⁋ Sequuntur autori. libro x. de animalibus Aristo.
Si possibile est esse vnam radicem melius est esse vnum principium quam multa.
Natura non facit nisi quod melius est et perfectius ex rebus possibilibus.
Calor naturalis regit corpus animalis. vt princeps regnum
Homo solum recipit titillationem. quia corium eius valde tenue est
Omne animali cornutum caret dentibus in superiori mandibula
Natura non dat membra vigori conuenientia nisi animalibus indigentibus il¬
lis. vt aquile vngues. cornua cernis. pedes leporibus
Femine ceruorum nec dentes superiores nec cornua habent.
Cornua sunt curua propter vigorem et iuuamen
Aues loco dentium habent rostrum.
Principium vitem et omnis motus et sensus est a corde
Uene transeunt per omnia membra corporis. sed non transeunt per ipsum cor
ergo principium venarum. Sanguis non venit ab alio loco quam corde. quia ip
sum est origo et fons sauguinis et est principium membrorum recipientium
sanguinem. In sanguinem habentibus est par sicut cor. non tamen epar est prin
cipium cordis totius nec sanguinis vel venarum. quia vene transeunt per ip¬
sum epar. ergo inde non oriuntur
Corsolum inter omnia membra interiora non potest pati dolorem.
Animal maioris cordis est naturaliter timidum sicut lepus. quia calor ta
lis animalis non potest totum cor suum naturaliter implere. et inde est de¬
bilius. vnde et accidit ei timor.
In nullo membro est sanguis extra venam praeterquam in corde.
In homine. cor declinat ad sinistram partem. cum in ceteris animmalibus
est in medio pectoris
Cor et cerebrum multa indigent custodia. quia in eis est principium vite
Cerebrum est membrum diuinum in quo est operatio sensus et intellectus
Epar est in animali ad coquendum et digerendum.
Pulmo est instrumentum anhelitus.
Pulmo est positus iuxta cor et est mollis. leuis. concauus. spogiosus et spumo
sus Et hoc ion vt in se recipiat aerem quae oe animal habens calidum sanguinem viuit.
Splen est quasi epar impurum
Splen est in animalibus accidetaliter et non de necitate. quia simile est superfiuitati
Dolor renum difficilis est homini a natura
Ren dexter minoris est pinguedinis quam sinister.
Ren dexter altior est sinistro
Aues non mingunt nec habent vesicam. quia parum bibunt. et quod super est transit in
Similiter nec pisces. quia quod superest transit in squamas. (plumas.
Sudor non fit nisi quando calefit corpus et aperiuntur pori venarum
Albertus
⁋ Albertus
Aues adunca habentes rostra non bibunt. cetere vero bibunt