Quaestio 3
Quaestio 3
Quod non. quia quandocumque sunt duo principia respectu eiusdem producti quorum vnum est prius alio non vniformiter producunt. quia prius: prius pro ducit quam posterius. sed pater est prior filio. ergo prius produ sci spiritus sanctus quam filius. ergo non omnino vniformiter.
⁋ Ad oppositum. illa quae sunt precise vnum principium producunt omnino vniformit. sed pater et filius sunt omnino vnum principium spirans spiritut scntiet etc.
⁋ Ad istam. q. dicitur quod actus potest considerari tripliciter. vel in se vel inquantum est termini. vel inquantum comparatur ad supposita agentia. Primis duobus modis est vniformitas omnimoda vel potius vnitas. quia verissime vnus actus et vnus terminus productus. Tertio modo loquendo. sicut ipsa vis spiratiua communicatur filio a patre. ita etiam quod filius spiret hoc habet a patre. et ita pater spirat a se: filius autem non a se. Ueruntamen non est similis ordo inter patrem generantem et spirantem. sicut est inter patrem spirante et filium spirantem. Unde non est intelligendum quod pater spiret antequam filius spiret. sicut prius origine pater generat quam spirat propter ordinem principiorum in producendo qui tunc filius non spiraret quemadmod spiritus sanctus n potest generare filium iam praintellectum generari. sed est iste ordo: quod in patre est primo fecunditas vtraque a se. secundo in patre est actus prime fecunditatis. et tunc in filio est secunda fecunditas. Tertio actus secunde fecundi tatis simul a patre et filio habentibus tunc illam fecunditatem. adhuc tamen cum aliquoordine. quia ille actus est patris a se. filii autem non a se sed a pre. sicut nec in secundo signo est illa fecunditas filii a se sed patris a se. Non est ergo ordo originis inter spirationem patris et filii quasi spiret pater in aliquo signo originis in quo non spiret filius. sed in eodem signo originis simul spirant. est tamen ibi ordo spirantium in spirando quod pitri in illo signo originis spirat a se. filius non a se.
⁋ Contra istam opinionem sunt aliqua argumenta facta superius dis. ix. quibus probatur quod non sunt talia signa et instam tia originis. Arguo tamen nunc in speciali primo sic omne suppositum quod nihil penitus habet ab alio habet in primo signo originis quicquid habet ponendo quod essent talia signa. sed pater nihil penitus habet a filio. nec ab aliquo alio. ergo in primo signo originis habet quicquid habere potest. ergo in primo signo originis spirat. sed per te filius non spirat in primo signo originis. ergo in aliquo signo spirat pater in quo non spirat filius quod negas.
⁋ Si dicatur quod pater non spirat in primo signo originis nec tunc habet spi rare. non tamen habet spirare ab alio. sed sufficit quod habet spirare cum alio quod non est in primo signo originis
⁋ Contra. quicquid pater habet a se habet in primo si gno originis. sed pat habet spirare a se. ergo etc. minor est manifesta. maiorem probo. quia impossibile est in uenire prius et posterius origine sine origine. sicut impossibile est inuenire prius et posterius duratione sine duratione. et prius et posterius perfectione. si perfectione. et sic omnibus de aliis. ergo si generare est in primo sicnuic originis et non spirare. et spirare est in secundo sienigi originis. ergo necesse est ponere aliquam originem per quan fiat spirare in patre. et per consequens pater per originem habet spirare. et per consequens non a se. Ex isto sequitur quod non est bene dictum quod in patre in primo signo orig nis est fecunditas vtraque. in secundo actus prime fecunditatis. quia nihil est adhuc originatum. sed originatum inest potesteriori signo.
⁋ Ideo dico ad quaestionem quod vniformiter potest excludere omnem originem in personis producentibus inte se. vel omnem ordinem personarum producentium in producendo. Primo modo dico quod non spirant omnino vniformiter. quia inter personas producentes est ordo quod pater est prior filio sicut dictum est alias. si autem excludat omnem ordinem personarum producentium in producendo. ita scilicet quod in nullo signo vel instanti vel quocumque ymaginabili distincto a personis producentibus spiret vna persona in quo non spiret alia. sicut aliqua ymaginantur quod in aliquo signo originis spiret pater in quo non spiret filius. sic dico quod spirant omnino vniformiter. quia omni non habent illud vnum videlicet constitutum ex diuina essentia et spiratione actiua cui competit primo spi rare.
⁋ Et si dicatur quod quantumcumque illud vnum sit in patre et filio: non tamen est vniformiter in patre et filio quia in patre est a se. in filio non a se sed a patre. ergo no spirant vniformiter. sicut non habent principium vniformiter.
⁋ Respondeo quod non sequitur non habent principium vniformiter. ergo non spirant vniformiter. sicut non sequitur. a. habet principium productiuum alicuius effectus priusquam. b. ergo a. prius producit illum effectum quam b. quia cum antecedente propter aliquod impedime tum stat quod in aliquo instanti vel tempore. b producit effectum et non. a. sicut si sint due cause equo ce respectu eiusdem effectus. quarum tamen vna producitur ab altera. et per consequens vna est prior altera. possibile est quod secunda causa propter approximatione sui ad passum producat effectum suum. et causa prior no producat propter distantiam indererminatam a passo: vel propter aliquod impedimentum. Eodem modo dico quod quantumcunque vna causa sit ab alia et non econuerso. et sint praecise cause partiales respectu eiusdem effectus si simul approximentur passo. non prius producet causa prior quam posterior. immo possibile est quod aliquam prioritate habeat aliam quam habet causa posterior ad causam priorem. puta si causa posterior sit perfectior tam in essendo quam in agendo sicut possibile est quod effectus sit perfectior sua car sa. possibile est quod posterior causa prius agat hoc est perfectius. et ita ex ordine causarum inter se non com tingit inferre consimilem ordinem in causando. ita dico quod est in proposito quod quantumcumque pater et filius habeant ordinem inter se. non tamen habent ordinem in producendo quasi in aliquo signo vel in quocumque alio ymaginabili non eodem cum patre vel filio spiret pater et non filius.
⁋ Et si dicas quo pater prius origine spirat quam filius. quia pater habe spirare a se. filius non a se.
⁋ Respondeo. si per spi rare prius origine nihil aliud intelligatur: nisi quod pater habet spirare a se et filius non a se. sic concedo quod pater prius origine spirat quam filius. sed tamen non prius origine generat quam spirat. quia pater sicut habet generare a se. ita habet spirare a se. cum ista tamen prioritate stat ordo personarum inter se praecise sine omni ordine in producendo. et isto modo intelligunt omnes sancti: videlicet beatus augustinus quando dicit: quod spiritus sanctus principaliter procedit a patre. Similiter hiero. quod spiritus sanctus procedit a patre per filium. et idem dicit hilus. similiter Rich. quando dicit: quod spiritus sanctus procedit a patre mediate et immediate. a filio aut immediate tantum. omnes enim intelligunt: quod pater a nullo habet quod spiret. et ita principaliter et non per alium. filius autem habet spirare ab alio et ita non principaliter. quia non a se sed per alium quia per patrem tanquam per principium communicans sibi spirare. et quia non producit aliquem spiranter spiritus sanctum ideo producit tntam spiritus sanctus media te. Pater autem quia non tantum per se et proprie produ scim spiritisa sed etiam producit producent spiritus sanctus non tantum produ sci spiritusan mmediate sed etiam mediate.
⁋ Ad argumentum principale patet quod quantumcumque duo quorum vnum est prius alio producant idem productum: non oportet quod no vniformiter producant. nec oportet quod principium prius prodi cat nisi secundum quod excludit vniformiter ordine personarum producentium. et concessum est quod omnes spirant vniformiter.
On this page