de repugnantia primae definitionis et ultimae, dicendum quod, cum duplex opinio fuerit de articulis — nam quidam posuerunt res esse articulos, quidam vero enuntiabilia, et sicut supra disputatum est quod articuli sunt simpliciter et articuli secundum quid. Articuli simpliciter sunt ipsae res simpliciter acceptae ab intellectu, ut unitas, trinitas, incarnatio, et sic de huiusmodi; articuli vero secundum quid sunt enuntiabilia, ut Deum esse trinum, Filium Dei esse incarnatum. — Richardus, cum dixit quod articulus erat "indivisibilis veritas", respexit ad intentionem articuli simpliciter; Hugo vero, cum dixit articulum esse naturam cum gratia, accepit articulum secundum quid sive contingenter. Et ideo Richardus posuit articulum in acceptione simplicis veritatis; Hugo vero in complexione veritatis, sed restringenda intentionem articuli ad Symbolum Apostolorum, sicut dictum est.
2. Ad secundum, ex superioribus patet responsio, ubib ostensum est quod non omne quod credendum est, est articulus, supra, Quaestione utrum obiectum fidei sit verum creatum vel increatum. Sunt enim quaedam antecedentia ad fidem, quaedam sequentia, quaedam cum ipsa fide. Antecedentia ad fidem sunt ea quae sunt de iure naturali et in Decalogo exprimuntur, quae supponit fides; inde est quod credendum est quod transgressio cuiuslibet praecepti sit mortale peccatum, quia discredere illud quod fides supponit infidelitatis est. - Sequentia vero ad fidem sunt vel quae inferuntur ex articulis, ut quod Deus est ubique, quod sequitur ex hoc quod Deus est immensus; vel quae ad articulos reducuntur, ut ea, quae determinata sunt in Scriptura, tenemur credere implicite vel explite; sive ab Ecclesia tradita, ut ea quae pertinent ad sacramentalia Ecclesiae et ea quae in Scriptura determinantur quantum ad circumstantias adventus ad iudicium. — Quaedam vero sunt simul cum ipsa fide, et haec sunt particulae fidei, quae in Symbolis continentur. Hoc tertio modo accipitur articulus. — Et si obiciatur de catholica Ecclesia et carnis resurrectione, dicendum est sicut prius. Nam ista non ponuntur pro articulis nisi in quantum concernitur divina actio in iis, ut in ipsa catholica Ecclesia accipitur divina virtus, faciens in ea remissionem peccatorum; in carnis similiter resurrectione concernitur virtus divina, faciens resurrectionem.
3. Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur a Philosopho, descendunt nomina sicut descendunt scientiae, similiter dicendum quod ascendunt nomina secundum quod ascendunt scientiae et nominum intentiones. Veritas ergo in Naturali Philosophia accipitur pro veritate quae est secundum naturam; in Rationali Philosophia pro veritate quae est secundum rationem; ergo in Theologia, quae est scientia supra naturam et rationem, accipitur veritas pro veritate quae est supra naturam et rationem. Cum ergo dicitur quod cognitio philosophica, quae est de Deo, quoniam omnipotens est etc., est acceptio veritatis de Deo, aliter dicetur quam cuni dicitur quod articulus fidei est acceptio veritatis de Deo. Nam illa acceptio, quae est philosophica, a nobis esse dicitur, quia per rationem naturalem investigatur; illa vero, quae est articulus, non a nobis est, quia a Deo cum lumine gratiae fidei infunditur. Et ad hoc respiciens Hugo de S. Victore dixit quod articulus est "perceptio veritatis divinae" ; non dixit acceptio, sed perceptio, id est per alium captio, quia non a nobis, sed per alium in nobis infunditur, Iac. 1, 17: "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est" etc. Praeterea, hoc quod dicitur "arctans nos ad credendum" aliter et aliter dicitur de cognitione philosophica et articulo, quia cognitio philosophica arctat per lucem rationum evidentem; articulus vero arctat per lucem gratiae infusam, conscientiam informantem, sicut supra dictum est. Item, cognitione philosophica per rationem arctatur intellectus necessitate; articulo vero fidei per lucem infusam arctatur affectus, ut voluntarie assentiat veritati divinae propter se.
4. Ad quartum dicendum quod, sicut dictum est, sicut fides distinguitur per formatam et informem, ita articulus dicitur formatus et informis. Articulus vero formatus definitur ab Hugone, cum dicit "articulus est perceptio" etc., et secundum illam rationem, existens in peccato mortali non credit articulum, quemadmodum nec credit in Deum. Articulus vero communiter ad formatum et informem definitur a Richardo, cum dicit "articulus est indivisibilis veritas" etc., et hoc modo in peccato existentes credunt articulos.
5. Ad ultimum quod quaeritur utrum articulus in Theologia accipiatur secundum rationem aliarum scientiarum, dicendum quod intentio articuli accipitur secundum rationem simplicitatis, prout dicimus articulos simpliciter res ipsas credendas; secundum vero rationem distinctionis, prout dicimus articulus secundum quid esse ipsa enuntiabilia, in quae ipsum Symbolum velut quoddam totum in suas particulas distinguitur, sicut intra dicetur.
On this page