Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Utrum diuina persona visibiliter mittatur. Quod non. quia inuisibile non potest visbiliter mitti: sed persona diuina est simpliciter inuisibilis. ergo etc.
⁋ Ad oppositum. matthei. iii. dicitur de spiritu sancto quod descendit in columbe specie. Ad istam questionem primo distinguo de missione visibili. quia vna est per realem assumptionem nature create visibilis in vnitatem diuine persone. alia est sine tali assumptione. Primo modo fuit filius missus in incarnatione. quando naturam humanam in vnitate persone sibi vniuit. sed de illa missione patebit in tertio libro. Secundo modo fuit spiritus sanctus missus in noua lege. et de ista missione est praesens quaestio.
⁋ Circa primum dico quod missio visibilis est apparitio aliquarum rerum corporalium facta circa creaturam rationalem humanam. eidem creature rationali missionem inuisibilem diuine persone representans. Quod sit apparitio rerum corporalium patet. quia aliter non posset esse visibilis. quia diui na persona in se non est visibilis quod sit circa creaturam rationalem patet. quia non mittitur nisi creature rationali. Quod repraesentet missionem inuisibilem patet. quia creatura corporalis nunquam apparet nisi ad repraesentandum aliquem effectum specialem circa illud cui mittitur. sed non nisi ad repraesentandum effectum qui est gratia gratum faciens. qui non est sine missione inuisibili spiritus sancti. ergo etc
⁋ Est tamen aduertendum quod non semper significat missionem inuisibilem: tunc sic primo fieri quondo est missio visibilis. sed significat missionem visibilem tunc esse vel prius fuisse et ad huc permanere. quia quando spiritus sanctus visibiliter christo mittebatur et descendit super eum in columbe specie: non tunc primo accepit gratiam nec tunc primo in eum visibiliter mittebatur spiritus sanctus sed prius. quia nec etiam gratia fuit in eo augmentata. Similiter quando visibiliter mittebatur apostolis actuum ii non tunc primo fuit missus eis in uisibiliter. quameuis tunc fuerit in eis gratia augmentata. Aliquando autem quando aliquibus mittebatur tunc pri mo eis inuisibiliter mittebatur.
⁋ Circa secundum dico quod ista missio fuit facta in noua lege christo et discipulis et credentibus. sicut patet in euangelio et actibus aplorum: quamuis fuerunt facte apparitio nes aliquibus sanctis in veteri lege. non tamen repraesentabant ex se missionem inuisibilem. sed principali ter fiebant propter alias rationes
⁋ Sed tunc est dubium quales species ille fuerunt. scilicet vtrum fuer runt vere res sicut apparuerunt.
⁋ Dicendum quod potuerunt esse tales res quales apparuerunt et poterant esse aliquem alie. etiam conuenientes cum veris rebus in quibuscumque accidentibus exterioribus. Unde quando spiritus sanctus visibiliter mittebatur in specie columbe. potuit fieri per veram columbam et per aliquam aliam rem de nouo formatam habentem exteriora accidentia similia accidentibus columbe et sicut deo placuit ita factum est.
On this page