NAtura dat instrumentum et operationem simul. quia visus sine oculo
esse non potest. nec oculus fine visu
Sol facit estatem et hyemen omni anno
Spacia impregnationis et vite animalium sunt secundum reuolutionem lune
Uiri mltorum pilorum apod coxas in parte inferiori naturaliter sunt mlti coitus
Cibus non est nisi dulceet valde digestum
Quicquid modicum est cito digeritur.
Materia ex quao fit generatio est eadem cum materia ex quo cibatur generatio
Si homo habet simil membrum maris et mulieris vnum illorum est principale
Mulier super oens feminas diligit coitum valde.
In homnibus citius formantur mares in ventre quam mulieres. quia femina est
contraria mari naturaliter
Animalia magni corporis vnum generant filium tantum pauci vero corpo
ris multos. quia in magnis cibus trasit ad nutrimentum corporis. et io modi
cum spermatis manet in eis
Ex vno coitu spermatirantem mltum cum sperma diuiditur generantur multi filii
Menstruum mulieris magis accidit in diminutione lune. quia illi dies
sunt frigidiores aliis diebus mensis propter diminutionem lune
Femine debiliores sunt maribus quia frigidioris sunt nature
In animalibus generantibus multos filios plus accidit menstruositas
et maxime in maioribus