Sequuntur autori. super primum libro artis poetice
OMnis oratio poetica vel est laudatio vel vituperatio.
Compositor sermonum metrorum in naturalibus potius est de
nominandus autor sermocinalis quam poeta.
Omnis motus et omnis actio versatur circa vltima
Homo naturaliter delectatur in metro et sophonia.
Exemplis vtimur docedo vt facilius intelligatur quod dicitur
Doctrina naturaliter procedit de homine in hominem secundum operationem quam
habeat ad discipulum
Aie vertuole et nobiles naturaliter inueniunt artes carminum ad laudamdum
Anime vero deficientes in his adinuenerunt carmina ad vituperandum
Bonitas artis laudandi consistit in metro prolixo et non curto
⁋ Augustinus in libro de Ciuitate dei
Plato in libro de republica "cum
ratione firmaret quales esse Ciuitas debeat. non solum tanquam inutiles. sed
etiam vt aduersarios conunitatis poetas censuit oes penitus vrbe pellendos
quippe quod animos ciuium suis figmentis fuscari aut corrumpi noluit." Nec
eorum liberos his imbui. quae plus moribus nocerent quam ingenus prodessent
⁋ Plato repertus est apud martianie satis lasciua excudisse carmina.