Quaestio 5
Quaestio 5(6)
Questio. VITrum deus sit causa omnium secundum intentionem philosophorum: et videtur quod non. Tum quia cum agit per intellectum et voluntatem deus intelligeret alia a se. et sic ab eis dependeret et vilesceret intellectus eius. Tum quia mouet vt amatum et desideratum. ergo non vt efficiens. Sed contra. commentator primo phisicorum commento vltimo per motum probat deum esse et per eternitatem motus: probat eternitatem mouentis: quod non esset nisi motus esset effectus dei
⁋ Ad primum in contrarium dico quod philosophus intendit quod non intellexit alia a se recipiendo cognitionem ab aliis: ita quod alie essent cause efficientes respectu sue cognitionis: sicut sunt respectu nostre: tunc enim vilesceret intellectus suus tamen intellectio sua vnica terminatur ad essentiam suam et omnia alia et hoc est maxime perfectionis et nobilitatis.
⁋ Ad aliud dico quod si deus comparetur ad intelligentias: tunc est causa efficiens earum si autem comparetur ad alia quae deus producit sicut causa partialis cum intelligentiis: sic licet sit causa efficiens respectu illorum productorum ab intelligentiis immediate concurrens: sicut prius dictum est: tamen mouet intelligentias ad producendum illos effectus partialiter cum eo sicut ama tum et desideratum. quia intelligentie causant alia propter deum tanquam propter finem cuius causalitas est amari proprie et desiderari. et sic dicitur mouere alia agentia secunda sicut amatum: quia omnia ordinantur ad ipsum tanquam ad finem: et sic patet quod deus respectu eiusdem effectus est causa efficiens partialis: et causa finalis. sed potius dicitur deus amari ab intelligentiis: et non desiderari: quia desiderium est respectu non habiti: sed ipse semper habent deum et eum semper amant.
⁋ Aliam est opinio quod philosophus intelligit quod deus est causa efficiens respectu generabilium et corruptibilium et non respectu substantiarum separatarum. Quod probatur: quia quod est ab alio effectiue habet in se potentiam ad nonesse. sed quod est necessarium nullo modo habet potentiam ex se ad non esse. Cum igitur substantie separate sint causae necessarie sequatur etc.
⁋ Iste commentator secundo metaphisice. nihil est necessarium effectiue ab alio ni si motus. ergo etc.
⁋ Item commentator. xii. metaphisice commento. xliii. nihil fit nisi quod extrahitur de potentia ad actum: sed nullum necessarium est huiusmodi. ergo etc. Item producens est prius producto natura igitur potest esse sine eo: et sic iliud productum non est neccessarium.
⁋ Item cui non conuenit diffinitio nec diffinitum sed deo non contruenit diffinitio cause efficientis quia quanto phisicorum et alibi frequenter dicit philosophus quod causa efficiens est vnd principium motus: sed ista no producuntur per motum. ergo etc.
⁋ Contra. secundum eum licet intelligentie non causantur a deo effectiue: tamen dependent ab eo secundum philosophum. Quero de ista dependentia: aut dependent in genere cause efficientis: aut finalis. si primo modo habetur propositum si secundo modo adhuc habetur propositum. quia respectu cuiuscunque cause finalis est aliqua causa efficiens: ergo si dependent a deo tanquam a causa finali oportet quod ab aliquo sint effectiue: quia causali tas cause sinalis non est nisi mouere efficiens ad causandum: sed non possunt effici ab alio quam a deo: patet ergo etc.
⁋ Dico ergo secundum intentionem philosophi quod deus est causa omnium: et hoc potest probari per rationem precedentem: sed non potest probari quod sit causa omnium de nouo. Quia tunc posset probari quod esset causa contingens de nouo contingenter creans: cuius oppositum est dictum. Quia quando aliquod agens non impe dibile in sua actione equaliter respicit plura. si producat vnum et non aliud: hoc esset libere et com tingenter. quare etc. Sed ista ratio non est demonstratiua vni infideli: quia diceret quod deus non imdiate et equaliter respicit omnia producibilia: sed producit: primam intelligentiam necessario: et mediam te ea producit alias. vel quod ipsa prima intelligentia producit alias. et sic consequenter. Si ergo pos set probari per rationem naturalem quod deus producit de nouo cum producit vnum et non aliud: sequeretur quod potest probari contingentia in deo.
⁋ Ad primam rationem in oppositum dico quod aliquid esse in potentia ad non esse: potest intelligi dupliciter. vno modo positiue: quo compositum ex materia et forma est in potentia ad non esse propter materiam et priuationem. Et quod sic est in potentia ad non esse non potest esse necessario: sic non est in proposito. Alio modo intelligitur negatiue: sic scilicet quod circumscri pio omni alio: cuius tamen circumscriptio est impos sibilis: habet non esse. Et quod sic est in potentia ad non esse potest esse necessarium ex se. Exemplum. filius dei sic est in potentia secundum eos ad non esse: qui circumscripto patre per impossibile non esset: et tamen est necessarium ex se. Sic est in proposito de substantia separata: et de deo vnde est necessaria ex se quia non habet causam extrinsecam sue corruptionis: qualem habent generabilia et corruptibilia: et est in potentia ad non esse: quia circumscripto deo per impossibi bile habet non esse.
⁋ Ad aliud de motu dico quod aliter est de motu et de substantiis separatis: quia motus sic est in potentia ad non esse quod adueniente parte forme quae est de essentia motus alia corrumpitur. Et hoc est verum de motu deparditiuo: sed si sit tantum motus acquisitiuus saltem sic corrumpuntur negationes quae etiam sunt de essentia motus: et tamen motus secundum suum totum esse potest continuari ab aliquo necessario mouente. Sic non est de substantia separata: vt patet de se.
⁋ Ad aliud dico quod nullum perpetuum est corruptibile positiue per causam extrinsecam: sed negatiue bene potest esse corruptibile sicut prius dictum est.
⁋ Ad aliud dico quod philosophus aliquando accipit causam pro eo quod extrahit formam de potentia subiectiua. et sic nihil causatur nisi quod extrahitur. Aliquando autem accipit causam pro illo ad cuius esse sequitur aliud esse: et sic potest aliquid causari: licet non extrahatur. et sic est in proposito.
⁋ Ad aliud dico quod lod ex quando dicitur quod est necessarium ex se: dicit negationem cause formalis quia non habent aliquam causam per quam sint necessaria: sed solum ipsam essentiam. ideo nec dicit circumstantiam cau se naturalis formalis nec materialis nec efficientis: sed tantum negationem cause formalis. Quo di cimus quod homo non est albus ex se: sed per albedinem inherentem: non dicitur necessarium sic quod sit sibi sufficiens vt sit. quia si sic: tunc posset esse deo non existente. Intentio ergo philosophi est. quod deus vt causa immediata et totalis omnium substantiarum separatarum: sed generabilium et corruptibilium (secundum eumo non est causa immediata nec totalis nec partialis: sed tmmodo mediata. Quia scilicet causat intelligentias et corpora celestia et incorruptibilia: et conseruat eam: et illa causant ista inferiora generabilia: et sic non est alio modo sed philosophum causa istorum inferiorum quam respectu mali: quia causam mali causat et conferuat: et sic non est proprie causa: quia remota. Quia si intelligentie et corpora celestia possent conseruari sine deo: adhuc causarent secundum eum sicut nunc faciunt. Secundum tamen veritatem est causa immediata cuiuslibet rei factibilis totalis vel partialis: ita immediate concurrens sicut aliqua causa secunda: sicut supra dictum est. Causa autem quare philosophus dicit quod non est causa immediata generabilium et corruptibilium est: qui tunc posset probari naturaliter quod esset causa de nouo omnium inferiorum. Et sic posset probari in eo cum ingentia: et quod contingenter res ad ex produceret.
On this page