On this page
Quaestio 7
Quaestio 7
De communioribus distinctionum terminis
Primo, plerumque recurrunt termini distinctionis materialiter — formaliter. Materialiter dicitur per respectum ad materiam, quae est primum subiectum formarum, per se indifferens ad hanc vel illam formam, et determinatur ad certam speciem per formam. Quae ergo talia praedicata habent, dicuntur sumi materialiter. Formaliter dicitur per respectum ad formam, quae recipitur in materia, actuat materiam, indifferentiam eius ad certam speciem determinat. Quae ergo sub his praedicatis considerantur, dicuntur considerari formaliter. Item materialiter ea conveniunt subiecto, quae conveniunt ei ideo, quia in illo sunt et reperiuntur sive recipiuntur. Sic album est dulce materialiter, hoc est et albedo, et dulcedo in eodem sunt subiecto. Formaliter ea conveniunt subiecto, quae conveniunt ratione formae, ut album est coloratum, scilicet forma albedinis est forma coloris. Item materialiter conveniunt subiecto, quae in re sunt idem et solum formaliter distinguuntur, scilicet ex parte formae logicae, quae est actus intellectus. Sic animalitas et rationalitas materialiter sumpta sunt idem, formaliter autem, scilicet ex parte actus intellectus, distinguuntur. Item materialiter dictum summi illa res, quae se ipsam significat. Sic v.g. "amo" est dissilabum, "doceo" est generis activi etc. Formaliter vero quando suam significant formam, scilicet illam rem, ad quam significandam est instituta. Sic "amo" formaliter significat amorem, "doceo" — doctrinam.
Secundo, formaliter — efficienter. Formaliter v.g. calor calefacit manum meam, ille, inquam, calor, qui recipitur per modum formae in manu mea, at ille calor, qui est in fornace, et eandem manum non per se calefacit, sed per alium calorem a se causatum, non calefacit manum formaliter, sed efficienter.
Tertio, formaliter — virtualiter — eminenter. Causa effectum continet et producit formaliter, cum est eiusdem naturae cum effectu. Sic ignis ignem causat formaliter, quia tam causa, quam effectus sunt eiusdem naturae. At piper continet et causat in stomacho calorem solum virtualiter, quia calor pipere est diversae naturae. Et licet forma caloris in pipere non sit, est tamen virtus caloris productiva. Quodsi causa continens effectum sit excellentioris naturae, quam ipse effectus, dicitur illum continere eminenter. Sic Deus eminenter continet omnes effectus possibiles.
Quarto, formaliter — causaliter. Formaliter illa v.g. hodie sunt, quae suum esse habent extra causas a parte rei, ut sol, homo etc. Causaliter autem, quae sunt in causis, seu quorum sunt causae aptae illos effectus producere. Sic Antichristus existit causaliter, scilicet in causis.
Sexto, specificative — reduplicative. Sic album est dulce, album inquam specificative sumptum, id est non quatenus album, seu non quia album est, seu respectu subiecti, non formae. Sic sumptum album est dulce. At album qua album reduplicative sumptum, seu respectu formae albedinis consideratum. Sic album non est dulce, sed est coloratum.
Septimo, in communi, ut sic. His vocibus explicamus loqui nos de aliquo termino communi, non prout invenitur aut convenit singularibus, sed prout iuxta rationem convenientiae per abstractam rationem consideratur in multis. Sic homo ut sic est species; animal ut sic est genus.
Octavo, in actu signato — in actu exercito. Primo, itaque in actu signato dicitur res sumi, quando in communi et secundum se consideratur. In actu autem exercito, quando cum suis particularibus consideratur. Secundo, magis proprie loquendo in actu signato versamur, dum versamur circa aliquod abstractum ab omni materia, v.g. si cogitate de praeceptis, definitionis in genere. Actus vero exercitus erit, applicata definitio certae materiae, v.g. homini. Tertio, in actu signato circa aliquid versari significat, quasi reflexe versari. Sic dicimus signate aliquem argumentari, signate mentiri. In actu autem exercito versamur circa aliquid, cum de facto aliquid agimus, sed quasi praeter intentionem, ut si v.g., ex intentione aliquid aliud agendi interea mendacium committeremus.
Nono, actu et potentia. Actu est, quod simpliciter est, qualia sunt omnia existentia. Potentia est, quod potest esse et in causis est, qualia sunt omnia possibilia. Dicitur entia potentia esse id, quod aliud recipit eique substernitur. Sic materia prima dicitur potentia, quia formas recipit. Actus autem dicitur id, quod recipitur et receptum determinat potentiam, ac cum ea constituitur totum. Sic anima est actus, quia materiam determinat ac constituit cum ea totum, scilicet hominem. Differentia quoque eadem ratione est actus metaphysicus determinans genus. Genus autem est potentia metaphysica, quia determinatur per actum metaphysicum, scilicet differentiam. Sic animal consideratum secundum se et praecise est indifferens, ut determinetur vel per differentiam rationalitatis vel irrationalitatis, adeoque vocatur potentia metaphysica ly animal. Differentia vero v.g. ly rationale vel irrationale est actus, quia determinat animal ad certam speciem bruti vel hominis.
Decimo, absolute et simpliciter, respective seu comparative. Absolute res est talis, quae sine respectu ad aliud est talis. V.g. trium cubitorum homo absolute est magnus. Respective vero seu comparative est aliquid tale, quando aliquid praedicatum ei convenit tantum per comparationem cum aliis. Sic homo trium cubitorum respective seu comparative cum gigante est parvus.
Decimo primo, absolute et simpliciter, et secundum quid. Absolute et simpliciter dicitur tale vel quod sine exceptione est tale, vel etiam quod iuxta maiores et potiores partes est tale, v.g. ita dicitur Aethiops simpliciter et absolute niger, etsi habeat dentes albos. Secundum quid est tale, quod secundum exiguam rationem aut partem est tale, sic Aethiops secundum quid est albus, scilicet secundum dentes.
Decimo secundo, per se et per accidens. Per se aliquid convenire dicitur, quod ordinario modo et secundum naturae congruentiam convenit. Sic homo habet per se duos oculos. Per accidens aliquid evenit, quod fortuito causarum concursu evenit. Sic homo aliquis per accidens est monoculus. Per se item aliquid est, quod ita est, ut illud necesse fuerit esse. Per accidens autem est, quod ita est, ut potuerit non esse et tamen accidit. Per accidens quoque alicui illud convenit, quod convenit ei, sed non qua tali. Sic grammaticus per accidens est musicus.
Decimo tertio, ut quo – ut quod. Primo, subiectum denominatum vocatur ut quod, forma autem denominans vocatur ut quo, quo scilicet subiectum denominatur. Sic paries est albus ut quod, albedo autem est ut quo, seu forma et ratio denominationis. Item agens et passum sunt ut quod, actio autem et passio est ut quo, scilicet quo agens agit in passum. Item extrema unibilia sunt ut quod, unio autem est ut quo, quo scilicet uniuntur extrema. Sic de caeteris modis.
Decimo quarto, positive – negative. Positive res talis dicitur per formam aliquam positivam. Ita positive est iustus, qui habet iustitiam, negative autem est iustus, qui caret iniustitia, licet interea non habeat virtutem iustitiae. Ita Christus Dominus dicitur negative primogenitus, non quod habeat aliquos fratres post se, sed quod nullum habeat ante se.
Decimo quinto, in recto – in obliquo. Termini concreti solent resolvi in duos casus: unum rectum seu nominativum, alterum obliquum. Et tunc, ubi huius modi resolutio supponitur, utimur his dictionibus. V.g. si dicatur: "Album est substantia", distingui posset sic: in recto – concedo, in obliquo – nego, cum enim album sic resolvatur: est res habens albedinem seu subiectum substans albedini. Sicut subiectum potest esse substantia, ita etiam id, quod dicitur in recto, in hoc termino potest esse substantia. In relativis quoque vocibus frequenter eadem occurrit distinctio.
Decimo sexto, per modum includentis et inclusi. Includens dicitur, quod latius patet et aliud in se continet. Inclusum – quod in alio, sive ratione, sive realiter, continetur. Ita homo ab anima distinguitur per modum includentis et inclusi.
Decimo septimo, adaequate – inadaequate. Adaequate distinguuntur, quae se totis ab alio distinguuntur, ut corpus ab anima. Inadaequate autem distinguuntur, quae non se totis ab alio distinguuntur, sed secundum aliquam partem sunt idem cum illo alio. Ita homo inadaequate distinguitur ab animali, quia secundum animal idem est cum animali.
Decimo octavo, in actu primo – in actu secundo. Per actus primos hic intelliguntur potentiae operativae, per actus autem secundos – ipse operationes seu ipsum exercitum potentiarum. Hac ratione ignis a ligno remotus in actu primo consideratur tamquam potens urere; admotus autem et approximatus – in actu secundo unito. Porro actus primus constituitur aut per nonrepugnantiam ad aliquid et dicitur actus primus remotus seu potentia remota ad aliquid. Hoc modo non repugnat secundum mundum a Deo produci. Vel etiam constituitur per ordinem quendam et dispositionem proximam ad agendum et dicitur actus primus proximus seu potentia operandi proxima. Ita ignis approximatus materiae bene dispositae, sed non dum urens, dicitur in actu primo proximo ustionis.
Decimo nono, primario – secundario. Primario convenit, quod ex primo conceptu rei convenit. Secundario autem, quod sequitur primarium conceptum rei. Sic homo primario est rationalis, secundario discursivus, quia hoc ex illo sequitur.
Vicesimo, subiective – obiective. Subiective est in alio, quod est in alio tamquam in subiecto, ut cognitio in intellectu. Obiective, quod non est in alio tamquam in subiecto, sed potius est ante aliquid representative. Sic obiecta cognita sunt in intellectu, in voluntate obiective non subiective.
Vicesimo primo, mediate – immediate. Sic immediate video parietis accidentia, scilicet nullo mediante. Mediate autem ipsum parietem video, mediantibus scilicet accidentibus. Unde parietem esse visum est determinatio mediata. Sic quoque immediate aliquis iacit lapidem, mediate autem percutit canem.
Vicesimo secundo, prius – posterius. Multiplex est prioritas. Alia est prioritas temporis, estque inter illa, quae se tempore antecedunt. Alia prioritas ordinis, estque inter illa, quorum primum est ordine prius, etsi tempore posterius. Alia est prioritas excellentiae, estque inter illa, quorum unum excellentius est alio, licet sit posterius tempore et ordine. Alia prioritas originis, quae est inter solas Personas Divinas cum omnimoda simultate. Ubi licet una sit persona ab alia et una sit prior origine alia, ita tamen sunt connexae, ut nec sine se existere nec concipi possint. Taliter est prior origine Pater Aeternus Filio, Filius enim a Patre gignitur. Pater tamen sine Filio nec esse nec concipi potest. Alia prioritas naturae, quando duo ita se habent, ut unum pendeat ab alio, non e contra, et ex uno infertur aliud, non e contra. Talis dependentia est inter causam et effectum. Causa enim potest existere non existente effectu, non e contra, et ex effectu potest inferri causa, non e contra. Sed haec alibi clarius.
Vicesimo tertio, esse rei. Dupliciter haec dictio a philosophis sumitur. Primo, pro essentia rei, seu quidditate, seu natura. Unde v.g. Petrus et Paulus dicuntur habere idem esse, id est humanam naturae seu qudditatem specificam. Secundo, sumitur esse pro existere, quamvis soleat addi ad distinctionem existentiae ab essentia esse actuale.
Vicesimo quarto, substantia. Sumitur quoque varie: primo, pro substantiis primis; secundo, pro substantiis secundis, de quibus supra; tertio, pro essentia seu esse rei, ut substantia Petri est animal rationale. Quarto sumitur pro omni re, quae non est accidens, id est, quae non requirit aliud tamquam subiectum, et si possit requirere, tamquam sui formam seu proprietatem. Tales substantiae sunt duplices. Aliae completae, ut homo, aliae incompletae, ut anima hominis et quaevis substantialis forma. Quinto, pro re solum completa, ut bove, equo etc.
Vicesimo quinto, natura. Sumitur, primo, pro Deo, qui dicitur natura naturans, creaturae autem sunt naturae naturae. Secundo, sumitur essentia rei. Ita dicimus in Divinis unam esse naturam, scilicet essentiam. Tertio, pro universitate seu congerie rerum omnium conformiter ad rerum existentiam agente. Quarto, pro temperamento humorum seu complexione. Sic aliqui dicuntur naturae cholericae, flegmaticae, melancholicae etc. Quinto, pro inclinatione naturali cuiusque rei. Sic dicimus leve tendere sursum, grave deorsum ex natura. Sexto, pro principio motus et quietis, de quo in Physica.
Vicesimo sexto, ratio. Sumitur, primo, pro intellectu. Secundo, pro definitione rei, ut cum dico ratio rei quidditativa, id est definitio seu essentia rei. Tertio, pro argumento. Quarto, pro causa formali aut efficiente. Sic rationalitas est ratio risibilitatis. Quinto, pro methodo rei, id est pro modo explicandi vel tradendi rem.
Vicesimo septimo, naturale. Est et dicitur, primo, id, quod opponitur supernaturali, unde dicuntur ea esse naturalia, quae non sunt miraculosa. Secundo, idem naturale sumitur, prout opponitur voluntario, sic dicuntur motus aliqui et passiones praevenientes rationem naturales et non electi. Tertio, naturale sumitur, prout opponitur vitali, sic aqua naturaliter frigefacit et non vitaliter. Quarto, sumitur naturale, prout opponitur violento, sic lapis deorsum tendit naturaliter, sursum violenter. Quinto, naturale sumitur, prout opponitur casuali et fortuito, ut occupatio loci per motum. Sexto, sumitur naturale, prout opponitur acquisito, ita scientia hominis non est naturalis, sed acquisita. Septimo, naturale opponitur artificiali seu artefacto, sic v.g. flos in viridario est naturalis, fictus – artificialis.
Vicesimo octavo, subiectum. Primo, significat id, quod est inferius respectu alicuius superioris, sic universalia dicuntur secundum Aristotelem de inferioribus, tanquam de subiectis. Secundo, subiectum significat illud, quod substat formis substantialibus et accidentalibus. Tertio, subiectum significat extremum propositionis inchoativum. Quarto, subiectum significat idem, quod obiectum scientiarum, de quo Logica.
Vicesimo nono, materia. Primo, sumitur pro substantia, in qua recipitur forma substantialis, talis est materia corporis respectu animae. Secundo, pro eo sumitur materia, ex quo aliquid fit, sic pannus est materia vestis. Tertio, materia sumitur pro eo, circa quod scientia versatur, et sic sumpta convenit cum subiecto et obiecto scientiae.
Tricesimo, intrinsece – extrinsece. Intrinsecum est illud alicui, quod aut est identificatum illi, aut unitum illi, aut est pars illius constitutiva. Sic animal est intrinsecum homini, quia identificatur homini, sic etiam anima respectu hominis etc. Extrinsecum e contra dicitur illud, quod nullum horum praedicatum habet. Sic visio respectu parietis visi est mere parieti extriseca, quia nec ipsum qua talem constituit ut pars, neque identificatur, neque unitur. Proinde parieti est extrinseca visio, oculo autem intrinseca.