Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

QUAEST. IV. Et si aequales sunt Pater et Filius, quomodo ipse Filius dicit, Pater major me eat (Joan. XIV, 28); et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. VI, 38). et, Pater, si fieri potest, transeat a me catix iste (Matth. XXVI, 39); et , Mea doctrina non eat mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) ?

RESP. Ista omnia et alia quae a te nan sunt dicta , secundum formam servi, quam assumpsit, dicta sunt. Igitur cum primus bomo conditus esset a Deo , et libero arbitrio muncratus, praeceptumque ei posi­ tum esset; si custodisset1 quae ei Deus praecepern , morte non corporis, neque animae multaretur. Sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia , suasioni serpentis obediens, Dei praecepta contem­ psit. Et haec causa exstitit ut mortis periculum in­ curreret, et ab illo uno homine omnis humana nam­ ra vitiosa atque peccato obnoxia mortalis existeret. Apostolus Paulus, Per unum hominem, inquit, pec­ catum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes ho­ mines in condemnationem; ita et per unius justitiam omnes homines in justificationem vitae (Rum. v, 1R, 48). Et iterum : Primus homo de terra, terrenus ; se­ cundus homo de caelo , caelestis (I Cor. xv, 47). Hic , inquam, homo coelestis est. Coelestem itaque dico . quia non ex humano conceptus est semine, sed da Maria virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei, sicut evangelista Joannes testatur : Et verbum , inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum carn factum est, non in carnem muta­ tmn ; ut non desisteret esse quod erat, sed caeperit esse quod non crat. Assumpsit enim carnem, non so ' convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est carnem et animam ra­ tionalem. Et sicut primus homo et carne et anima mortuus fuerat, ita etiam oportuit ut pcr mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et carne et anima vivilicarctur. Ergo, ut supra diximus , se­ cundum assumpti hominis forman dictum est, Pater major me cst.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4