Eo nihil est difficile. et sine eo nihil est possibile possideri.
Quicquid datur indigno perditur
dumma bonitas est in rege abstinere a pecuniis et possessionibus spditorum
Cunc solent homines timere regem quando vident eum timere deum
dumma sapientia est in rege seipsum regere. honorificum est regi a mul
tiloquio se abstinere. quia verba sapientis statera poderabuntur
Nimia familiaritas cotemptu parit
Noli appetere quod transitorium est. sed procura tibi diuitias immortales.
Dirige semper cogitationes in bonum
Noli te inclinare ad coitum mulieris. quia coitus est quidam propetas porcorum.
Que gloria tibi est si exerces vicium irronabilium animalium et actus brutorum.
Ex istis concluditur Aristo. fuisse hominem castissime vite. quamquam Diogenes
Laertius nequiter ab emulis Aristotelis informatus eum nigro stigmate
inurere conatus sit. At in illustres viros nil mala lingua potest
Coitus est destructio corporis et abbreuiatio vite
Caue effundere sanguinem humanum
Facta circa praeterita documeta daunt in futuris.
Minorem ne contempseris. quia minor ascendere potest ad honores et tunc potem
(tior erit ad nocendum
Deus glori osus nihil facit ociosum Sine vacuo est natura
Ad potentiam intellectus nihil est difficile. Cuncta sunt scibilia via rationis
futura si presciantur facilius tolerantur et prudentius declinantur.
Conseruatis sanitatis melior est omni medicina
Necessitas non habet legem. quia contraria esset rationi
Mutatio consuetudinis non est subita sed successiua
Interiora a superioribus reguntur.
Iusticia regnantis vtilior est subditis quam fertilitas temporis
Consilium est oculus futurorum
Nobilissimum animalium est homo. quia nexus dei et mundi. et participium omnis creature