Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Secundi libri sententiarum. Questio prima. CIrca secundum sentetiarum queritur. Utrum creatio actio qua deus dicitur formaliter creans differat ex natura rei a creatore.

Quod sic: quia contradictoria non verificantur de ali quo sine distinctione ex natu ra rei: sed deus est modo creans: et prius non fuit: ergo. Sed hec distinctio non est in creatura: quia nondum est ergo a deo differt creatio: igitur etc.

⁋ Item productio differt realiter a producente et producto si sit realis sed creatio est huiusmodi: ergo etc. Ite relatio realis distinguitur tam a fundamento quam a terino: sed creatio est huiusmod ergo. minor patet: quia positum extremis. scilicet deo a creatura non oritur creatio: sed positum extremis oritur relatio: ergo.

⁋ Ite tria requisita ad relationem realem saluantur hic: quia hic fundamentum est reale: scilicet essentia diuina: sed diuina essentia et extrema distinguntur realiter: quia deus et creatura: et oritur lex natura rei: quia posita creatura statim dicitur deus creans

⁋ Istem omni relationi reali correspondet terminus realis: sed creature ad deum est relatio realis ergo etc.

⁋ Istem nihil denominat aliquid realiter nisi sit ipsum reale: sed deus dicitur realiter creans: ergo etc.

⁋ Ad oppositum arguitur sic. Si creatio actio differt reali ter a deo: ergo est creatura: probatur quia capit esse a deo post non esse: et si sic igitur per creationem. De illa creatione quaero vtrum differat a deo vel non. Sed sic erit processus in infinitum. si non: statur in primo: e eadem ratione distinguitur: similiter illa creatio non potest esse deus certum est: ergo est alia res.

⁋ Dicitur communiter quod creatio actio dicit respectum rationis: quod probatur. quia quando aliqua distinguntur et referuntur ita quod vnum de pendet ab alio et non econtra: in non dependente est tantum relatio rationis. sed deus et creatura distinguntur et referuntur: et creatura dependet a deo: et non econ tra: ergo etc. Item inter quae est mutua dependentia: est mutua relatio realis. exemplum in qualitatibus et quantitatibus: et vbi non est talis dependentia non est talis relatio: sed realis in vno extremo et rati poenis in alio: sic est in proposito: igitur etc

⁋ Contra istam opinionem. quando aliquid equaliter denominatur ab ali quo siue intellectus sit siue non: illud denominans non dicit formaliter respectum rationis. Istud patet: quia quod non habet esse nisi per aliud non potest denominari nisi aliud sit: igitur per oppositum quod denominatur siue sit aliud siue no: non potest esse denominatum per illud aliud aliquo modo: sed deus denominatur creans siue intellectus sit siue non sit: loquendo de quocumque intellectu per impossibile: quia licet deus non possit producere animam rationalem sine intellectu: tamen absolute si per impossibile non esset intellectus posset eam producere: igitur etc.

⁋ Item illa d enominatio quae oritur positum extre¬ mis circumscripto omni intellectu non dicitur per operationem intellectus: sed posito deo et lapide circumscripto omni intellectu per impossibile est deus creans: ergo etc. Si dicas quod dicitur creans: non quia in eo est aliqua relatio: sed quia terminat relationem realem creature

⁋ Contra. Ex hoc se queretur propositum: quia si propter hoc dicitur deus creans: quia terminat relationem realem crea ture: ergo relatio non dicit respectum rationis.

⁋ Item ante omnem operationem intellectus deus dicitur vere creans: et ita post: sed ante omnem operationem intellectus quam tu ponis causare relationem rationis denominatur deus creans: ergo et post.

⁋ Ite quicunque possunt equaliter compra ri adinuice possunt equaliter habere relationes rationis et denominari ab eis: sed intellectus non potest compare vnam creaturam ad aliam: sed comparat creaturam ad deum: ergo creatura potest dici creans aliam cteaturam sicut deus

⁋ Si dicis quod vna compratio est falsa: et alia vera: et ideo compratio vera denominabit: non autem falsa. Contra. set alsitas et veritas non impediunt re lationem rationis causari: quia sicut causatur respectus rationis quando compratur homo ad animal: sicut ad genus: ita causatur relatio rationis quando comparatur homo ad asinum per ydentitatem: dicendo hominem esse asi num: igitur etc.

⁋ Ite concedit propositum: quia ex hoc quod vna propositio est vera et alia falsa: est ponere aliquod primum ex natura rei: quare vna est vera et alia falsa: quia in eo quod res est vel non est etc. Ite nullus respectus rationis potest esse: igitur creatio non dicit respectum rationis. Atecedens patet quia si sic: aut habet esse subiectiuum aut obiectiuum. non subiectiuum: quia tunc esset relatio realis. non obiectiuum: sicut esse cognitum: quia hoc maxime veritatem haberet intelligendo propositionem comparando subiectum ad praedicatum et ibi non oportet ponere. Probatur quia intellectus intelligendo praecise subiectum praedicatum et copulsam nls lo alio penitus intellecto intelligit totam propositionem: ergo non est talis respectus causatus subiecti ad praedicatum

⁋ Item si debet poni talis relatio realis hoc maxime esset propter istas intentiones: genus species: subiectum praedicatum: sed quodlibet istorum est rationis quia possum intelligere conceptum generis: et speciet quae tamen habent esse obiectiue absolute sine aliquo respectu rationis eodemodo de subiecto et praedicato

⁋ Ite contra rationem positionis sue: quia secundum eum causa non dependet ab effectu: et tamen habet relationem realem ad effectum. Exemplum Sol non dependet ad vermem: et tamen realiter refertur ad vermem: sic in proposito. licet deus non dependeat a creatura adhuc potest realit referri ad creaturam.

⁋ Istem contra hoc quod dicit: quod aliquando causa perficitur per effectum. Contra. Smne recipies inquantum tale est patiens: et habet magis rationem patientis quam agentui: igitur si quaelibet causa naturalis recipit respectum magis patitur quam agat

⁋ Ite co tra hoc quod dicit quod actio divina distincta est a sua substantia: et ideo non potest esse alia media relatio dei ad creatu ram: quia aut accipit actionem pro fundamento vel respectu vel aggregato ex vtroque. si primo modo: eodem modo est in creatum illud quod est principium et fundamntum actionis potest esse sua substantia: patet de accidente ad subiectum: saltem accidens est principium elicitiuum actionis: et tunc diceretur quod substantia creature est sua actio Si autem accipiatur pro respectu reali. Contra ipsemet dicit quod dicit respectum tantum rationis: et tale non potest esse essentia diuina: nec etiam aliquis respectus realis dei ad creaturam. Nec potest accipi tertio modo: quia nullum tale est essentia diuina: ergo non est po nendum propter identitatem actonis diuine et sue substan tie quod creatio non differt a deo magis quam a creatura

⁋ Ideo dico quod creatio actio non dicit respectum rationis nec respectum realem. quod non respectum rationis patet ex dictis. quod non respectum realem probatur: quia relatio realis differt realiter a fundameto vel ab illo quod refertur: sed creatio non potest dicere talem relationem in deo. probatur quia non est ibi distinctio nisi essentie et relationum et personarum relatarum dico ad intra: sed re latio creatio actio non dicit aliquod istorum: patet discurrendo.

⁋ Item si sic: aut est differens realiter ab essentia aut formaliter: si realiter ergo componeret cum ea et mutaretur subiecta essentie: quia illa relatio adue¬. niret sibi de nouo. non formaliter. quia sic denominaret deum ab eterno sicut quodcumque attributum: et per consequens deus esset creans ab eterno. et sic creatura esset ab eterno

⁋ Ad questionem igitur dico de relatione rationis sicut de relatione reali: quia relatio realis nil positiuum addit reale: dicit enim extrema relata et non aliam habitudinem vel rem mediam inter correlativa. Exemplum similitudo non dicit aliquid nisi duo alba vel significat vnam albedinem connotando aliam: et ex hoc sequitur quod deus non potest facere duo alba nisi sint similia: quia similitudo est ipsa duo alba. Eodem modo relatio rationis nihil dicit nisi ipsa extrema relata praecise et nihil aliud quodcumque medium inter extrema relata praecise: sicut in quaestione sequenti patebit. Ideo creatio actio nihil dicit vel significat praeter essentiam diuinam connotando vel dando intelligere existentiam creature quae nullo modo potest esse nisi posita essentia diuina: ita quod si per impossibile deus non esset intelligens: creatura tunc perduceretur ab essentia diuina: adhuc illud nomen creatio actio vel conceptus significaret diuinam essentiam connotando creaturam sine omni respectu.

⁋ Et si quaeras in quo est creatio actio: dico sicut supra dictum est de realitate: quod quando est aliquod nomen significans plura realia non est quaerendum in quo est illud nomen vel conceptus sic significans: sed quaerendum est quid denominatur ab illo: et dico quod essentia diuina principaliter et creatura secundario et connotatiue: ita quod hoc nomen duo significat quantum ad suum significatum totale: licet vnum principaliter et aliud connotative sine omni respectu medio rei vel rationis: et ista via vitat multa inconuenientia quae oportet ponere secundum ponentes relationes distinctas a fundamento. Si em diuersitas vel distinctio inter aliqua esset relatio realis puta inter a et b de ista relatione est quaerendum quomodo distinguitur ab alio respectiuo vel absoluto si per seipsum eadem ratione esset standum impriemo in absolutis quae distinguuntur seipis si distinguntur per aliam relationemom: aut distinguntur a primo respectu et ab absolutis: et tunc similiter querendum est de illo: et sic esset processus in infinitum sed secundum istam opinionem debet dici quod a et b distinguntur seipsis primo: ita quod hoc nomen distinctio significat ipsa duo disticta absoluta et non aliquem respectum medium: vel significat vnum principaliter et connotatiue aliud. Si dicas quantum ad respectum rationis quod intellectus comparat vnam rem ad aliam: quae nullo modo comparantur ex natura rei: et intellexit talem comparationem existentem: quia fundamentaliter in vno et terminatiue in alio referri: et sic cau satur relatio rationis inter aliqua quae non referuntur ex natura rei. Contra. intellectus intelligens illa quae non refe feruntur ex natura rei intelligit falsum: quia ab eo quod res est vel non est etc. Exemplum: si intelligam deum esse creaturam: nulla causabitur relatio: sed solum false intelligitur ibi esse relatio quae nullo modo est ibi: et sic non probas intellectum facere relationem rationis: sed solum probas quod false intelligis aliqua compari. patet igitur quid est creatio actio siue accipiatur pro voce siue pro conceptu. Contra ista quod creatio dicit respectum probo: quia omne quod secundum suum esse est praecise ad aliud dicit respectum. Creatio est huiusmodi igitur etc. maior patet in praedicamentis per diffinitionem relatiuorum: minor probat. quia sicut pater de alicuius pater: ita creans dicitur alicuius creans puta creature.

⁋ Item secundum Aug. deus est refugium nostrum respectiue et dominus: ergo creator.

⁋ Item secundum eundem quod non dicitur ad se dicitur ad aliud creatio est huiusmodi igitur etc

⁋ Item creatio est actio vel productio: sed omnis actio dicit re spectum: quia non est maior ratio de vna quam de alia

⁋ Item quod sit dare respectum rationis probo sic. subiectum propositonis potest cognosci quantum ad esse absolutum in eo et illud quod est praedicatum similiter: et tamen vnum non dicit magis rationem subiecti quam praedicati: nec econuerso. Exemplum possum intelligere hominem quantum ad intrinseca omnia congnitione simplici et incomplexa et animal similiter: vel eadem cognitione vel alia: et tamen non intelligere hominem esse subiectum respectu animalis: ergo erit respectus non rea lis sed ratonis. Eodem modo arguo de illo quod est genus et de illo quod. est species: quia vtrumque potest absolute intelligi: et tamen vnum non intelligitur vt genus: nec aliud vt species.

⁋ Item sicut respectus realis fundatur in re in esse reali: ita respectus rationis in re cognita.

⁋ Item creatio non tantum dicit essentiam diuinam connotado existen¬: tiam creature: sed dicit essentiam creature vt causatur. a deo: igitur non tantum dicit illa absoluta.

⁋ Item creatio est prior re creata: et productio est prior re producta: igitur dicunt respectu. Ad ista dico secundum Aug. et magistrum sententiarum quod sicut aliquod potest habere appella tionem relatiuam sine relatione reali: et hoc dico appellationem realem ita aliquis potest habere appellationem relatiuam rationis sine omni respectu rationis: et ideo omnia argumenta quae probant quod ibi est relatio rationis quod deus est gubernator conseruator dominus creator etc. talia concedo quod deus dicitur talibus nominibus secundum appellationem relatiuam rationis: et est sic intelligendum quod deus est denominabilis ab istis nominibus quai significant principaliter deum et connotant existentiam creature in effectu vel dant intelligere: et ideo vocatur appellatio relatiua: quia quando intelligo creationem non intelligo tantum deum: sed aliud puta connotatum: et non oportet ponere propter hoc aliquem respectum realem vel rationis: tamen talis appellatio non potest competere sine nomine significante vnum connotando aliud.

⁋ Ad primum tunc dico quod nomen vel oceptus creationis est ad aliud: non quod significet ali quem respectum: sed quia ipsum nomen non importat praecise vnum sed cum hoc quod significat vnum connotat aliud: et inter illa significata siue importata per illud nomen est distinctio absolutorum non sicut relatiuorum.

⁋ Ad aliud dico quod deus dicitur refugium: non proptet relationem realem vel rationis secundum appellationem relatiuam: et hoc est: quia conceptus refugii vel vox significat principaliter deum aliquid connotando sine omni comparatione: et hoc non habet vox ex natura sua: sed ex impositione instituentis: cuius ratio est: qui tales voces sunt significatiue animalibus discipl nabilibus puta cani symee et non aliis: et tamen non esset verum si vox significaret ex natura sua. Ad aliud dico quod creator non dicitur ad se: quia secundum quod hoc nomen sibi conuenit non tantum significat vnum: sed plura: licet vnum principaliter et aliud connotando.

⁋ Ad aliud dico quod productio dei ad extra signuitat essentiam diuinam et consequeno tat creaturam existere.

⁋ Ad aliud de subiecto et praedicato genere et differentia dic vniversaliter quod nullus respectus rationis est ponendus in deo nec in creatura: nisi sit propter istas intentiones secundas genus. species subiectum et praedicatum: et ideo vel nullibi sut ponende vel ponuntur ibi solum. igitur nec relationes de genere relationis distincte ab extremis sunt ibi ponende: sed neccesse est poneter aliquos respectus extrinsecos quai formaliter non partinent ad aliquod genus cuius ratio est: quia impossibile est quod aliqua extrema contrdictionis successiue verificentur de aliquo nisi propter mutationem alicuius positiui abs luti vel respectiui. hoc dico in eo de quo contradictoria verificantur vel in alio si nullus modus gramatical vel logicalis impediat: sed si deus haberet naturam assumptam et post dimitteret eam: tunc non diceretur filius dei vnitus nature cum prius esset vnitus: et similiter de natura assumpta: et tamen omne absolutum quod nunc est tam spi rituale quam corporale facta vnione adhuc erit natu ra dimissa: saltem hoc est possibile per potentiam diui nam: ergo oportet neccsaio quod vnio dicat aliquem respectum mo acquisitum de nouo quae non fuit prius ante vnionem eodem modo de materia et forma substantiali de substantia et accidente: si primo fuerit separata per potentiam diui nam et postea vniantur dicuntur iste partes vniri et prius non: et tamen omnia absoluta quae nunc sunt in composito prius fuerunt quando partes fuerunt separate: et per consequens neccesasio or ponere respectum inhesionis inherentie distinctum a fundamentur et a terminis: et eodem modo de approximatione: quia ignis multum distans ab aqua non poest agere sed approximatus potest et habet omne absolutum quod prius habuit et nihil plus. igitur neccesaio approximatio erit respectus realis: et hoc modo se habent partes ad totum siue sint essentiales siue integrales: nec ista potest quis euadem per modos gramaticales: et logicales: quia si nullus intellectus esset nec aliquis modus gramaticalis vel logicalis adhuc possent extrema contradictionis sue cessiue verificari de aliquo: vt patet in exemplis iam positum et propter oppictum istius non oportet aliquam relato nem ponere de genere relationis distinctam a fundamentu et terminis: quia statim positum fundamentis sequitur denominatio relatiua. Exemplum de duobus albis que non possunt esse per potentiam dei quin sint similia et habeant istam denominationem siue alba sint approximata siue non: nec est transitus de contradictorio in contradictorium sine acquisitione vel deparditione alicuius positiui: vel in eo de quo dicuntur contradictoria successiue vel in alio qui vnum album modo non simile non potest fieri simile: nisi generetur nonuum album: et per consequens acquiritur aliquod absolutum. Et tota ratio istius est: quia similitudo simul significat duo alba immediate sine relatione media vel vnum principaliter et aliud connotatiue: et ideo non potest dici de aliquo nisi quando ista alba coexistunt: ita quod vniversalie similitudo vnius extremi ad aliud vel significat ipsa extrema equae primo: vel principaliter vnum et connotatiue reliquum. vt similitudo albedinis ad albedinem significa duo alba: nigredinis ad nigredinem signicat duo nigra: et sic de aliis.

⁋ Et si dicas quod eadem ratione non oportet ponere aliquos respectus extrinsecos: quia vnio partium non significat ipsas partes absolute sed vt sunt in toto: eodem modo inherentia accidentis non significat ipsum accidens absolute: sed vt est in subiecto: et ideo quando est in subiecto potest de eo probari: et quando non est non: et hoc sine omni respectu medio

⁋ Contra quaero quando dicitur inherentia significa accidens vt in subiecto: aut inherentia signicat praecise aliquod absolutum aut significa accidens absolutum: aut signicat accidens connotando subiectum: aut significat rectum aliquem non primo mo nec secundo: quia vt sic quandocunque existeret accidens ab solutum et subiectum praedicaretur inherentia de acci dente sicut est in aliis de similitudine quod est manifeste falsum: sicut si deus separaret accidens a subiecto et vtrumque conseruaret. igitur relinquitur tertium. et sic habentur propositum. et eodem modo si significet accidens absolutum vt in subiecto. quid addit accidens in subiecto super accidens absolutum aut nihil: aut aliquid: aut absolutum: aut respectiuum. et est arguendum vt prius. Sic ergo patet quod non oportet ponere aliquam relationem in genere relatonis distinctam a fun¬ damento: nec rationis in deo. sed necario oportet po nere aliquos respectus extrinsecos. Sed redeo ad propositum: et dico quod illud quod est subiectum potest absolute intelligi: et illud quod est praedicatum simpli citur: et tamen vnum non habet rationem subiecti: et aliud pridicati: et hoc non est propter defectum alicuius respectus rationis: sed propter defectum alicuius conceptus absoluti: puta conceptus importati per compulam. Exemplum homo potest intelligi absolute: et animal similiter. et tamen non oportet nec quod homo sit subiectum: nec animal praedicatum: quia deficit conceptus quidam absolutus importatus per hoc verbum est. Sed habito isto conceptu: cum conceptu hominis et animalis: siueintelligatur vnico actu: siue distinctis necesse est quod homo sit subiectum: et animal praedicatum: sine omni respectu medio

⁋ Si quaeras vtrum ille conceptus compule includat conceptum absol utum subiecti et praedicati: vel est conceptus distinctus ab vtroque vel non. si primo modo tunc conceptus compule esset tanquam forma totius complexi distinctus aliquo modo a partibus comiuncti et diuisim sicut ponit Ioh. de forma totius in re extra quod intendis vitare. si secundomodo tunc videtur quod per istum conceptum non habemus plus rationem subiecti et praedicati quam sine ipso. Dico quod dicit conceptum communem distinctum a conceptibus extremorum: sicut vnum ens rationis distinguitur ab alio vel ab ete reali. Et dico quod si tantum habeam conceptum compule: et non conceptum extremorum: tunc nec habeo subiectum nec praedicatum. sed si habeam conceptum totalem: et cum hoc conceptum extremorum: siue hoc sit per vnum actum siue per tres: quorum vnus terminetur ad id quod est subiectum: et alius ad compulam: et tertius ad id quod est praedicatum necario habeo subiectum et praedicatum sine omni respectu rationis. Si quaeratur quo conceptus compule est communis. dico quod non per praedicationem: sicut est conceptus extremi: sed est communis per vnionem: quia vnit duo extrema adinuicem

⁋ Si dicas prius dictum est quod vnio dicit respectu: igitur hoc dicit respectum. Respondeo. vnio in re necario dicit respectum realem: sed in ratione non oportet quod dicat respectum realem nec rationis.

⁋ Si dicas quod nunc sunt extrema vnita in ppositione et prius non: ergo oportet quod aliquid acquiratur de nouo absolutum vel respectiuum.

⁋ Respondeo quod non sunt vnita: tunc fit etiam conceptus compule quae non sunt bus: et propter istud absolutum dicuntur modo vnitaet prius non. Si dicis quod iste conceptus non est rationis ita quod tantum habeat esse obiectiue in anima: quia iste conceptus significat inherentiam praedicati ad subiectum. sed ista inherentia est respectus realis per te. Aut saltem sic est vt haec sorti inest haec albedo. hec enim extrema sunt respectus et compula similiter. quia compula est respectus realis inherentie. Dico quod non tantum signifitat inherentiam praedicati ad subiectum: quando praedicatum distinguitur realiter a subiecto et sibi inest reali ter: sed quando praedicatum est omnino idem: vel quando illud pro quo supponit subiectum est omnino idem cum illo pro quo supponit predicatum. Exemplum primi iam posi tum est. Exemplum secundi. Angelus est ssubstantia: deus est ens in istis nulla est inheretia a parte rei inter praedicatum et subiectum: sed tantum in conceptu: et hoc non est aliud nisi per compulam denotatur quod illud pro quo supponit subiectum est idem cum illo pro quo supponit praedicatum. ex hoc patet quod conceptus importatus per compulam non est respectiuus sed absolutus: sed tamen bene potest significare respectum inherentie accidentalis. et sic dico quod in ista propositione homini inest albedo per compulam importatur conceptus absolutus qui habet tantum esse obiectiue in anima et est communis per vnionem sicut prius dictum est: et est communis per praedicationem respectibus inherentie accidentalis: quia ille conceptus potest bene assignare tales respectus: et pro illis potest supponere: et de illis potest praedicari. primo modo dicendi sicut conceptus entis licet sit absolutus potest tamen supponem pro respectibus et significare relationes et de eis praedicari. primo modo vnde secundum istam viam quando sic dico homin inest albedo: conceptus compu le potest significare istum respectum: sed non adequate multos alios: et ideo tantum habet esse obiectiue in intellectu Et sciendum est quod est aliud in ista propositione homo est albus: et homin inest albedo: quia in prima subiectum et praedicatum supponunt pro eodem puta pro supposito hominis: quia alias esset propositio falsa. et ideo conceptus communis est ibi tamen communis per vnionem non per praedicationem quando subiectum et praedicatum sunt omnino idem: ibi conceptus compule non significa inherentiam actualem aliam: et ideo est ibi conceptus compule tamen communis per vnionem. Sed in secunda subiectum et praedicatum significant et supponunt pro distinctum rebus quarum vna est in alia: et ideo ibi conceptus compule non est tantum communis per vnionem extremorum: sed per praedicationem qui ibi significa inherentiam accidentale praedicati ad subiectum et pro ea potest supponere.

⁋ Pot tamen aliter dici quod conceptus quem importet compula est respectiuus et quod tantum habet esse obiectiue in anima per istum modum qui iste conceptus primo abstrahitur ab inherentiis suis accidentalibus et immediate: et ideo est conceptus respectiuus: et ideo est aliquando communis per vnione extremorum. verbi gratia. quandocumque illud pro quo supponunt subiectum et praedicatum est omnino idem: conceptus importatus per compu lam est communis tantum per vnione extremorum: quandoque enim est communis per praedicationem et vnionem. Exeplum quando aliquid signicat subiectum et illud pro quo supponit praedicatum sunt distincte res quarum vna inest alteri: et sic co ceptus compule est communis per vnionem extremorum et per praedicationem: quia praedicatur de illa inherentia quae est re spectus accidentalis in primo modo dicendi per se: sed ex hoc non sequitur quod compula significet respectum rationis. qui licet ille respectus rationis sit tantum ens rationis quia habet esse tantum obiectiuum: non tamen est respectus rationis: quia ille solum causatur per intellectum comparantem: et iste conceptus producitur per intellectum abstrahentem: sed iste conceptus signicat verum respectum realem: licet sit in se tantum ens rationis

⁋ Sed cor. quia nunquam conceptus sincathegoreumaticus potest supponere pro aliquo: nec tunc potest esse subiectum vel praedicatum sicut nec duo sincathegoreumata: sed siue dicat conceptum compule absolutum vel respectiuum solum sincathegoreumaticus est. igitur non obstante quod potest significtre respectum realem non tamen potest suppone nec probari de aliquo in primo modo dicendi per se. vnde con eptus cathegoreumaticus est quae per se po situs aliquid significat sicut homo animal: et talia quae possunt esse subiecta et praedicata in propositione. Sicathego reumata sunt illa quae per se posita nihil sigificont sicut est esse per se inquantum formaliter. Et ideo dico quod in ista propositione sorti inest albedo. melius est dicereque compula significet illam inherentiam accidentalem: et tunc totum complexum habebit esse extra animam: quia tam extrema quam compula. vel si complexum habet tantum esse obiectiue quod compula habet tantum conceptum abiolutum communem per vnione non per praedicationem: licet ille conceptus significet respectum realis inherentie. et sicut dictum est de subiecto et praedicato: ita dicendum est de genere et disferentia: quia genus dicit quod significat illum conceptum et conno tat illa plura de quibus praedicatur: et licet possim intelli tere illum conceptum absolutum primo icabilem de pluribus differentibus specie: ita quod significet illum conceptum et com notet illa plura de quibus praedicatur: et licet possim intelligere illum conceptum absolutum non tamen sub ratione generis possum intelligere illum conceptum et illa de quibus immediate praedicatur: et illa a quibus immediate abstrahitur nisi intelligam rationem generis siue intelligam ea eodem actu siue distincto actu: sed propter hoc quod intelligo talia plura nullum habeo respectum rationis: igitur etc.

⁋ Ad aliud dico quod respectus realis magis fundatur in re in effectum quam respectus rationis in re cognita: quia primum est necessarium ponere maxime in illis vbi extrema absoluta omnino possunt esse eodem modo sepa rata et postea vnita sine aliqua mutatione vel motu ad formam vel sine motu locali. sicut in vnione nature humane ad su ompositum diuinum: forme cum materia: accidentur cum subiecto: quia deus posset separare materiam a forma: accidens a subiecto: et illa in esse conseruare: et eodem in loco totaliter et post reunire. oportet igitur in illis necessario ponere respectum vnionis accidentalem: sed nunquam vbi manent ea dem absoluta et est motus localis: oportet ponere inter illa tales respectus: sed omnia possunt saluari per negationes. Exemplum. ignis non poest agere in aquam nisi approximatus: et quando approximatur potest agere. hec approximatio non est respectus realis: sed ista contradictoria posse et non posse agem verificantur de igne successiue propter motum localem propter quem acquiritur vna negatio in igne quae prius non fuit: scilicet quod quando ignis approximatur non sunt tot media inter igne et aquam sicut quando non approximatur. vnde per motum localem acquiritur igni negatio multorum mediorum propter quam potest modo agere et prius non. sicut corpus dicitur nunc in loco in quo prius non fuit propter negationem ydentitatis corporis continentis nunc et non prius: scilicet quod corpus et superficies corporis nunc continentis non est superficies cor poris prius continentis. Et similiter dicitur aliquid existere in isto tempore et prius non: quia nunc coexistit alicui successiue cui prius non conexistebat: et sic de aliis vbi superflue ponuntur multi respectus.

⁋ Ad aliud dico quod creatio non tantum dicit existentiam crea ture sed importat quod creatura non potest esse nisi diuina essentia existente: licet non sequatur econtra: et hoc sine omni respectu relatonis

⁋ Ad aliud dico quod creatio quantum ad suum totale significatum non est prior crea tura: et quando dicitur quod productio est prior re producta dico quod si ponatur quod actio et productio sunt respectus quod necessario erunt posteriores ipso effectu producto: quod patet ex duabus propositionibus. pria est quod respectus est posterior suo fundamento et terimo. Secuna est quod respectus mutui sunt simul natura et intellectu. ex prima arguitur sic. fundamentum vel terminus cuiuslibet respectus qui est inter effectum et causam: quia est fudamentum respectus effectus ad causam: et est terminus respectus effectus cause ad effcntum: sed fundamentum ab solutum siue terminus est prior respectu fundato in illo siue terinato ad illud: igitur isti respectus. si po nantur sunt posteriores effectu et causa similiter. Ex secunda propositione arguitur similiter. respectus mutui sunt simul na tura et intellectu: ergo quicquid est prius vno illorum est prius altero: sed effectus est prior respectu fundato in eo: ergo est prior respectu fundato in causa: et hoc est verum. Unde est talis ordo quod primo est absolutum in causa et proximum quod se quitur est absolutum in effectu: et tunc si sint tales respectus sequuntur illi respectus. Ex hoc sequitur quod bene possunt esse causa et effectus producens et productum sine omni respectu rationis: quia causa et productio significausat naturam absolutam cause et connotant effectus: econtra est de effectu et productione passiua: u principaliter signficat effectum et connotant causam sine omni respectu rationis.

⁋ Ad primum principale patet quod contradictoria verificantur de deo successiue propter mutationem alicuius absoluti: quia propter creaturam quae modo est et prius non fuit.

⁋ Ad aliud dico quod actio non differtu a producente quantum ad suum significatum principale tamen quantum ad connotatum bene differt.

⁋ Ad aliud dico quod sic oritur ista oenominatio deus est creans ex natu tura rei: quia quando deus conexistit creature: tunc habet istam denominationem sine omni operatione intellectus et omni relatione reali: et quando non sic coexistit tunc non oritur. Ad aliud dico quod vbi non est relatio realis: illa tria sufficiunt. hoc non est in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1