Moralitas 12
Moralitates 12
LEgitur in historia ntheniensium, quod quidam nobilis deliquit contra suum regem: In cuius transgressione pracepit Rex, ipsum O omnes sibi affines exu lari. Contigit autem ipsum filium regis pro amore & pietate illi delinquenti amorem & subsidium ministrare. Quo audito, Rex suam dictauit senten tiam, vt & filius suus in exilium deportaretur. Filius autem accepta sententia exi lij arma sua mutauit, & fecit sibi scutum nigrum, in signum magni doloris & tristi tiae. In medio autem istius scuti fecit scribisic: VHA. In vltimo puncto ipsius scuti fecit scribi, MOR8. In puncto dextrofecit scribi, INEORTVNRVVM. In sinistro puncto fecit scribi sic, REMEDIVM. In circuitu vero scribebatur sic: En iam non inuenitur, quod mors & vita & infortunium in omne BONVM conuertantur: Iste Filius ita bene se gessit tempore exilij, quod inde reuocatus est, & Regi in eo com placuit, & pristinae hereditati restitutus est. qui in suo reditu mutauit arma sua & fecit scutum album, in signum latitiae & iucunditatis, & in medio ipsius scuti scribe batur sic, ODIVM: in vltimo, AMORin dextro oHEENSA: in sinistro, PAR In circuitu scriptum erat: Dolor & miseria in tempore cessant. Nam odium in amo rem, offensa in reconciliationem iam conuertuntur.
PEr istum nobilem regem intelligo DEVM Patrem, conditorem coeli & terrae: per nobilem qui praeuaricatus est contra eum, intelligo primum pa rentem nostrum Adam, qui de Paradiso exulatus & in mundum istum re legatus est. Sed Filius DEI compatiens ipsi Adamo, condemnatus est exilio & relegatus de coelo ad terram. in quo exilio mutauit arma sua, quando no stram naturam assumpsit, in quibus armis scripsit ista quatuor, uitam, mortem, infortunium & remedium. Vitam gratiae dedit fidem suscipientibus: mortem miseriae dedit renunciantibus: infortunium uindictae dedit daemonibus: reme dium dedit sanctis patribus. Iste namque Filius ita egregie se habuit, quam diu fuit in isto mundo, quod reuocatus est ad coelum, & haereditati, quam habuii ante constitutionem mundi, restitutus. In quo reditu mutauit arma sua, quan do corpus suum ostendit glorificatum omnibus. Et in istis armis scripsit haec quatuor: uidel. odium, amorem, offensam & pacem. Quia odium est conuersun in amorem, offensa conuersa in concordiam & pacem fidelium Christianorum.
On this page