Text List

Moralitas 2

Moralitates 2

LEgitur in historijs Romanorum, quod quidam magnus princeps habuit duos filios: senior morabatur cum patre in quodam palatio, & tunior in castro periculoso. Qui scripsit tres epistolas per tres nuncios diuersos. sed quaertam per illum seniorem. Tenor primae litere a patre dictate per primum nun cium, talis erat: Feccatum & immunditiam totaliter relinque. 7. Virtutibus & ho nestati te coniunge. 7. Tenor secunde litere misse per secundum nuncium talis erat. Dilige Dominum corde & voluntate: quoniam ad similitudinem suam creauit te Tenor tertie literae perlate per tertium nuncium talis erat. Sine amore non poteri saluari: propter carentiam enim eius homo perierat. Tenor quarte litere misse per seniorem filium talis erat: De omnibus tuis nihil peto, nisi vt me sicuti tuum ger manum diligas.

MORARIS ExpOSIT1O. Dpropositum. Ille princeps est DEVS, qui habuit duos filios: quorum senior est CHRISTVS IESVS, qui moratur cum suo Patre in coelo tan quam in palatio proprio. Filius minor, est natura humana, qui moratur in mundo tanquam in castro. DEVS autem annunciat humanae naturae istas qua tuor literas. Prima litera est: peccatum & immunditiam relinque, &c. Ista li tera in lege naturae fuit missa per primum patriarcham Abrahamum. Quia i pse ita munde uixit in * coniugali statu, ut Beatus Augustinus dicit in libro de bono coniugali, cap. 20. Quod castitas quam beatus lohannes Baptista habuit in sua virginitate, non sit praeferenda castitati Abrahae quam habuit in matrimonio, & in meritum matrimonij casti. Dicit Apostolus: Viri diligite u xores uestras: & CHRISTVS inquit: Quos DEVS coniunxit, homo non se paret. Secunda litera est: Dilige Dominum, &c. Ista litera fuit missa in lege scripturae per Moysem. Quia ipse promulgauit legem dilectionis DEI, quam DEVS suo proprio scripsit digito: & ipse primo promulgauit: Quoniam DEVS creauit hominem ad imaginem & similitudinem suam. Tertia litera est: sine amore non poteris saluari. Ista litera est missa in lege prophetarum per leremiam prophetam: Quoniam ipse prae caeteris prophetis lamentabatur ge nus humanum perditum propter carentiam amoris diuini. Vnde ipse dicit: Defecit gaudium cordis nostri: uersus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis nostri: uae nobis, quia peccauimus. Quarta litera est. De om nibus tuis nihil peto, &c. Ista litera missa est in lege gratiae ad nos per filium suum seniorem IESVM CHRISTVM, per quem sunt condita secula, qui in trauit in uterum Virginis gloriosae, ex qua uerus homo natus est, & noster fra ter & Saluator factus, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 2