Liber 12
⁋ Sequuntur auto. xii libro metaphysices.
Num tantum est caelum id est mundus et non plures Primum principium extra se non
In separatis a materia idem est intelligens et intellectum itelligit.
Talis est intellectus in nobis ad modicum tempus qualis in seperatis continue
Bonum vniuersi consistit in ordine. quia omnia habent ordinem licet non eodem modo
Etiam bonum vniuersi consistit in primo principio ad quod omnia ordinantur.
"Entia nolunt male disponi. nec est bonum pluralitas principatuum. sit
ergo vnus princeps"
Apud Aristo. ipsa vniversalia sunt collectiuam a particularibus ab intellectu
qui concipit inter ea similitudinem. et facit ex eis vnam intentionem
Natura nihil facit nisi rememorata a causis supioribus quae sunt deus et
intelligentie
Opus nature est opus intelligentie
Quicquid est accidentale creature essentiale est creatori
Corpora celestia sunt animata. et non habent alias vertutes animae nisi intellectum et
voluntatem
In separatis a materia idem est finis et efficiens
Non est idem quod de primo principio intelligit motor saturni cum
eo quod intelligit de ipso motor primi mobilis
Ultima prosperitas hominis est per trans formationem eius siue con
tinuationem cum intellectum separato.
In separatis a materia idem est disponens et dispositum.
Omnis terminus concretus duo signaut scilicet formam et subiectum illius forme
Scientia dei causat res. sed nostra scientia causata est a rebus
Optima dispositio intelligentiarum consistit in mouendo. vnde si esset
aliqua intelligentia non mouens illa videretur frustra