Rementa actiua et passiua sunt ad inuicem cum subiecto
Calidum est quod congregat homogenea inquantum homogenea id est uae sut
eiusdem generationis et segregat heterogenia id est quae sunt diuersi generations.
Frigidum est quod congregat tam heterogenea quam homogenea
Humidum est quod male est terminabile termino proprio. bene tamen ter
minabile termino alieno Siccum est quod bene est terminabile termi
non proprio. male autem termino alieno.
Calidum et frigidum hnmidum et siccum sunt prime qualitates elementorum
ad quas omnes alie reducuntur.
Quattuor sunt elementa scilicet terra quae est frigida et sicca. aqua quae est frigi¬
da et humida. aer quo est calidus et humidus. et ignis qui est calidus et siccus
In habentibus symbolum id est similitudinem facilis est trasitus. id est transmutatio
facilius est vnum transmutari quam multa.
lamma est fumus ardens
Infinita pertransire est impossibile
Necesse est corpora mixta per se stare ex elementis omnibus et non ex vno tantum.
Ex eisdem sumus et nutrimur
Materia est causa quare aliqua possunt esse
Ignis est contrarius aque et aer terre.
Materie est pati. agere alicuius potentie. scilicet forme.
Ignis sine superiori agente quod est caelum deterius agit quam organum artificis sit
Motus solis et aliorum planetarum in obliquo circulo est (ne artifice
causa generationis et corruptionis rerum inferiorum
Contrariorum contrarie sunt cause
Idem manens idem. semper aptum natum est facere idem
Generatio et corruptio sunt perpetue
Adueniente sole animalia redibunt. recedente vero peribunt.
Uita et tempus vniuscuiusque numerum habet et mensuratur certa peri¬
odo. id est certa reuolutione et mensura
Natura semper desiderat quod melius est
Melius est esse quam non esse
Impossibile est omia semper manere eadem numero. propter loge distare
(a primo principio
Generatio et corruptio praepetuantur circulariter. et non secundum rectitudinem
Quorum substantia deperit non redeunt eadem numero. sed specie
Commentator
⁋ Commentator.
Concauum orbis lune est quasi forma ignis
Tempora anni circulariter currunt propter motu solis circulare.
Alberts
⁋ Albertus
Generatio fit in physico contactu trium elementorum Ignis autem
per radios solares induentes vrtutem eius ad locum discendit generationis