Quaestio 3
Quaestio 3
Questio tertia. Tertio quero utrum potentia generandi possit communicari filio a patre. Et videtur quod sic. omnis perfectio simpliciter communicatur filio a patre. sed generatio est perfectio simpliciter. ergo etc. Maior est manifesta. quia aliesset aliqua perfectio simpliciter in patre que non esset in filio Minor patet. quia agere est perfectio smplicitr. ergo multo fortius generare erit perfectio simpliciter. cum agere sit commune deo a creaturis. et generare sit proprium soli deo.
⁋ Ad questionem dicitur quod potentia gnerandi non potest communicari filio. ita quod generet alium filium. quia non possunt esse plures filii in divinis.
⁋ Et probatur hoc per quattuor rationes. quarum prima sumitur ex parte relationum quibus persone distinguntur. quia non possunt esse plures filiationes nisi secundum materialem earum distinctionem qui forme vnius speciei non multiplicantur nisi secundum materiam quae non est in divinis. ideo in divinis non potest esse nisi tantum vna filiatio. et filiatio subsistens non posset esse nisi vna. Secunda ratio sumitur ex parte pro cessionum. quia deus omnia intelligit et vult vno sim plici actu. Unde non potest esse nisi vna persona proce dens per modum verbi quod est filius. et vna tantum per modum amoris quae est spiritus sanctus
⁋ Tertia sumitur ex modo procedendi. quia persone procedut naturaliter. natura autem determinatur ad vnum.
⁋ Quarta sumitur ex perfectione diuinarum personarum. ex hoc enim est perfectus filius. quia tota filiatio divina in eo continetur.
⁋ Sed iste rationes non valent. Prima non. quia arguit ex falsis. hec ei falsa est. quod forme vnius speciei non multiplicantur nisi secundum materiam. patet enim hoc esse falsum de multis intellectionibus in eodem angelo saltem successiue. et etiam de multis habitibus voluntatis obiectorum eiusdemspeciei simul. nam voluntas simul in diuersis habitibus afficitur ad diuersa obiecta eiusdem speciei.
⁋ Preterea sicut patebit in secundo plures angeli sunt in eadem specie vel saltem esse possunt per diuinam potentiam. et tamen carent materia etiam secundum eos.
⁋ Preterea si forme multiplicantur vel distinguuntur secundum materiam. aut tanquam per principium distinctiuum intrinsecum aut ex trinsecum non primo modo certum est. quia materia non est intrinseca ipsi forme. Si tamquam per principium distinctiuum extrinsecum. ergo ex multiplicatione numerali formarum non potest arguere multiplicationem numeralem materie. quia cum vnitate principii distinctionis extrinseci stat multiplicitas distinctorum. et maxime numeralis. quameuis aliquando tale extrinsecum non possit esse vnum et alia plusa.
⁋ Preterea secundum istos primum principium indinduationis est quantitas. ergo quantitates prime distinguuntur numeraliter et seipsis distinguuntur. sed quantitates sunt forme. ergo aliqua forme seipsis et non per materiam distinguntur. Ex hoc arguo vltra. quandocunque aliqua forme seipsis primo distinguntur. ille forme possunt di stingui circumscripto omni eo quod non est intrinsecum alicui earum. et maxime a quo possunt separari: sed quantitates seipsis distinguuntur numeraliter et possunt seprari a materia. ergo omni materia circumscripta adhuc distinguerentur. ergo non distinguntur per materiam.
⁋ Pre terea. forma existens in actu. aut est de se hec aut non. si sic. ergo non indiuidua per materiam. et per consequens nec multiplicatur per materiam si non sit de se hec. et certum est quod est vna. ergo est de se vna aliqua vnitate minori quam sit vnitas numeralis. quod isti neganti⁋ Confirmatur. quia forma non est in actu per materiam. sed magis econuerso secundum istos. ergo nec habet vnitatem realem a materia. et tamen aliqua vnitas immediate sequitur formam in actu. et non vnitas numeralis. quia per te vnitas numeralis non est nisi per materiam. ergo est aliqua alia vnitas realis praeter vnitatem numeralem. Prima consequentia patet secundum istos. quia vnumquoque sic se habet ad vnitatem sicut ad entitatem. ergo sicut forma non est ens actu per materiam. ita nec est vna per materiam.
⁋ Si dicatur quod forma est aliquo modo in actu per materiam inquantum materia sustentat formam. et ita aliquo modo forma indiuiduatur per materiam.
⁋ Contra. verius materia est in actu per formam quam econuerso. Similiter secundum commen. icet phi. etiam forma sustentat materiam. ergo non plus indiuiduatur forma per materiam quam econuerio. Simili ter vtrumque est in actu per agens extrinsecum tanquam per causam quae est causa vtriusque. et tamen quia est extrinsecum. no dicitur quod est causa indiuiduans. illo modo quo nunc loquimur de causa indiuiduationis. ergo eodem modo cum materia sit extrinseca forme. nullo modo forma est indiuidualis per materiam.
⁋ Si dicatur quod quamuis sit extrin seca forme sicut efficies tamen determinata forma requirit determinatam materiam. non sic requirit determinatum agens. hoc non valet. tum quia determinata forma potest esse in diuersis materiis. saltem per diuinam potentiam. ergo non est ex natura forme quod determinata forma sit in determinata materia. sed ex limitatio ne vel imperfectione agentis vel alicuius alterius. tum qui anima intellectiua in nutritione informat diuersas materias. ergo non plus ex natura forme vel materie. determinata forma requirit determinatam materiam. quam determinata materia determinatam formam
⁋ Secunda ratio non valet. quia si propter hoc quod deus intelligit vno actu simplici et omnia vult vno actu simplici non potest esse nisi vna persona procedens per modum verbi etc. eadem ratione. quia omnia intelligit et vult vno actu simplici. ita scilicet quod actus intelligendi et actus volendi est vnus actus simplex et indistinctus. non potest esse nisivna persona procedens per modum illius actus.
⁋ Si dicatur quod quamuis sint vnus actus. quia tamen actus intelligendi et actus volendi distinguntur ratione. ideo erunt due persone procedentes.
⁋ Contra. ex distinctione principii elicitiui non formaliter arguitur maior distinctio in principia tis quam sit in principio. quameuis aliquando sit maior. ergo ex distinctione rationis inter actum intelligendi et vo lendi non potest argui nisi distinctio rationis inter personam procedentem per modum verbi et personam procedentem per modum amoris.
⁋ Preterea sicut secundum istos actus intelligendi et volendi distinguuntur ratione. ita natura et actus intelligendi distinguntur ratione. ergo si propter distinctionem rationis ex vna parte oportet ponere distinctas personas. ita propter distinctionem ex alia parte oporteret ponere distinctas.
⁋ Tertia ratio non valet. quia ex detminatione nature non potest argui nisi necitas in producto. si principium sit simpliciter immutabile non dependens in producendo. non aut potest argui vnitas producti. ergo non potest argui ex illo medio. nisi quod filius neccessario producitur. non quod plures filii non producantur. Preterea alias probatum est quod natura non determinatur ad vnum plus quam voluntas. immo minus quam voluntas creata. quia natura sine omni diuersitate potest in plura. voluntas autem respectu actuum exteriorum non potest plura nisi praeuia aliqua diuersitate. Quarta ratio non valet. quia illo posito non essent magis perfecte duo filii quam vnus filius. sed nec plures persone maiorem perfectionem includunt quam vna Aliter dico ad quaone quod magis tenendum est propter auctoritate sacre scripture quod filius non potest generare. quam propter rationem. Ad hoc tamen adduco aliquis persuasiones. Primo sic. Impossibile est in eodem fundamento esse plures relationes omnino eiusdem rationis nisi propter diuersitatem absolutorum in terminis. patet inductiue sedin diuinis non sunt diuersa absoluta. ergo nec diuerse relationes scilicet diuerse filiatio nes vel diuerse paternitates.
⁋ Preterea idem agens vel producens naturale et totale non potest producere de eodem nisi vnum vnius rationis. nec esse principium productiuum nisi vnius omnino eiusdem rationis. ergo essentia non potest esse tale principium productiuum plurium filiorum.
⁋ Preterea quando aliqua sunt omnino eiusdem rationis nihil est compossibile vni quin aliquid simile sit con possibile alteri. sicut nihil est compossibile isti calo ri vel asino. quin aliquid simile sit vel fuerit compossibile alteri omnino eiusdem rationis. sed si filius generaret. et illi tunc paternitati esset compossibilis. filiatio. ergo aliqua filiatio esset compossibilis primo patri vel prime prrnitati et per consequens primus pater esset filius. quod est impossibile. quia non esset tunc primus pater. Thulta alia dubia et instantie multe patebunt postea. de quaibus transeo modo.
⁋ Ad argumentum principale dico quod perfectio sim liciter accipitur. vel pro aliqua perfectione quae est simpliciter summa et infinita carens et impossibilis omni imperfectioniet isto modo generatio est perfectio simpliciter. Uel quia est in quolibet simpliciter perfecto. vel vere competit cui libet simpliciter perfecto. hoc est omni supposito simpliciter perfecto. et isto modo nulla relatio in divinis est perfecto simpliciter
⁋ Et si dicatur quod secundum primum modum aliquaperfectio simpliciter esset in patre quae non esset in filio. Respondeo. dupliciter. Uno modo concedo sic accipiendo perfectionem simpliciter nec est inconueniens. Aliter potest dici quod non sequitur. paternitas est perfectio simpliciter et paternitas non est in filio. ergo aliqua perfectio simplicitur non est in filio. sicut non sequitur. paternitas non est in filio. paternitas est essentia vel deus. ergo essentia vel deus non est in filio.
On this page