Text List

Moralitas 46

Moralitates 46

Ro istis xtribus explicandis est quaedam figura, quam tangit beatus Augu stinus TVIII. libro de Ciuitate DEI, cap. 13. & 40. de Chimaera. De Chi mera & alijs quae diffusius dicuntur, quomodo Bellerophontes eam occide rit, iste erat processus. Erant tres reges, amici coniunctissimi & fidelissuni, quorum vnus habebat filiam pulcherrimam desponsandam. Pro quae desponsanda venerunt parentes eius, vt eam iuueni darent in vxorem. Nullus tamen pro eius coniugio reputabatur dignus. Tandem ordinatum erat de ea, quod nullus haberet eam in vxorem, nisi Chimeram posset debellare. De ista Chimaera sunt variae o piniones, quidam praecipue putant chimaeram animal fuisse monstrosum, cuius pars superior erat leo, in parte media capra, in parte inferiori draco, vt indicat Lucretius: Prima leo, postrema draco, media ipsa * Chimaera. quidius lib. 6. Met amorphoseun. Quoque Chimaera iugo medijs in partibus hircum, Pectus & ora leae, caudam serpentis habebat. Quidam autem miles hanc Chimaram deuicit ob amorem puella: Et eam accepit & duxit, victo monstro, in vxorem. Ad cuius nuptias veniunt predicti ires reges. & quilibet eorum obtulit militi munus suum. Pater puellae obtulit coronam, in quae scribebatur sic, NEO0. Secundus Rex obtulit annulum, in quo scriptum crat sic LEO O. Tertius Rex obtulit pallium, in quo hoc verbum assignatum erat, scil. TEOO. isti tres reges confederati sunt, scilicet, Fortuna, Peccatu, Mors. Et hi quantum ad tres particulas prius positas in eadem existunt auctoritate. Vnus istorum generat fi liam, militis fortissimi sponsam, scilicet, Vanam gloriam. Sed nullus istam filiam ha bebit in vxorem, nisi possit Chimaeram debellare.

Sta Chimaera est uana religio & poenitentia, quam debet quilibet in princi pio debellare, si uelit istam filiam regis in uxorem ducere. Monstra produ cuntur ex superfluitate naturae: Quia igitur non uident reges, quod religio si & alij poenitentes sint solliciti, sicut isti, circa honorem consequendum, ui detur eis, quod ipsi superfluunt. Et qui ducet istam filiam, oportet Chimaeram superare, & superfluitatem tanquam monstrum debellare. Istam ergo Chi maeram postquam uicerit, ducet filiam Fortunae regis in uxorem, & illi adhae rebit tanquam uxori suae. Sed postquam Chimaera fuerit debellata, ista uana gloria, sponsa debet duci ad thalamum priuatum. Iste thalamus priuatus est tumulus, ubi praedicti tres reges conueniunt. Pater scilicet Fortuna, socer mi litis, cui dabat COROVAM: quia stabunt amici tui iuxta pheretrum instar u nius coronae. De isto non confidas nimis: quia inscribitur, DNECO. Quod si experiri uolueris, uadat aliquis pauper, ut petat eleemosynam: Et statim sibi negabitur, & saepe respondebitur, Abi, possibilitas non adest, &c. Secundus rex: id est, peccatum, datANNVRVM, in quo scribitur DEO0. Vnde dici Chrysostomus homilia 36. Hic enim abscondimus opera nostra, & corda no stra celamus, exuta anima, nihil est quod respondeamus: nisi coelum & terra, Sol & Luna, dies & nox stabunt aduersus nos in testimonium peccatorum no strorum. Etsi omnia taceant, tamen ipsae cogitationes nostrae, & opera nostra specialiter stabunt ante oculos nostros, accusantes nos apud DEVM nostrum. Tertius Rex scilicet Mors, dabit PALILIVM: in quo scribitur, TEO0. Ille rex concedit tibi tantum de terra, quantum corpus tuum poterit tegi. Et lice Alexander, ita magnus fuerit, quod toti mundo imperauerit: tamen eum mor: tandem inuasit, & pallium quale alijs tale sibi concessit. Ad cuius tumulum plures philosophi conuenerunt, quorum unus dixit: Alexander heri ex auro fecit amplum thesaurum, nunc econuerso de eo facit angustum sepulchrum. Alter dixit: Heri Alexander multos potuit liberare: hodie mortis iacula non potuit euitare, &c

Et non solum mors abscondit mortales corporaliter, sed etiam spiritualiter. Vnde optime scripsit: Secundus philosophus de ista materia, cum inquirere tur ab eo, quae esset propria conditio mortis. Scripsit in quadam charta duos circulos, & in medio diuisit pergamenum uel chartam sic scriptam. Et cum circumstantes hanc uiderent & non intelligerent, accessit quidam discipulus eius, & scripsit inter duos illos circulos, BEIVI. Et sic ex omnibus literis col lectis magistri & discipuli, habebatur OBRIVIO. Reuera sic facimus & nos in isto mundo duos circulos. Corpus facit unum circulum, & parentes alium Nam corpus egreditur de terra, unde nascitur, & ad eam per separationem a nimae reuertitur. Et isto modo sit circulatio ab uno puncto uitae ad eundem punctum mortis, iuxta illud: Puluis es & in puluerem reuerteris. Sed paren tes faciunt alterum circulum: Quia quando puer uel infans nascitur, mox ad ducunt eum ad Ecclesiam *, ut sacrum suscipiat baptismum: & quando mo ritur, ipsum reportant, ut sepeliatur: & sic terminatur circumferentia secundi circuli. Postquam autem isti duo circuli fuerunt terminati, & corpus sepul tum, adiacet substantiae OBEIVIO. Quia pergamenum tuum, uel charta erit uacua, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 46