Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 59

1

QUiEt. LIX. Quid significat quod emissus corvus de arca, non est reversus (Gen. VIII, 7)?

2

RESP. Corvus ut non reverteretur, aut aquis inter­ ceptus est, aut alicui cadaveri illectus insedit: et si­ gnificat illos homines, qui carnalibus dediti rebus, Dei praecepta contemnunt, et nullatenus poenitendo Ec­ clesiae satisfaciunt, unde et per mala opera recesse­ runt. Vel certe si aquis ille corvus interceptus est, illos significat qni de Ecclesia exeunt, et haereticorum Baptismo polluuntur. Quamvis enim unam Baptisma sit et haereticorum, corum scilicet qui ill nomine Pa­ tris ei Filii et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiae catholicae; tamen quia foris Ecclesium baptizamur, non sumunt Baptismum ad salutem, sed ad perniciem: Habentes nimirum speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5): et rursum, Animales, in­ quit, Spiritum non habentes (Judae 19). Et idcirco eos Ecclesia non rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt. Ipsa est profecto forma Sacramenti: ideo dum reversi rucrint, accipiunt virtutem Spiritus sancti, quem ii qui foris Ecclesiam baptizantur, non­ dum habent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 59