⁋ Sequutur autori. quinti libri de animalibus
Pes in vere et autumno mellificant. sed mel vernale melius
est mundius et dulcius.
Natura dat vnicuique quod sibi conueniens est
Ceruus enscit cornua sua vbi graue est ea inuenire. Unde dicitur
in prouerbio Uade quo ceruus enicit cornua sua.
Ceruus eiectis cornibus timet lupos. et io de die latet. et de nocte vadit
(ad pascua.
Melius est mel ex cera noua quam ex cera veteri
Mel bonum simile est auro.
Cybus apum est mel tempore necessitatis
Uniuersaliter masculi sunt fortiores feminis. nisi in vrso et leopar¬
do Femine tantum citius in furorem concitantur
Mulier est maioris compassionis et pietatis quam vir. sed est maioris inuidie
et diligit lites ac malignior est et de facili decipitur
Nulla femina post pragnationem appetit coitum nisi mulier et equa
Causa masculi est digestio seminis. causa vero femine indigestio eiusdem
In coeuntibus voces mutantur
Drues rectores habent qui ceteris dormientibus excubant capite eleuato.
Mortuo delphyne multi de specie delphynum concurrunt et deferunt eum. in profundum et sepeliunt eum cauentes ne a piscibus comedatur.
Apes habent regem qui non exit alueolum. nisi cum omnibus apibus et cum fatigatur
rex apum. volatum suo ipsum fert tota turba apum
⁋ Item hic quidam incipiunt librum nonum