Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

CAPUT VII. In quo de Theologia Christi secundum humanitatem ipsius.

PTHEOLOGIA ectypa confiderata ut est in creaturis rationali¬s bus, est vel Christi tanquam Capitis Ecclesiae Dei secundum humanitatem ipsius: vel membrorum Christi.

Theologia Christi tanquam Capitis secundum humanitatem: ipsius, est tota sapientia rerum divinarum per unionem personalem communicata cum Christi θεανθρωπε humanitate unita & per Spiritum Sanctum sine mensura in eam effusum, tum ad illius beatitudi. nem sempiternam tum ad eorum omnium qui Christo ut Capit conjuncti sunt illustrationem:

Haec etiam Theologia unionis appellatur, quia illam Christi humanitas habet ex unione hypostatica cum divina natura. De hac legitur, Johan. 1. vers. 16. "Et ex plenitudine ipsius omnes accepimus, & gratiam pro gratia." Et cap. 3. v. 11, 12, 13. "Amen, amen dico tibi, quod scimus loquimur, & quod vidimus testamur: sed testimonium nostrum non recipitis. Si terrena dixi vobis, & non creditis: quomodo sidixero vobis coelestia, credetis? Nullus nascedit in coelum, nisi qui descendit e coelo, nempe Filius hominis qui est in coelo." Et v. 32. & sequentibus. "Quod vidit & audivit, hoc testatur: sed testimonium eius. nemo recipit. Qui recipit eius testimonium, is obsignavit Deum veracem esse. Nam is demum quem nisit Deus, verba Dei loquitur non enim huic admetitur Deus spiritum: Pater diligit Filium, & omnia credit ei in manum. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui vero non assentitur Filio, non videbit, etiam sed ira Dei manet super eum." Coloss. 2. v. 3. "In quo sunt omnes thesauri sapientiae ac notitiae absconditi."

PrevBack to TopNext