Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 21

1

QUAEST. XXI. Genesis principium est: In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. I, 1). Angeli postmo­ dum facti sunt, an non? Si euim ante Angeli facti sunt, nnn primo omnium fecit Deus cœlum et terram.

2

RESP. Quando facta sunt simul sidera, ait Scriptura, laudaverunt Me omnes Angeli mei voce magna (Job XXXVIII, 7, sec. LXX). Quarto enim die ficta sunt si­ dera, et jani Angeli erant. Neque enim die tertio, ne­ que secundo facti sunt. In his enim apparet quae facta sunt. Tertio enin die arida, scilicet terra ah aquis discreta est. Secundo enim factum est firmamentum, ubi sol et Inna discurrunt et sidera. Porro primus dies ipse est 1 angelica natura, quae primo cœli nomine nuncupata est. Unde evidenter ostenditur primo die spiritualem factain, id est, angelicam naturam, et sic hoc cadum quod oculis cernimus. Nam quod ait, In principio fecit Deus coetum el terram; non est prino omnium, sicut ais: sed, In principio, id est, in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritualem corpo­ ralemque creaturam, quae et coeli et terrae nomine appellata cst. Nani quod ipse sit principium, de se interrogantibus Judicis quis esset, respondit: Princi­ pium, quia Et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Primo igi­ tur voluit Carlum et terram velut quamdam sp ritua­ lem corporalemque materiam dicere, et sic quemad­ modum singillatim facia sunt, ordine texere. Quod eniin dixit cœlum, hoc mihi videtnr dixisse aquarum abyssum tenebrosam, atque quodam modo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem, ct fiat lux, et contempletur Trinitatem Deum esse in Deo. Neque ita dicimus, ut ista materies praecedat formam suam, sicut praecedit lignum arcam; sed sicut praecedit vox verbum: non enim tempore, sed origine. Igitur prima creatura lux non est ista quae quarta die facta est; sed spiritualis, id est, angelica natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21